|60 Secunda particula de temptacionibus moriencium.

|61] Sciendum autem quod morituri in extremis greviores habent temptaciones tales quales in vita sua nunquam habuerant. |62 Sunt autem hujusmodi temptacionum quinque principales. |63 Quarum [5v] prima est in fide, eo quod fides tocius salutis extat fundamentum, |64 teste Apostolo, qui ait : |65 « Fundamentum aliud nemo potest ponere. » |66] Unde et Augustinus : |67 « Fides est bonorum omnium fundamentum et humane salutis inicium. » |68 Et ideo iterum dicit Apostolus : |69 « Impossibile est sine fide placere Deo. » |70 Unde Johannis .iij°. : |71 « Qui non credit, jam judicatus est. »

|72 Cum ergo talis tantaque in fide consistat vis ut sine ea nulli omnino salus esse possit, |73 ideo dyabolus totis viribus hominem in extremis ab ea totaliter avertere nititur vel saltem ad deviandum in ea aut aliquibus erroribus supersticiosis vel heresim sapientibus ipsum decipere elaborat. |74 Bonus autem christianus non solum principales fidei [5bisr] articulos verum etiam toti sacre Scripture in omnibus et per omnia credere tenetur ad minus implicite |75 ac eciam sancte Romane Ecclesie statutis subjectus esse et in istis firmiter permanere atque mori, |76] alioquin quam cito in aliquo premissorum errare incipit tam cito a via deviat vite et salutis. |77 Sciendum tamen indubie quod in temptacione ista atque aliis sequentibus dyabolus nulli omnino quamdiu liberi arbitrii usum bene disposite racionis habuerit nisi sponte ei consenserit aliquatenus poterit prevalere. |78 Nequaquam igitur bonus katholicus dyaboli illusones terroresque atque persuasiones omnes timere debet quia mendax [5bisv] est et pater ejus ipsamet veritate attestante, |79 sed firmissime in vera fide ac sancte Matris Ecclesie unitate obedienciaque viriliter perseveret atque moriatur. |80 Est autem utile atque bonum, sicut in quibusdam religionibus fieri solet, ut Symbolum Fidei circa agonizantes alta dicatur voce pluriesque repetatur |81 ut per hoc infirmus ad fidei constanciam animetur et ab eo demones, qui illud audire horrent, abigantur. |82 Porro ad vere fidei constanciam eciam principaliter animare debet infirmum fides antiquorum fidelium, |83 scilicet Abraham, Ysaac, Jacob similiter et fides infidelium ut Job, Raab, meretricis, Achior et similium ac eciam fides apostolorum necnon innumerabilium martirum, confessorum [6r] atque virginum, |84 nam per fidem omnes antiqui et moderni Deo placuerunt quia, ut dictum est supra : |85 « Impossibile est sine fide placere Deo. » |86 Item ad idem eciam inducere debet infirmum duplex utilitas fidei. |87 Una est quod vera fides omnia potest, teste Domino Jhesu in Ewangelio : |88 « Omnia possibilia sunt credenti. » |89 Alia est quod vera fides omnia impetrat sicut idem Dominus ait : |90 « Quicquid orantes petitis, credite et accipietis. |91Etiam si diceretis monti huix tollere, et cetera. » |92 Sicut montes Caspios, petenti Allexandro Magno, adunati sunt.

