[77 v°]

|1 Ars bene moriendi.

|2 Quamvis, secundum Philosophum, tercio Ethicorum, ultimum terribilum mors est et mors corporis sit terribillissima, morti tamen anime nullatenus est comparanda, |3 teste beato Augustino qui ait : |4 Majus est dampnum in amissione unius anime quam mille corporum. |5 Teste eciam beato Bernardo qui dicit quot |6 Tocius iste mondus ad unius anime 78r] precium estimari non potest. |7 Mors ergo anime, tanto terribilior, horribilior atque detestabilior quanto anima est in corpore preciosor atque nobilior.

|8 Cum igitur anima tante preciositatis existat et dyabolus pro morte ipsius eterna hominem in extrema infirmitate maximis temptacionibus infestet, |9 ideo summe necessairum est ut quilibet homo anime sur provideat de aliquo remedio ne morte illa eterna perdatur. |10 Ad quod maxime expediens est ut quilibet homo artem bene moriendi, de qua est presens intencio, frequenter pre oculis habeat atque sepe ultimam infirmitatis sue horam mente sua revolvat quia, |11 ut ait Gregorius : |12 Valde se solicitat in bono opere qui semper cogitat de extremo fine, |13 nam minus feriunt jacula que providentur. |14 Juxta illud : |15 Futura si presciantur levius tollerantur. |16 Sed, heu ! rarissime aliquis se ad mortent disponit eo quod quilibet diucius se victurum [78v] existimet nequaquam credens se tancito moriturum, |17 quod instinctu dyaboli fieri certum est, nam plures per talem vanam et inanem spem se ipsos neglexerunt indispositi morientes. |18 Nullatenus ergo detur infirmo nimia spes corporalis consequende sanitatis, |19 quia secundum Cancellarium Parisiensem, |20 Sepe, per talem falsam consolacionem et fictam sanitatis confidenciam, certam incurrit homo dampnacionem.

|21 Ante omnia ergo inducateur moriturus ad ea que ad suam salutem sunt necessaria.

|22 Et primo inducatur ut credat, sicut bonus christianus credere debet, omnes articulos fidei qui sibi debent dici per ordinem si illos nescierit ut alibi in libello isto continetur. |23 Et tunc protestari debet quod in fide Christi et Ecclesie unitate et obediencia vult vivere et mori.

|24 Secundo debet exhortari quod regnoscat se Deum Creatorem et [79r] Redemptorem suum graviter et sepe in multis offendisse peccatis et quod inde maxime, si potest, doleat et conteratur. |25 Et, si non possit vere penitere et conteri de omnibus peccatis suis, humiliter Deum exoret |26 ut sibi dignetur misero imo peccatorum dare contrictionem et deprecetur beatissimam Virginem Mariam, matrem Domini Nostri Jhesuchristi, et omnes sanctos et sanctas Dei |27 ut per se miserimo peccatore dignentur ipsum Deum et Salvatorem Nostrum exorare et se ipsum adjuvare in tanta necessitate.

|28 Tercio debet induci ut proponat se veraciter emendare si supervixerit et nunquam amplius peccare.

|29 Quarto ut indulgeat omnibus suis offensoribus propter Deum et veniam petat ab omnibus quos ipse offendit.

|30 Quinto ut omnia ablata et male acquisita pro pose sua restituat vel restitui jubeat ab heredibus vel executoribus suis.

|31 Sexto ut cognoscat pro se et omni christiano [79v] mortuum esse Christum et quod aliter salvari non potest, |32 quecumque bona fecerit, nisi per meritum beatissime passionis Domini Nostri Jhesuchristi, de quo Deo gracias agat in quantum valet. |33 Ad que si bono corde responderit, signum est quod sit de numero salvandorum.

|34 Deinde inducatur ad debitum usum sacramentorum Ecclesie. |35 Primo, ut per veram constricionem integram faciat confessionem, omnia etiam alia sacramenta Ecclesie devote recipiendo. |36 Quisquis vero de premissis ab alio non fuerit interrogatus vel informatus semet ipsum interroget considerando si bene sit dispositus ut prefertur. |37 Qui autem sic dispositus est se totum passioni Christi commictat continue eam meditando in corde suo quia per hanc omnes temptaciones dyaboli in fide maxima superabit.

|38 Unde notandum quod homines morituri lecto egritudinis graviores temptaciones habent [80r] quam unquam habuerunt in vita sua, |39 que videlicet temptaciones principaliter sunt quinque, ut postea patebit, contra quas angelus bonus suggerit eis quinque bonas inspiraciones. |40 Et propter hoc debent omnes ei ecquiescere et non dyabolo temptantur.


4 Note : Augustin, De civitate Dei contra paganos, VIII.
6 Note : Bernard de Clairvaux, Meditationes devotissime ad humanis conditionis…, III (De dignitate anime)
12 Note : Référence à Grégoire  non identifiée
15 Note : Pseudo-Aristote, Secretum secretorum, 22, 8
17 Leçon du ms. non conservée : per tantem vanam
20 Note : Jean Gerson, Opera omnia, I, 449
22 Leçon du ms. non conservée : fidei que sibi
29 Leçon du ms. non conservée : pectat
30 Leçon du ms. non conservée : a propose suo r.
38 Leçon du ms. non conservée : habent quem u.
39 Leçon du ms. non conservée : quinque bonos i.