[Conclusion]

|334 Postquam autem infirmus vicerit omnes predictas temptaciones dyaboli, mediante Dei auxilio et consilio seu bona inspiracione angeli, |335 si agonisans loqui et usum racionis habere potuerit, tunc fundat oraciones, Deum regraciando et humiliter deprecando ut ipsum per ineffabilem misericordiam suam et virtutem passionis sue suscipere dignetur.

|336 Secundo, humiliter et diligenter invocet gloriosissimam Virginem Mariam, matrem Domini Nostri Jhesuchristi et mediatricem inter Deum et hominem |337 ut ipsa sua mediatrix esse dignetur apud piissimum et misericordissimum Filium suum, Dominum Nostrum, |338 ut, sicut ipsa lactavit propriis uberibus, ita ejus amore et propria pietate misereri dignetur sui ipsius peccatoris ad se revertentis et de suis peccatis dolentis, |339 deinde omnes [95r] angelos et archangelos omnesque ordines angelorum et precipue angelum pro sua custodia deputatum.

|340 Postea, omnes apostolos, martires, confessores et virgines et specialiter illos vel illas quos vel quas prius ille sanus in veneracione habuit et dilexit, |341 quorum ymagines cum ymagine Crucifixi et gloriose Virginis Marie, matris gracie et misericordie, ei presententur. |342 In quarum ymaginum presencia dicat propriorum sanctorum et sanctarum oraciones si potuerit et sciat videlicet ante versum et oracionem cujuslibet per ordinem. |343 Et primo et principaliter dirigat suam primam oracionem ad beatissimam Trinitatem hoc modo : Pater Noster et Ave Maria et Benedicte et Credo. |344 Et deinde dicat istam antiphonam :

|345 « Gracas tibi Deus. |346 Gracias tibi vera una Trinitas, vera et summa Deitas [95v] sancta et una unitas. »

|347 Oremus.

|348 Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione vere fidei eterne Trinitatis gloriam agnoscere et in potencia majestatis adorare unitatem, |349 quesumus ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. |350 In qua vivis et regnas Deus per…

|351 Versus.

|352 Pater de celis, Deus, miserere mei peccatoris.

|353 Oremus.

|354 Domine, sancte Pater omnipotens, eterne Deus, qui consustancialem et coeternum tibi ante omnia secula filium genuisti, |355 cum quo atque Spiritu Sancto ex te eodemque procedente Filio celum et terram et quecumque existunt visibilia et invisibilia creasti, te adoro, te laudo teque [96r] glorifico. |356 Esto, queso, propicius mihi peccatori et ne despicias me, opus manuum tuarum, sed salva et adjuva me propter nomen sanctum tuum. |357 Amen.

|358 Redemptor mondi, Deus, miserere mei peccatoris.

|359 Oremus.

|360 Domine Jhesucriste, filii Dei vivi, qui est verus et omnipotens Deus, splendor et ymago Patris et vita eterna, |361 cui est una cum Patre et Spiritu Sancto potestas, decus, honor, eadem gloria coeterna majestas, una substancia, te adoro, te laudo teque glorifico. |362 Ne me, obsecro, perire paciaris sed salva et adjuva me gratuito munere tuo quem redemisti precioso sanguine tuo. |363 Amen.

|364 Versus.

|365 Spiritus Sancte, Deus, miserere mei peccatoris.

|366 Oremus.

|367 Domine Sancte Spiritus, qui consustancialis Patri Filioque existens ex eis ineffabiliter procedis, |368 qui super eundem Dominum Nostrum Jhesum Christum in colombe [96v] specie et super sanctos apostolos et linguis igneis descendisti, |369 te adoro, te laudo teque glorifico. |370 Repelle a me tenebras tocius nequicie, iniquitatis et perfidie et accende in me lumen gracie tue. |371 Amen.

|372 Sancta Trinitas, unus Deus, miserere mei peccatoris.

|373 Oremus.

|374 Domine Deus omnipotens, eterne et ineffabilis, sine fine, absque inicio, quem unum in Trinitate atque trinum in unitate confitemur, |375 te solum adoro, te laudo teque glorifico, tue misericordie et clemencie gracias refero qui me exutum nocte perfidie et errores participem fieri voluisti gracie tue. |376 Perfice, queso, ceptum in me opus misericordie tue et dona michi sempter cogitare, loqui et agere que bene placita sunt tibi |377 et gratuita me ubique pietate custodi et fac me indignum ac miserum ad tuam pervenire visionem, qui vivis et regnas, Deus, per omnia secula seculorum. |378 Amen.

|379 Salve, Regina misericordie, vita, dulcedo et spes nostra. |380 Salve. |381 Ad te clamamus, [97r] exules filii Eve. |382 Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valles. |383 Eya, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes occulos ad nos converte et Jhesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilum ostende. |384 O clemens, o pia, o dulcis Maria.