|93 Secunda temptacio est desperacio, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet in Deum. |94 Cum [6v] enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc dyabolus dolorem dolori superaddit, obiciendo ei peccata sua modis quibus potest ut eum ad desperacionem inducat. |95 Insuper eciam, secundum Innocencium papam tercium, libro .iij°. De Vilitate condicionis humane : |96 « Quilibet homo, tam bonus quam malus, antequam anima de corpore ejus egrediatur, videt Christum in cruce positum malis ad confusionem ut erubescat se fructum Redempcionis non habere. » |97 Sciendum insuper quod dyabolus presertim homini peccata non confessa que commisit in agone representat ut eum vel sic in desperacionem trahat. |98 Sed tamen propter hoc de venia nullus omnino debet [7r] desperare, eciam si tot latrocinia, furta et homicidia perpetrasset quot sunt maris gutte et harene, |99 eciam si de eisdem prius nunquam aliquam egisset penitenciam nec ea confessus fuisset nec eciam modo ad confitendum eadem haberet facultatem, nichilominus desperare non debet, |100 nam in tali casu sufficit sola vera contricio interior, teste Psalmista : |101 « Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. » |102 Et Ezechiel ait : |103 « Quacumque hora peccator ingemunerit, salvus erit. » |104 Unde et Bernhardus ait : |105 « Major est Dei pietas quam quevis iniquitas. » |106 Et Augustinus super Johannem dicit : |107 « De nemine desperandum est dum est in hac [7v] vita. |108 Solum enim desperacionis crimen est quod mederi non potest. » |109 Unde et idem : |110 « Non nocent mala preterita si non placent. » |111 Nullus igitur desperare debet, eciam si solus tocius mundi peccata commisisset. |112 In casu quo eciam ei constaret quod de numero dampnandorum esset, nullatenus tamen propter hoc desperandum esset, |113 eo quod per desperacionem nichil aliud agitur nisi quod per eam piisimus Deus multo magis offenditur et peccata alia forcius aggravantur, pena quoque eterna usque in infinitum augmentatur. |114 Proinde ad confidenciam veram quam precipue infirmus in Deum habere debet in agone inducere eum disposicio Christi in cruce, [8r] |115 de qua dicit Bernhardus : |116 « Quis non rapietur ad spem et ad impetrandum confidenciam, si attenderit in cruce Christi corporis disposicionem ! |117 Vide caput inclinatum ad deosculandum, brachia extensa ad amplexandum, manus perforatas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, tocius corporis extensionem ad se totum impendendum ! » |118 Hec ille sanctus Bernhardus : |119 « Nullo ergo modo quiquam desperare debet sed Deo plenarie confidere, nam hec virtus valde est laudabilis magnique meriti coram Deo. » |120 De qua hortatur Apostolus dicens : |121 « Nolite ammitere confidenciam vestram que magnam habet remuneracionem. » |122 Preterea quod nullus [8v] peccator eciam quantumcumque magnus de venia debeat desperare exemplum habemus evidentissimum in Petro Christum neganti, in Paulo Ecclesiam, persequenti, in Matheo et Zacheo publicanis, |123 in Maria Magdalena peccatrice et in muliere in adulterio deprehensa, in latrone pendenti in cruce juxta Christum, in Maria Egypciaca necnon in multis peccatoribus, facinorosis et sceleratis.

|124 Tercia temptacio est impaciencia, que est contra caritatem qua tenemur Deum diligere super omnia, nam morituris maximus dolor corporis accidit, |125 hiis precipue qui non morte naturali, que rara est, sicut manifesta docet experiencia, |126 sed [9r] frequenter ex accidentibus, puta febre vel apostemate aut alia infirmitate gravi et afflictiva atque longa, dissolvuntur, |127 que quidem infirmitas plerosque et precipue ad mortem indispositos et invite morientes ac defectum vere caritatis habentes adeo reddit impacientes atque murmurantes |128 ut plerumque ex nimio dolore et impaciencia amentes et insensati videantur sicut sepe visum est in multis. |129 Ex quo vere constat quod tales utique in vera deficiunt caritate, teste