|199 Tercia particula de interrogacionibus faciendis circa morituros.

|200 Deinde secuntur interrogaciones [14r] que fyeri debent a morituris dum adhuc usum habent racionis et loquendi. |201 Et hoc ideo ut, si quis minus dispositus fuerit ad moriendum, de meliori informetur atque in eodem confortetur. |202 Debent autem interrogaciones iste secundum Anshelmum episcopum fyeri isto modo. |203 Primo queratur sic : |204 « Frater, letaris quod in fide Christi morieris ? » |205 Respondeat : « Eciam. » |206 – « Frateris te non tam bene vixisse sicut debuisses ? » |207 Respondeat : « Eciam. » |208 – « Penitet te ? » |209 Respondeat : « Eciam. » |210 – « Habes voluntatem emendandi si spacium vivendi haberes ? » |[211] Respondeat : « Eciam. »

|212 – « Credis quod pro te mortuus est Dominus Jhesus Christus, filius Dei ? » |213] Respondeat : « Eciam. » |214 – « Agis ei de hoc ex corde gracias ? » |215 Respondeat : « Eciam. » |216 – « Credis te non posse nisi per mortem ejus salvari ? » |217 [14v] Respondeat : « Eciam. » |218 – « Age ergo, dum in te est anima tua, ei semper gracias et in hac sola morte solam fiduciam tuam constitue, in nulla alia re fiduciam habens. |219 Huic eciam morti te totum committe, hac morte te totum contege, huic morti te toum involve. |220 Et, si Dominus voluerit te judicare, dic : |221] "Domine, mortem Domini Nostri Jhesuchristi obicio inter me et te. Aliter tecum non contendo." |222 Si dixerit quod merueris dampnacionem, dic : |223 "Mortem Domini Nostri Jhesuchristi obicio inter me et mala merita mea ipsiuque dignissime passionis meritum offero pro merito quod ego habere debuissem et, heu ! non habeo." » |224 Dicat iterum : |225 « Domine, mortem Domini Nostri Jhesuchristi pone inter me et iram tuam. » |226 Deinde : [15r] |227 « In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. » |228 Et id ipsum dicat conventus. |229 Quod si non potest loqui, dicat conventus vel astantes : |230 « In manus tuas, Domine, commendamus spiritum ejus. » |231 Et securus moritur nec videbit mortem in eternum. |232 Porro, cum interrogaciones predicte solum personis religiosis atque devotis competere atque sufficere videantur, |233 debent tamen omnes christiani sive seculares sive regulares, secundum Cancellarium Parisiensem, |234 modo subsequenti, de suo statu et salute, in agone cercius atque clarius inquiri atque informari.

|235 Primo sic : |236 « Credis omnes principales fidei articulos et insuper toti sacre Scripture per omnia [15v] secundum sanctorum katholicorum atque orthodoxorum Sancte Ecclesie doctorum exposicionem |237 et detestaris omnes hereses et errores atque supersticiones ab Ecclesia reprobatas ? |238 Et letaris insuper quo in fide Christi et Sancte Matris Ecclesie unitate et obediencia morieris ? »

|239 Secundo queratur sic : |240 « Recognoscis te Creatorem tuum sepe et multipliciter atque graviter offendisse ? » |241 Nam Bernhardus super Cantica sic ait : |242 « Scio neminem absque sui contricione salvari. » |243 De qua nimirum mater salutis, humilitas, oritur et timor Domini qui et ipse sicut inicium est sapiencie ita et salutis.

|244 Tercio : |245 « Doles ex corde de omnibus peccatis contra Dei majestatem, amorem atque [16r] bonitatem commissis et bonis obmissis et graciis neglectis, |246 non solum timore mortis vel pene cujuscumque sed magis amore Dei et justicie ex caritate qua tenemur Deum super omnia diligere ? |247 Et petis de omnibus istis veniam ? |248] Optas insuper cor tuum illuminari ad oblitorum peccatorum cognicionem ut de eis specialiter valeas penitere ? »

|249 Quarto : |250 « Proponis veraciter te velle emendare si supervivere deberes et nunquam plus mortaliter peccare scientier et ex proposito sed pocius omnia quantumcumque cara dimittere, ymmo eciam vitam corporalem perdere antequam Deum plus velles offendere ? |251 Rogas insuper Deum ut det tibi graciam hoc propositum continuandi et non recidivandi ? »

|252 [16v] Quinto : |253 « Indulges ex corde omnibus qui tibi umquam aliquod nocumentum verbo vel facto intulerunt atque offenderunt ob amorem et veneracionem Domini Nostri Jhesuchristi a quo et tu veniam speras ? |254] Petis eciam consimiliter indulgeri et remitti tibi ab hiis quos offendisti quovismodo ? »