|385 Versus.

|386 Post partum virgo, etc.

|387 Oremus.

|388 Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta celorum regina, inventrix gracie, genitric vite, Mater salutis, ut per te suscipiat nos, qui per te datus est nobis. |389 Excuset apud eum integritas tua culpam nostre corruptionis et humilitas Deo grata nostre veniam impetret vanitatis. |390 Copiosa caritas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum et fecunditas gloriosa feconditatem nobis conferat meritorum. |391 Domina Nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia [97v] tuo Filio nos representa, tuo Filio nos commenda. |392 Fac, o benedicta, per graciam quam invenisti, per prerogrativam quam meruisti et per misericordiam quam peperisti |393 ut qui, te mediante, dignatus est particeps fieri infinitatis et miserie nostre te quoque intercedente participes nos faciat glorie beatitudinis sue Jhesus Christus, |394 Filus tuus, Dominus Noster, qui est Deus omnipotens benedictus in secula seculorum. |395 Amen.

|396 Beati estis sancti Dei omnes qui meruistis confortes fieri celestium virtutum et perfrui claritatis gloria |397 ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum Nostrum.

|398 Versus.

|399 Letamini in Domino et exultate justi et gloriamini omnes recti corde.

|400 Oremus.

|401 Succurrite michi, queso, omnes sancti et electi Dei ad quorum ego miser et peccator patrocinia confugio. |402 O beata Maria Virgo, Christi Mater Dei, [98r] templum Spiritus Sancti, exaudi me, salva me, custodi me, |403 obtine michi fidem rectam, spem firmam, caritatem perfectam, humilitatem, castitatem, sobrietatem. |404 Et tu, sancte Michael archangele, cum omnibus milibs angelorum, eripe me de potestate adversariorum, adjuva me habere Dei amorem, cordis decorem, fidei vigorem. |405 Vos quoque, patriarche et prophete sancti, poscite michi indulgenciam, constanciam, sanitam que perseverenciam. |406 O beati apostoli, solvite me, deffendite me et ad regnum vite perducite me. |407 Per vos, sancti martires, detur michi caritas sancta, pax sincera, mens pura, vita casta. |408 O gloriosi confessores Dei, pro me orate. |409 Per vos michi tribuatur celestis concupiscencia, morum reverencia, mandatorum Dei observancia. |410 Vos, ergo, sancte virgines, adjuvate me bonam habere voluntatem cordis et corporis sanitatem, piam firmitatem, [98v] prudenciam, justiciam, fortitudinem, temperanciam, iterum atque rerum ymo in eternum. |411 O vos, omnes sancti Dei, deprecor, subvenite michi misero, miserimini mei, erigite me, corrigite me. |412 Per vos detur michi consciencia sancta, componcio salutaris, vita honorabilis, consummacio laudabilis |413 et me adjuvate ut per vos veniam ad vos, prestante Domino Nostro Jhesuchristo, qui, com Patre et Spiritu Sancto, vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. |414 Amen.

|415 Postea dicat ter istum versum :

|416 « Dirupisti, Domine, vincula mea. |417 Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. »

|418 Nam iste versus, secundum Cassiodorum, tante virtutis esse creditur ut peccata homini dimictantur si ter in fine vera confessione dicatur.

|419 Deinde dicat : |420 « Pax Domini Nostri Jhesuchristi et virtus passionis ejus et signum sancte crucis et integritas beatissime Virginis Marie |421 et benedictio omnium sanctorum [99r] et sanctarum, custodia angelorum necnon suffragia omnium electorum |422 sint inter me et omnes inimicos meos visibiles et invisibiles in hac hora mortis mee. |423 Amen. |424 In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. |425 Redemisti me, Domine Deus veritatis. »

|426 Si autem infirmus nesciat oraciones dicere, tunc dicat illas aliquis de astantibus alta voce coram eo. |427 Ipse vero oret corde et magno desiderio et maxima devocione in quantum scit et potest. |428 Pro quo notandum quod, ex quo tota salus hominis in fine consistit, |429 sollicite curare debet unusquisque ut sibi de socio vel amico fideli devoto et ydoneo provideat |430 qui ei in extremis fideliter assistat ad fidei constanciam, spem et confidenciam, pacienciam, devocionem et perseverenciam, |431 ipsum admonendo, incitando et animando, in tali agonia inducat et oraciones devotas pro salute ejus in tant necessitate [99v] et maxime in exitu anime fideliter, humiliter et devote dicat |432 sicut recommendacio animarum et totam letaniam, etc., candellam benedictam et absolucionem non postponat.

|433 Explicit ars sive sciencia bene et devote moriendi.


358 Leçon du ms. non conservée : Entre peccatoris et Oremus, Oratio abrégé, d’une autre main
422 Leçon du ms. non conservée : vissibiles et invissibiles