Jeronimo, qui ait : |130 « Si quis cum dolore egritudinem vel mortem suscipit, signum est quod Deum sufficienter non diligit. » |131 Necesse ergo est omnino homini qui bene [9v] mori voluerit ut in qualibet infirmitate quacumque afflictiva, longa vel brevi, ante mortem et in morte, non murmuret, |132 eo quod, teste Gregorio in Moralibus : |133 « Justa sunt cuncta que patimur. |134 Et ideo valde injustum est si de justa passione murmuramus. » |135 Quisque paciens sit, secundum illuud Luce : |136 « In paciencia vestra possidebitis animas vestras », |137 nam, sicut per pacienciam anima possidetur atque custoditur, sic per impacienciam atque murmur anima perditur et dampnatur. |138] Teste Gregorio in omelia, qui sic ait : |139 « Regnum celorum nullus murmurans accipit. » |140 Si autem si pro quia ut Albertus Magnus De Vera contricione dicit : |141 « Vere contritus ad omnem [10r] afflictionem infirmorum et punitorum letanter se offerret ut pro offensa Deo satisfacere digne posset. » |142 Quanto magis infirmus quique suam propriam solam infirmitatem multis aliorum infirmitatibus sine comparacione leviorem debet pacienter et libenter sustinere, |143] presertim cum infirmitas ante mortem sit quasi quoddam purgatorium cum toleratur ut oportet, |144 quando videlicet pacienter libenterque cum gratitudine toleratur, |145 nam, secundum Albertum : |146 « Non solum gratitudine indigemus in hiis que sunt ad nostram consolacionem sed eciam in hiis que sunt ad nostram affliccionem. » |147 Unde et [10v] Gregorius ait : |148 « Divina dispensacione agitur ut prolixiori vicio polixiore egritudo adhibeatur. » |149 Dicat igitur quisque infirmus et precipue moriturus cum Augustino : |150 « Hic seca, hic ure ut in eternum michi parcas. » |151 Unde et Gregorius : |152 « Misericors Deux temporalem adhibet severitatem ne eternam inferat ulcionem. » |153 Cum autem temptacio ista militet contra caritatem sine qua nulli omnino potest esse salus, ideo caritas vera paciens est atque omnia suffert, |154 teste Apostolo, ubi studiose notandum atque ponderandum extat quod |155 « Qui dicit omnia nichil penitus excipit. » |156 Omnes igitur corporis egritudines sine murmure et difficultate mentis racione [11r] tolerande sunt. |157 Unde Augustinus : |158 « Amanti nichil difficile neque impossibile est. »

|159 Quarta temptacio est sui ipsius complacencia que est superbia spiritualis per quam dyabolus devotis et religiosis atque perfectis magis est infestus. |160 Cum enim hominem ad deviandum a fide aut ad desperacionem vel ad impacienciam not potest inducere, |161 tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans cogitaciones : |162 « O quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constans in paciencia. |163 O quam multa bona operatus es. » |164 Et hujus modi. |165 Sed contra hoc, Isidorus : |166 « Non te arroges, non te jactes, non te insolenter extollas, nichil de te presumas, nichil [11v] boni tibi tribuas, nam tanta posset esse sui complacencia ut per hanc homo dampnaretur. » |167 Unde Gregorius : |168 « Quis reminiscendo bonum quod gessit, dum se apud se erigit, apud auctorem humilitatis cadit. » |169 Debet igitur moriturus esse cautus cum per superbiam sentit se temptari, ita ut se tunc humiliet atque deprimat, sua peccata recogitando et quod ignorat an odio vel amore dignus sit. |170 Ne autem desperet, debet nichilominus eciam cor suum ad Deum erigere per spem, |171 Dei misericordiam, qu est super omnia opera ejus, cogitando atque ponderando |172 et quod fidelissimus Deus, qui est veritas infallibilis, jurando, per prophetam repromisit, |173 dicens : |174 « Vivo ego, dicit Dominus, nolo mor[12r]tem peccatoris, et cetera. » |175 Imitetur itaque homo beatum Anthonium, cui dyabolus dixit : |176 « Anthoni, tu me vicisti. Cum enim volo te exaltare, tu te deprimis et, cum te volo deprimere, tu te erigis. » |177 Sic ergo faciat quisque, sive sanus sive infirmus, et victus est dyabolus.

