|264 Quarta particula continet quandam instruccionem cum obsecracionibus.

|265 Preterea, cum, secundum Gregorium : |266 « Omnis Christi accio nostra sit instruccio », |267 idcirco ea que Christius in cruce moriens fecit, eadem cuilibet morituro, pro suo modulo atque possibilitate, in extremis extant facienda. |268 Fecit autem Christus in cruce quinque. |269 Oravit enim, nam dicitur orasse Psalmos istos : |270 « Deus, Deus meus, respice in me » |271 et octo sequentes usque ad versum istum inclusive |272 « In manus tuas ». |273 Item flevit, teste Apostolo. |274 Item clamavit. |275Animam atque spiritum tradidit, ut Ewan[18r]geliste attestantur. |276 Sic et infirmus in mortis articulo constitutus orare debet, saltem corde si non potest voce. |277 Unde Ysidorus : |278 « Melius est cum sylencio orare corde, sine sono vocis, quam solum verbis sine intuitu mentis. »

|279 Secundo, debet clamare fortiter similiter, corde non voce. |280 Plus enim attendit Deus cordis desidrium quam clamorem vocis, nam corde clamare non est aliud nisi peccatorum remissionem vitamque eternam fortiter desiderare. |281 Tercio, debet plorare, non oculis carnalibus sed lacrimis cordis, scilicet vere penitendo. |282 Quarto, animam Deo commendet, dicens : |283 « In manus tuas, et cetera. » |284 Quinto, spiritum tradat ut videlicet voluntarie moriatur, voluntatem suam in hoc divine [18v] conformans voluntati ut oportet. |285 Proinde, quamdiu agonizans loqui et usum racionis habere poterit, sequentes dicat obsecraciones.

|286 « Summa Deitas, inmensa bonitas, clementissima et gloriosissima Trinitas, summa dileccio, amor et caritas, miserere michi misero peccatori. |287 Tibi enim commendo spiritum meum. »

|288 Item dicat : |289 « Deus meus, piisime Pater, Pater misericordiarum, misericodiam fac huic paupercule creature tue. Adjuva me nunc eciam in ultima necessitate. |290 Succurre, Domine, jam egenti anime et desolate ut non a canibus infernalibus devoretur. »

|291 Item dicat : |292 « Dulcissime et amantissime Domine Jhesuchriste, fili Dei vivi, ob honorem et virtutem [19r] tue beatissime passionis, jube me recipi inter numerum tuorum electorum. |293 Salvator et Redemptor meus, redde me totum tibi. |294 Non me renuas. |295 Ab te venio, non me repellas. »

|296 Item dicat : |297 « Domine Jhesuchriste, paradisum tuum postulo, non ob valorem meorum meritorum, cum sim pulvis et cinis et peccator miserrimus, sed in virtute et efficacia tue sacratissime passionis, |298 per quam me miserum redimere voluisti et michi paradisum tuo precioso sanguine emere dignatus es. »

|299 Item dicat pluries repetendo vel ad minus ter istum versum : |300 « Dirupisti, Domine, vincula mea. |301 Tibi sacrificabo hostiam laudis. » |302 Nam versus iste, secundum Cassiodorum, tante virtutis creditur ut peccata homini dimittantur si in fine vite trina [19v] confessione dicatur.

|303 Item dicat :

|304 « Domine Jhesuchriste, propter illam amaritudinem quam pro me sustinuisti in cruce, maxime in illa hora quando sanctissima anima tua egressa est de corpore tuo, miserere miserrime anime mee in egressu suo. »

|305 Item, post hoc invocet eciam seriosissime atque instantissime corde et ore, in quantum prevalet, gloriosissimam Virginem Mariam, omnium peccatorum efficacissimam atque promptissimam mediatricem atque adjutricem, sic dicens :

|306 « O Regina celorum, Mater misericordie, Confugium peccatorum, reconcilia me unigenito Filio tuo. |307 Ejus clemenciam pro me indigno peccatore interpella ut ob amorem tui mea remittat crimina perducens in gloriam suam. »

|308 Angelos dehinc precibus invitet inquiens :

|309 [20r] « Spiritus celorum, anglei beatissimi, assistite, queso, michi migranti ex hoc seculo et potenter me eripite ab omnibus adversarium meorum insidiis et animam meam in vestrum consorcium assumite, |310 tu, precipue, angele bone, custos meus, michi a Domnio deputatus. » |311 Deinde, apostolos, martires, confessores atque virgines, specialius tamen illos sanctos vel sanctas quos vel quas prius sanus in veneracione habuit et dilexit in auxilium sui invocet in isto necessitatis articulo.

