Manuscrit C

|1 [1r] Incipit prohemium de arte moriendi, in nomine sancte et individue Trinitatis. |2Amen. Et cetera.

|3 Cum, de presentis exilii miseria, mortis transitus propter moriendi impericiam, multis non solum laycis verum eciam religiosis atque devotis, |4 difficilis nimis multumque pericolosus, ymmo eciam terribilis atque horribilis, valde plurimum videatur, |5 idcirco, in presenti matiera que de arte moriendi est, quidam brevis exhortacionis modus ciraca eos qui in mortis articulo sunt [1v] constituti hic, mentis intuitu, est subtili consideracione notandus atque parpendendus, |6 eo quod modus iste generaliter omnibus katholicis ad artem et noticiam bene moriendi conquirendam plurimum valere ac prodesse posset. |7 Continet autem materia ista sex particulas, quarum prima de laude mortis et scientia bene moriendi extat, |8 secunda temptaciones moriencium continet, tercia interrogaciones, |9 quarta quandam instruccionem cum obsecracionibus, quinta exhortaciones. |10 Sexta continet oraciones dicendas super agonizantes ab aliquo assistencium. 

|11 Prima particula de laude mortis et sciencia bene moriendi et cetera.

|122r] Cum omnium terribilium mors corporis sit terribilissima, sicut Philosophus in .iij°. Ethicorum ait, |[13 mors tamen anime tanto est horribilior atque detestabilior quanto anima corpore est nobilior atque preciosior, |14 dicente Psalmista : |15« Mors peccatorum pessima. » |16 Sed in hiis nichilominus eodem propheta attestante : |17 « Preciosa semper est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. » |18 Qualicumque eciam morte corporali moriantur, non solum autem preciosa est mors sanctorum martirum, |19 verum eciam aliorum justorum bonorumque christianorum necnon et peccatorum quantumcumque malignorum vere contritorum et in vera fide atque in sancte Matris Ecclesie unitate moriencium, |20 secundum illud Apocalipsi : |21 [2v] « Beati mortui qui in Domino moriuntur. » |22 Propter quod eciam divina ait Sapiencia, Sapiencie quarto : |23 « Justus, si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. »

|60 Secunda particula de temptacionibus moriencium.

|61] Sciendum autem quod morituri in extremis greviores habent temptaciones tales quales in vita sua nunquam habuerant. |62 Sunt autem hujusmodi temptacionum quinque principales. |63 Quarum [5v] prima est in fide, eo quod fides tocius salutis extat fundamentum, |64 teste Apostolo, qui ait : |65 « Fundamentum aliud nemo potest ponere. » |66] Unde et Augustinus : |67 « Fides est bonorum omnium fundamentum et humane salutis inicium. » |68 Et ideo iterum dicit Apostolus : |69 « Impossibile est sine fide placere Deo. » |70 Unde Johannis .iij°. : |71 « Qui non credit, jam judicatus est. »

|199 Tercia particula de interrogacionibus faciendis circa morituros.

|200 Deinde secuntur interrogaciones [14r] que fyeri debent a morituris dum adhuc usum habent racionis et loquendi. |201 Et hoc ideo ut, si quis minus dispositus fuerit ad moriendum, de meliori informetur atque in eodem confortetur. |202 Debent autem interrogaciones iste secundum Anshelmum episcopum fyeri isto modo. |203 Primo queratur sic : |204 « Frater, letaris quod in fide Christi morieris ? » |205 Respondeat : « Eciam. » |206 – « Frateris te non tam bene vixisse sicut debuisses ? » |207 Respondeat : « Eciam. » |208 – « Penitet te ? » |209 Respondeat : « Eciam. » |210 – « Habes voluntatem emendandi si spacium vivendi haberes ? » |[211] Respondeat : « Eciam. »

|264 Quarta particula continet quandam instruccionem cum obsecracionibus.

|265 Preterea, cum, secundum Gregorium : |266 « Omnis Christi accio nostra sit instruccio », |267 idcirco ea que Christius in cruce moriens fecit, eadem cuilibet morituro, pro suo modulo atque possibilitate, in extremis extant facienda. |268 Fecit autem Christus in cruce quinque. |269 Oravit enim, nam dicitur orasse Psalmos istos : |270 « Deus, Deus meus, respice in me » |271 et octo sequentes usque ad versum istum inclusive |272 « In manus tuas ». |273 Item flevit, teste Apostolo. |274 Item clamavit. |275Animam atque spiritum tradidit, ut Ewan[18r]geliste attestantur. |276 Sic et infirmus in mortis articulo constitutus orare debet, saltem corde si non potest voce. |277 Unde Ysidorus : |278 « Melius est cum sylencio orare corde, sine sono vocis, quam solum verbis sine intuitu mentis. »

|[321] Quinta particula continet aliquas exhortaciones necessarias in articulo mortis.

|[322] Notandum deinde sane atque studiose advertendum quod rarissime aliquis, eciam inter religiosos et devotos, ad mortem se disponit tempestive ut oportet, |[323] eo quod quilibet diucius se victurum estimat, nequaquam credens se moriturum quod nimirum instinctu dyaboli fyeri certum est, |[324] nam, sicut luce clarius constat, plurimi per talem inanem spem seipsos neglexerunt, aut intestati vel improvise et indisposite morientes. |[325] Quapropter quisquis caritatem et timorem Dei necnon zelum habeat animarum talis utique unumquemque proximorum egrotantem aut in aliquo corporis vel anime [21v] periculo constitutum studeat sollicicius inducere et monere |[326] quatenus primo et principaliter omnibus postpositis de spirituali medicina et remedio quanto cicius sibi provideat indilate.