|178 Quinta temptacio, que magis seculares atque carnales infestat, est nimia occupacio rerum temporalium atque exteriorum |179 circa uxores, liberos et amicos carnales, divicias atque alia que inordinate in vita sua dilexerunt, |180 nam qui bene et secure mori voluerit debet omnia temporalia et exteriora simpliciter atque totaliter post[v°]ponere et se Deo Totum plenarie committere. |181 Unde Scotus, super .iiij°. Sentenciarum, dicit : |182 « Si quis infirmus, cum se jam videt moriturum, vult mori et plene consentit in mortem ac, si eam per se elegisset penam mortis sic pacienter sustinendo, |183 satisfacit pro omnibus venialibus peccatis, ymo auffert aliquid ad satisfaciendum pro mortalibus. » |184 Quapropter valde utile est atque omnino necessarium in tali necessitatis articulo voluntatem suam per omnia divine conformari voluntati ut oportet. |185 Raro autem aliquis secularis vel carnalis eciam religiosus vult se ad mortem disponere aut, quod deterius est, quidquam de hac re audire, |186 eciam cum ipso facto agonizat, sperans se [13r] evasurum, quod re vera periculosissimum atque adsurdissimum est in homine chrstiano, |187 ut dicit Cancellarius Parisiensis : |188 « Notandum vero quod dyabolus in omnibus temptacionibus predictis hominem nequaquam cogere poterit nec eciam ei alias aliquatenus prevalere |189 ut sibi consenciat quamdiu usum habuerit racionis nisi sponte ei voluerit consentire. » |190 Quod certe, non solum bono christiano verum eciam cuilibet peccatori quantumcumque magno, super omnia est cavendum. |191 Unde Apostolus : |192 « Fidelis est Deus, qui non pacietur vos temptari super id quod potestis, sed faciet eciam cum temptacione proventum ut possitis sustinere. » |193 Ubi sic dicit Glosa : |194 « Fidelis est Deus, id est verax in promissis [13v] qui dat nobis resistere potenter, utiliter et perseveranter, dat potenciam ne vincamur, graciam ut mereamur, constanciam ut vincamus, |195 facit proventum, id est virtutis augmentum ut possitis sustinere ne deficiatis sed vincatis, quod fit per humilitatem. » |196] Unde Augustinus : |197 « Illi non crepant in fornace qui non habent ventum superbie. » |198 Humiliet ergo se homoncio peccator sub potenti manu Dei et victoriam obtinere poterit, Domini auxilio, in omni temptacione, egritudine et tribulacione malorum et dolore usque ad mortem inclusive.


60 Variante de B : Incipit secunda
62 Variante de B : temptationes
63 Variante de B : Quarum mq.
65 Note : Paul, Première Épitre aux Corinthiens, 3, 11.
67 Note : Augustin, De Fide et operibus, I, 15, 24
68 Variante de B : fide mq.
69 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 11, 6
70 Variante de B : Johannis quarto qui
71 Note : Jean, 3, 18
72 Variante de B : igitur talis tantaque vis in fide ut
73 Variante de B : ab ea mq. ; ea ut aliquibus
77 Variante de B : aliis mq. ; usum et bene Note : ms. alys, abritry
78 Variante de B : veritate testante
79 Variante de B : u. et obedientia v.
80 Variante de B : p. voce dicatur a.
81 Variante de B : demones elongentur (Porro)
82 Variante de B : principaliter mq.
83 Variante de B : scilicet mq. ; Isaac et Jacob ; meretrix et A. ; eciam mq.
84 Variante de B : placere te cetera (Item)
85 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 11, 6
88 Note : Marc, 9, 23
89 Variante de B : omnia potest omnia impetrat ; tolle te etc.
90 Note : Marc, 11, 24
91 Notee : Marc, 11, 24
92 Variante de B : Et sicut petente ; Entre 92 et 93, Secunda temptatio est desperatio que est contra spem
93 Variante de B : spem et c. ; debet habere in
94 Variante de B : abiciendo
95 Variante de B : secundum mq. ; anima eio de ; erubescant ; se mq. – Note : ms. ejus
96 Notee : Lothaire de Segni (Innocent III), De Vilitate condicionis humane, IV.
97 Variante de B : diabolus peccata presertim non ; commisit homi ei in a. existenti representat
98 Variante de B : o. nullus de venia hoc ; et (après furta) mq.
99 Variante de B : eisdem mq. ; ea mq.
100 Variante de B : vera mq. ; teste David propheta cor
101 Note : Psaumes, 34, 20
102 Variante de B : h. ingemuerit peccator s.
103 Note : Ézéchiel, 33, 1416
104 Variante de B : et mq.
105 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in Cantica canticorum, XIII
106 Variante de B : dum est mq.
107 Note : La citation attribuée à Augustin est issue de Thomas d’Aquin, Lectura in Iohannis evangelium, XI, 6
108 Variante de B : quod videri non  – Note : La citation attribuée à Augustin est issue de Jérôme, Epistulae, V, 147 (Ad Sabinianum lapsum)
110 Note : Augustin, De verbis Domini et apostoli, XX
112 Variante de B : q. constaret ei eciam
113 Variante de B : aggravantur et pena ; usque in mq. – Note : ms. pysimus
114 Variante de B : debet mq. ; eum debet disposicio
115 Variante de B : impetrandam
116 Note : Référence à Bernard partagée par la plupart des versions latines mais non identifiée.
117 Variante de B : latus … impendendum mq.
118 Variante de B : Hec … Bernhardus mq.
119 Variante de B : quisquam mq. ; sed in Deo. – Note : Référence à Bernard partagée par la plupart des versions latines mais non identifiée.