|255 Sexto : |256 « Vis per te ablata restitui integraliter inquantum teneris juxta tuarum facultatum valorem eciam ad omnium bonorum tuorum cessionem atque renunciacionem ubi alias satisfaccio fieri non valeret ? »

|257 Septimo queratur sic : |258 « Credis quod pro te mortuus sit Christus et quod aliter salvari non potes nisi per meritum passionis Jhesuschristi et agis eciam de hoc Deo gracias ex corde in quantum vales ? »

|259 [17r] Quicumque igitur ad predictas interrogaciones ex consciencia bona et fide non ficta vere poterit affirmative respondere satis evidens argumentum salutis habet, si sic decesserit, quod sit de numero salvandorum. |260 Quisquis vero de premissis ab alio interrogatus non fuerit, presertim cum satis sint pauci atque rari qui hujus artis habeant scienciam, |261 introrsus redeat interrogans semetipsum, subtilius considerando an taliter sit dispositus ut prefertur eo quod absque tali disposicione nulli omnino potest esse salus. |262 Qui autem sic dispositus est ut est dictum se totum passioni Christi recommendet ac committat et continue, in quantum [17v] possit et infirmitas permiserit, |263 eam ruminet atque meditetur, nam per hoc omnes dyaboli temptaciones et insidie maxime superantur.


199 Variante de B : remplacé par Interrogationes que fieri debent morituris
200 Variante de B : a mq.
202 Note : Anselme de Cantorbéry, Cur Deus homo ?
203 Variante de B : Frater N. l.
206 Variante de B : (E.) Item fateris N. quod non bene vississes sicut debuises ; Etiam ita penitet ; te etiam ita habes
210 Variante de B : Etiam ita (Credis)
212 Variante de B : Dominus mq. ; respondeat Credo (Agis)
214 Variante de B : ei ex corde de hoc g. ; Etiam ago (C.)
216 Variante de B : posse salvari nisi per m. e. ; Etiam credo (A.)
218 Variante de B : anima ei gratias semper respondeat etiam ago et in hac sola morte solamen fiduciam quod tuam constitue ; in … habens mq.
219 Variante de B : Etiam constituo huic etiam te morti totum involve
220 Variante de B : D. te voluerit dic. ; te et judicium tuum et aliter
224 Variante de B : Domine mq. ; pono ; Deinde dicat ter In
228 Variante de B : conventus Quod … loqui dicat mq. ; commendo
230 Note : Psaumes, 30, 6
231 Variante de B : morietur
235 Leçon du ms. non conservée : sacri – Variante de B : Et primo sic Interrogationes Credis ; p. articulos fidei et
237 Leçon du ms. non conservée : reprobatos – Variante de B : (expositionem) Respondeat Credo. Detestaris
238 Variante de B : (r.) Respondeat Detestor reprobo letaris
239 Leçon du ms. non conservée : Secunda – Variante de B : (m.) Respondeat Ita .ij°. a R. ; tu c.
241 Leçon du ms. non conservée : sui cognicione s. ; Respondeat Ita et penitet Nam sui cognitione
242 Note : Bernard, Sermones in Cantica canticorum, XXXVII, 1
243 Variante de B : Domini quia ipse
244 Note : ms. gracys
246 Variante de B : Deum tenemur diligere super omnia – Note : ms. cuiuscumque
247 Leçon du ms. non conservée : petis super omnibus ; peccatorum mq. – Variante de B : veniam Respondeat Doleo et peto veniam .iiija. Optas ; peccatorum mq.
249 Variante de B : (penitere) Respondeat Opto et disidero .va. ; scienter vel ex
252 Variante de B : (ricidivandi) Respondeat Ita propono et rogo .vja. Indulges
255 Variante de B : (quovismodo) Respondeat Ita .vija. vis
256 Variante de B : oblata
257 Variante de B : (valeret) Respondeat Ita .viija. Credis ;
258 Variante de B : Jhesuchristi Respondeat Ita credo et veraciter affirmo .viiija. Agis de hoc gratias ; in mq.
259 Variante de B : (vales) Respondeat Ita ago Q. ; bona et corde sincero et fide non ; ficta bene p.
260 Variante de B : q. artis hujus h.
262 Variante de B : ut dictum est se ; totum mq. ; recommendet et c. ; in mq.
263 Variante de B : per hanc omnes – Entre 263 et 264, Decima. Queratur Doles toto corde te nec recordari nunc posse quot mala et que scelera perpetratus sis ubi et quando cum quibusve ea commiseris offenderisque Deum Creatorm tuum et quo ollico non te penituerit et ea confessus fueris. Respondeat ita dilea et penitet. Undecima. Quia, postquam misericors et pius et clemens Deus dimisit tibi omnia peccata tua, iterum atque iterum rediisti ad eadem permum vitium et peccatum detestabis (corr. en detestabile commisisti) rebellionis et ingratitudis (corr. en –donis ou –dinis)