|385 Sexta particula continet oraciones dicendas super agonizantes.

|386 Ultimo sciendum quod oraciones sequentes dici possunt super infirmum laborantem in agone |387 qui, si est persona regularis, tunc convocato primum conventu cum tabula, ut moris est, premittatur letania cum oracionibus et psalmis consuetis atque ordinariis, more solito. |388 Postea vero, si adhuc supervivit, subjungantur oraciones subsequentes ab aliquo presencium, prout [27r] oportunum fuerit et tempus paciatur, que eciam pluries iterari possunt propter infirmi devotionem si usum habuerit racionis. |389 Hoc tamen de salutis necessitate non oportet sed propter infirmi commoditatem atque devocionem laborantis in extremis fieri potest. |390 Porro, aput infirmos seculares dicantur oraciones iste prout devocio et disposicio ac commoditas ipsorum ac assistencium id requirit et tempus sinat. |391 Sed sunt, heu, paucissimi non solum apud seculares verum eciam in plerisque religionibus qui hujus sciencie habeant artem |392 et in mortis articulo suis proximis fideliter assistant interrogando, ammonendo, informando ac eciam pro ipsis exorando ut prefertur, |393 pre[27v]sertim cum eciam ipsi morentes nondum mori velint et ita anime moriencium miserabiliter periclitantur.

|528 Conclusio hujus libelli.

|529 Cum autem tota salus hominis in fine consistat, solerter curare deberet unusquisque ut sibi de socio vel amico devoto, ydoneo ac fieli, ante mortem provideret |530  qui ei in extremis fideliter assisteret ut ad fidei constanciam pacienciamque atque devocionem necnon confidenciam et perseveranciam ipsum sollicicius incitaret atque animaret |531 ac eciam demum in agonia omnes oraciones precedentes super eum fideliter diceret cum attencione et intencione debita et devota. |532 Ad quarum tamen [38r] oracionum efficaciam omnino extat necessaria disposicio previa morientis sicut in precedenti materia de arte moriendi cercius est expressum. |533 Unde unicuique bene et secure mori volenti super omnia est necesse ut prius antequam mors occupet mori discat.

|534 Explicit.

|535 Scriptus est libellus iste per Johannem Scherb commorantem in Bybracho. |536 Finitus est autem anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, in crastina beatorum Crispini et Crispiniani. |537 Benedictus Dominus Deus in secula seculorum. |538 Amen.

|539 Unc et omnem conficientem finium conservat ipse omnium Plasmator encium.

Table des noms propres

ABRAHAM, 83, patriarche, père des Hébreux

ACHIOR, 83, chef des Ammonites, conseiller d’Holopherne

ALBERTUS, 145, ALBERTUS MAGNUS, 140, Albert le Grand, dominicain théologien (1193-1280)

ALLEXANDER, ALLEXANDRO MAGNO, 92, Alexandre le Grand, roi de Macédoine

ANSHELMUS, ANSHELMUM EPISCOPUM, 202, Anselme, archevêque de Cantorbéry, évoqué à travers son Cur Deus homo ?

ANTHONIUS, 175, 176, Antoine, anachorète

APOCALIPSI, 20, Apocalypse de Jean, dernier livre du Nouveau Testament

AUGUSTINUS, 66, 106, 149, 157, 196, 312, 346, Augustin, évêque d’Hippone, l’un des quatre Pères de l’Église occidentale et l’un des trente-six docteurs de l’Église

AVE MARIA, 492, 501, 509, prière de salutation de Marie par Gabriel

Index des textes cités

Albert le Grand, Enchiridion de virtutibus veris et perfectis, XXXIX, 3 (De contritione) : 141, 146

Anselme de Cantorbéry, Cur Deus homo ? : 202

Apocalypse, 14, 13 : 21

Aristote, Éthique à Nicomaque, I, 8 : 12

Augustin

De civitate Dei contra paganos, XIII, II : 26-27
De Fide et Operibus, I, 15, 24 : 67
De verbis Domini et apostoli, XX : 110
Enarrationes in Psalmos, CI : 197 ; XXXIII, II, 20 : 150
Liber sententiarum, IV, 20 : 347
Tractatus in Iohannis evangelium : 155

AGON, 97, 114, 234, 386, n. f., agonie.

AGONIA, 24, 470, 495, 531, A. MORTIS 24, n. f., agonie.

AGONIZANS, 10, 80, 186, 285, 320, 339, 385, 466, n. m., agonisant.

AGONIZARE, 186, v., agoniser.

COMPLACENCIA, 159, 161, 166, n. f., autosatisfaction, vanité.

CONVERSACIO, 397, 402, n. f., mode de vie.

DAMPNARE, 112, 137, 166, v., damner.

DECRETALIS, 327, 329, n. f., décrétale, lettre pontificale réglant un litige.

FORNAX, 197, n. f., fournaise de l’enfer.

LETANIA, 386, n. f., litanie.

MERITORIE, 374, adv., de manière méritoire.

PENITENCIA, 99, 347, 349, 404, n. f., pénitence.

PROHEMIUM, 1, n. n., préambule.

PULSARE, 401, v., supplier.

RELIGIO, 53, 365, 383, 391, n. f., ordre religieux.

RELIGIOSUS, 3, 52, 159, 185, 232, 322, 384, n. m., membre du clergé régulier.

SECULARIS, 52, 54, 178, 185, 233, 390, 391, n. m., membre du clergé séculier.

SUPLECIO, 397, n. f., réparation.

TABULA, 383, 387, n. f., crécelle.