120 Variante de B : obmictere ; magna
121 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 10, 3539
122 Variante de B : quod mq. ; debet ; negantem ; persequentem
123 Variante de B : pendente ; facinerosis ; entre 123 et 124, Tertia temptatio est impatientia
124 Variante de B : accedit
125 Note : ms. hys
126 Variante de B : gravi vel afflictiva
130 Note : Référence à Jérôme (parfois à Jean) partagée par la plupart des versions latines mais non identifiée.
131 Leçon du ms. non conservée : est mq. – Variante de B : i. quantumcumque a.
132 Variante de B : valde iniquum est
133 Note : Grégoire Ier, Morales sur Job, XVIII
135 Variante de B : (m.) Sed qui paciens ; custoditur ita per
136 Note : Luc, 21, 19
139 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XIX
140 Variante de B : (accipit) vel intrat quia ut ; omnem contrictionem afflictionem ; infirmitum et purgationum l. se offert ; possit
141 Note : Albert le Grand, Enchiridion de virtutibus veris et perfectis, XXXIX, 3 (De contritione).
144 Leçon du ms. non conservée : Entre oportet  et quando, un doublon : Tunc autem toleratur ut oportet
145 Leçon du ms. non conservée : ad meam – Note : ms. (indigemus in) hys, (eciam in) hys
146 Note : Albert le Grand, Enchiridion de virtutibus veris et perfectis, XXV, 4 (De gratitudine)
147 Variante de B : prolixior egretudo
148 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XIX
149 Variante de B : precipu infirmus moriturus
150 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXXIII, II, 20
151 Variante de B : et mq.
152 Note : Grégoire Ier, Epistula ad Marcellum, V
153 Variante de B : qua nullus o. p. esse salvus ; ideo quare caritas vera est patiens a.
154 Variante de B : exstat ut qui
155 Note : Augustin, Tractatus in Iohannis evangelium
158 Variante de B : entre 158 et 159, Quarta temptatio – Note : Manuel de saint Augustin, chapitre XXIV.
162 Variante de B : es et similia (Sed)
165 Variante de B : contra hec dicit Isydorus
166 Note : Isidore, Synonyma, II, 20
167 Leçon du ms. non conservée : dum se aput auctorem – Variante de B : G. quisquis r.
168 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, IV, 1
169 Leçon du ms. non conservée : humiliat – Variante de B : ita mq. ; r. eo quod ignoret
170 Variante de B : eciam mq.
171 Variante de B : (spem) et Dei
173 Variante de B : et cetera mq.
174 Note : Ézéchiel, 33, 11
175 Variante de B : Antoni et tu ; et mq
176 Note : Antoine partagée par la plupart des versions en latin et en langue vernaculaire, mais non identifiée.
177 Variante de B : entre 177 et 178, Quinta temptatio
179 Variante de B : divitias ac alia
180 Variante de B : temporalia atque e.
181 Variante de B : patiendo
182 Note : Jean Duns Scot, commentaires du Liber Sententiarum, 4
183 Variante de B : o. peccatis venialibus imo confert aliquid
184 Variante de B : Q. utile est valde a. ; conformare
185 Variante de B : carnalis aut etiam
186 Leçon du ms. non conservée : absordissimum – Variante de B : cum jam ipso
187 Leçon du ms. non conservée : dicit Cantor parisiensis – Variante de B : dicit cantor p. vel cancellarius Notandum
188 Note : Jean Gerson, référence non identifiée
189 Note : Jean Gerson, référence non identifiée
190 Variante de B : solo ; o. cavendum est u.
191 Variante de B : Fidelis enim est
192 Note : Paul, Première Épitre aux Corinthiens, 10, 12
193 Variante de B : Deus verax
195 Leçon du ms. non conservée : Répète proventum entre augmentum et ut – Variante de B : proventum cum temptationem id est augmentum virtutis ut
197 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, 101
198 Leçon du ms. non conservée : obtineri – Variante de B : H. se igitur homuncio dolorum