|1 [1r] Incipit prohemium de arte moriendi, in nomine sancte et individue Trinitatis. |2Amen. Et cetera.

|3 Cum, de presentis exilii miseria, mortis transitus propter moriendi impericiam, multis non solum laycis verum eciam religiosis atque devotis, |4 difficilis nimis multumque pericolosus, ymmo eciam terribilis atque horribilis, valde plurimum videatur, |5 idcirco, in presenti matiera que de arte moriendi est, quidam brevis exhortacionis modus ciraca eos qui in mortis articulo sunt [1v] constituti hic, mentis intuitu, est subtili consideracione notandus atque parpendendus, |6 eo quod modus iste generaliter omnibus katholicis ad artem et noticiam bene moriendi conquirendam plurimum valere ac prodesse posset. |7 Continet autem materia ista sex particulas, quarum prima de laude mortis et scientia bene moriendi extat, |8 secunda temptaciones moriencium continet, tercia interrogaciones, |9 quarta quandam instruccionem cum obsecracionibus, quinta exhortaciones. |10 Sexta continet oraciones dicendas super agonizantes ab aliquo assistencium. 

 


1 Variantes de B : B remplace In nomine… Etc. par Editum per Reverendissimum Dominicum Dominicum presbiterum cardinalem Firmanum. Anno Domini m°. cccc°. ly°. – Variantes de A et DH : A Hic incipiunt aliqua documenta de arte moriendi ; E Fratris Albert Magni, ordinis Predicatorum, quondam episcopus Ratisponensis. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Incipit prohemium de arte moriendi ; F I. tractatus de a. b. moriendi. Prologus. ; G Incipit prologus in librum de arte moriendi Magistri Mathei de Cracovia, sacre theologice professoris ; H Incipit tractatus banus et utilis de arte moriendi
3 Note : ms. exily – Variantes de B : multum ; religiosis item devotis – Variantes de A et DH : F multum
4 Variantes de B : atque horribilis mq. – Variantes de A et DH : D pericolosius ; E atque horribilis mq. ; F m. perniciosus atque ; G. t. et h. ; E valde plrumque v. ; H ymmo etiam terribilis mq.
5 Variantes de A et DH : A in articulo mortis s. ; F arte bene moriendi ; hic mq. ; intuitu subtili hic est consideracione ; G b. modus exhortacionis c. notandus atque perpendendus mq. ; H est (après moriendi) mq.
6 Leçon du ms. non conservée : comquirendam – Variantes de B : valere atque prodesse potest. – Variantes de A et DH : FH valere et prodesse ; D conquirenda ; EFH potest
8 Variante de B : continet mq.
10 Leçon du ms. non conservée : dicentes