|312 Item dicat deinde ter vel ultra hec verba vel similia in Sentenciis que beato Augustino ascribuntur :

|313 « Pax Domini Nostri Jhesuchristi et virtus passionis ejus et signum sancte crucis et integritas beatissime Virginis Marie et benediccio omnium sanctorum et custo[20v]dia angelorum |314 necnon suffragia omnium electorum sint inter me et omnes inimicos meos, visibiles et invisibiles, in hac hora mortis mee. |315 Amen. »

|316 Postea subjungat eciam, ter dicendo, versum istum :

|317 « Largire clarum vespere quo vita nusquam decidat sed premium mortis sacre perhennis instet gloria. » |318 Si autem infirmus predictas obsecraciones omnes non sciat vel infirmitate invalescente dicere non possti, |319 dicat eas aliquis de assistentibus clara voce coram illo, mutatis que sunt mutanda. |320 Ipse vero agonizans, quamdiu usum habere potuerit racionis, oret intra se, corde tamen atque desiderio, prout sciat et possit et ita orando spiritum Domino reddat et salvus [21r] erit.


264 Variante de B : remplacé par Incipit quinta particula de oratione
266 Note : Thomas, Lectura in Iohannis evangelium, XI, 6
269 Variante de B : Primo enim oravit nam ; o. istos psalmos ; psalmos répété ; tuas Domine commendo spiritum meum (Item)
270 Note : Psaumes, 21, 2
273 Variante de B : Item (après Aposto) mq.
275 Variante de B : Animam primo commendavit atque
276 Variante de B : infirmus orare debet constitutus in mortis articulo saltem ; potes ore (Unde)
280 Variante de B : P. attendit enim c. ; clamare nichil alius est meum (Quinto)
284 Variante de B : suam conformans in hoc divine voluntati ut
285 Variante de B : Entre 285 et 286, Incipit prima oratio
286 Variante de B : misero mq.
288 Variante de B : remplacé par Secunda oratio
289 Variante de B : nunc et in –  Note : ms. pysime
290 Variante de B : Domine anime egenti et
291 Variante de B : remplacé par Tertia Oratio
292 Variante de B : n. electorum tuorum (S.)
294 Leçon du ms. non conservée : rennuas
296 Variante de B : remplacé par Quarta oratio – Variantes de A et DH : A remplace par Item alia oracio ; F remplace par Ad eundem alia ; H mq.
297 Variante de B : efficaci – Variantes de A et DH : A. virtute et in e. ; G peccator misererimus (sic) tue sanctissime p.
298 Variante de B : me redimere miserrimum v. ; s. dignatus es emere (I.) – Variantes de A et DH : FG me miserrimum ; G voluisti ut me paradiso tuo preciosissimo s. tuo emere ; AFGH preciosissimo ; F sanguine me redemptum donare dignitatus es
299 Variantes de A et DH : F Domine mq. ; G mea et tibi ;
300 Variante de B : laudis et nomen Domini invocabo (Nam) – Variantes de A et DH : G dicat sepius repetendo ; A repetendo et ad ; H repetendo mq. ; D hostiam laudis remplacé par et cetera ; F laudis et cetera (Nam) ; G laudis et nomen Domini invocabo (Nam) – Note : Psaumes, 115, 1617
301 Note : Psaumes, 115, 8 
302 Variantes de A et DH : FG N. iste versus s. ; F virtutis esse creditur ; G p. hominum d. ; FG vite si facta confessione d. Le texte de F est interrompu au bas de la page 87v, après in hac hora mortis. Un folio ajouté contient, d’une autre main, au r° et au v°, des réflexions et conseils relatifs à l’agonie.
303 Variantes de B : I. d. remplacé par Quinta oratio
304 Variante de B : tua mq. ; miserere ; miserere a.
305 Variante de B : (suo) Postea invocet s. omnium … adjutricem mq. ; dicens et est sexta oratio (O)
306 Variante de B : misericordie refigium peccatorum
307 Leçon du ms. non conservée : peccatori – Variante de B : mea michi remittat ; perducens me in
308 Variante de B : Septima oratio ; usque c. ; deinde p. ; dicens
309 Note : ms. insidys
310 Variante de B : meus a D. michi deputatus
311 Variante de B : sanctos atque sanctas ; articulo diligenter
312 Leçon du ms. non conservée : sentencia – Variante de B : deinde mq. ; ter vel quater verba ; in Sententia
314 Variante de B : hora mq.
316 Variante de B : subjungat et dicendo ter v. i.
319 Variante de B : diact mq ; ; voce dicat coram ; mutatis mutandis (Ipse)
320 Leçon du ms. non conservée : orat – Variante de B : Ipse autem a. ; et s. erit mq.