|385 Sexta particula continet oraciones dicendas super agonizantes.

|386 Ultimo sciendum quod oraciones sequentes dici possunt super infirmum laborantem in agone |387 qui, si est persona regularis, tunc convocato primum conventu cum tabula, ut moris est, premittatur letania cum oracionibus et psalmis consuetis atque ordinariis, more solito. |388 Postea vero, si adhuc supervivit, subjungantur oraciones subsequentes ab aliquo presencium, prout [27r] oportunum fuerit et tempus paciatur, que eciam pluries iterari possunt propter infirmi devotionem si usum habuerit racionis. |389 Hoc tamen de salutis necessitate non oportet sed propter infirmi commoditatem atque devocionem laborantis in extremis fieri potest. |390 Porro, aput infirmos seculares dicantur oraciones iste prout devocio et disposicio ac commoditas ipsorum ac assistencium id requirit et tempus sinat. |391 Sed sunt, heu, paucissimi non solum apud seculares verum eciam in plerisque religionibus qui hujus sciencie habeant artem |392 et in mortis articulo suis proximis fideliter assistant interrogando, ammonendo, informando ac eciam pro ipsis exorando ut prefertur, |393 pre[27v]sertim cum eciam ipsi morentes nondum mori velint et ita anime moriencium miserabiliter periclitantur.

|394 Secuntur oraciones.

|395 Per amorem qui te dignissimum, innocentissimum et delicatissimum paterne caritatis filium pro nobis factum hominem fecit vulnerari ac mori pro salute hominis, indulge famulo tuo [Nomini]. |396 Misericordissime Jhesu, omne quod cogitatu vel verbo, affeccionibus vel motibus, viribus et sensibus, anime et corporis deliquit et in veram remissionem tribue illi sufficientissimam emendacionem illam qua tocius mundi culpas soluisti |397 ac, in plenam suplecionem omnium negligenciarum suarum adde illi per sanctissimam conversacionem illam, [28r] quam ab hora concepcionis tue usque in horam mortis habuisti |398 et insuper fructum omnium bonorum operum que tibi ab inicio mundi usque in finem ab omnibus electis placuerunt vel placere potuerunt.

|399 Oracio.

|400 In unione ferventissimi amoris qui te vitam omnium vivencium coegit incarnari et anxiato spiritu in cruce mori, |401 pulsamus ad medullam benignissimi cordis tui ut anime famuli tui [Nominis], fratris nostri, omnia peccata dimittas |402 et tua sanctissima conversacione ac predignissimo passionis tue merito obmissa suppleas |403 faciasque eam experiri superhabundantissimam multitudinem miseracionum tuarum nosque omnes et specialius illam personam, scilicet fratrem nostrum, quem proxime vocare disponis, |404 prepares placidis[28v]simo tibi modo sibique et universitati utilissimo, cum dulci paciencia, vera penitencia, plena remissione, fide recta, spe firma et caritate perfecta, |405 ut in perfectissimo statu inter dulcissimum amplexum et suavissimum osculum tuum feliciter expiret ad tuam eternam laudem. |406 Amen.

|407 Oracio.

|408 In manus inextinguibilis tue misericordie, Pater sancte, Pater juste et amantissime, commendamus spiritum famuli tui [Nominis] fratris nostri, |409 secundum magnitudinem amoris quo se anima Filii tui sanctissima in cruce tibi commendavit, suppliciter deprecantes, |410 quatenus per illam inestimabilem dileccionis caritatem qua tua divina paternitas in se totam traxit illam sanctissimam animam |411ut in ultima hora famuli tui [Nominis], fratris nostri, suscipias [29r] in eodem amore spiritum ejus.

|412 Oracio.

|413] Sancte Michael, archangele Domini Nostri Jhesuchristi, succurre nobis apud altissimum Judicem. |414 O pugil invictissime, assiste nunc famula tuo [Nomini], fratri nostro, in extremis valide laboranti, |415 et defende eum potenter a dracone infernali et ab omni fraude malignorum spirituum. |416 Insuper exoramus te, preclarum atque decorum ministrum summe Divinitatis, |417 ut, in hac extrema hora vite fratris norstri, benigne suscipias ac leniter animam ipsius in sinum tuum sanctissimum et perducas eam in locum refrigerii pacis et quietis. |418 Amen.

|419 Oracio ad Matrem misericordie.

|420 O intemerata et in eternim benedicta Virgo Maria, adjutrix tocius [29v] angustie et necessitatis, succurre nobis dulciter et ostende famulo tuo [Nomini], fratri nostro, tuam gloriosam faciem in ultima neccessitate sua |421 et disperde omnes inimicos ejus in virtute dilecti filii tui, Domini Nostri Jhesuchristi, et sancte crucis, |422] et libera eum de omni angustia corporis et anime |423 ut laudes dicat Domino Deo in secula seculorum. |424 Amen.

|425 Oracio.

|426 Eya, mi dulcissime Redemptor, piissime  Jhesu, benignissime, per illam lacrimabilem vocem qua, in humanitate moriturus pro nobis, doloribus et laboribus passionis, adeo consumptus es ut te derelictum a Patre clamares, |427  ne longe facias a femulo tuo [Nomine], fratre [30r] nostri, auxilium tue miseracionis in hora et momento affliccionis anime sue pre defeccione et consumpcione spiritus te invocare in extrema hora non valentis, |428 sed, per triumphum sancte crucis et per virtutem salutifere passionis et amarose mortis tue, cogita de ea cogitaciones pacis et non affliccionis sed misericordie et consolacionis |429 et libera eam ab omnibus angustiis ipsisque manibus quas pro ea in sancta cruce figi permisisti clavis acutissimis. |430 Jhesu, bone et dulcissime Pater et Domine, erue eam a tormentis sibi deputatis |431 et perduc eam in eternam requiem cum voce exultacionis et confessionis. |432 Amen.

|433 Oracio.

|434 Misericordissime Domine Jhesuchriste, fili Dei [30v] vivi, in unione illius commendacionis qua animam tuam sanctissimam Patri tuo celesti in cruce moriens commendasti, commendamus ineffabili pietati tue animam famuli tui [Nominis], fratris nostri, |435 orantes misericordissimam bonitatem tuam quatenus, per omnem honorem et meritum ejusdem anime tue sanctissime per quam salvantur omnes anime et a morte debita liberantur, anime famuli tui [Nominis] dilecti fratris nostri, miserearis, |436 liberans eam misericorditer ab omnibus miseriis et penis, |437  et perducas eam propter amorem et intercessionem tue dulcissime Matris ad contemplandam gloriam tue jocundissime visionis, qui cum eodem Patre in unitate Spiritus Sancti vivis et regnas.

|438 Oracio ad Deum Patrem.

|439 Quesumus, misericors Deus, clemens Deus, qui, [31r] secundum multitudinem miseracionum tuarum, peccata penitencium deles et preteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas, |440 respice propicius super hunc famulum tuum, fratrem nostrum [Nominem], remissionem omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscente exaudi, deprecatus. |441 Renova in eo, piissime Pater, quicquid in eo terrena fragilitate corruptum vel quitquid dyabolica fraude violatum est et unitate corporis Ecclesie membrum redemptionis aggrega. |442 Miserere, Domine, gemituum suorum, miserere lacrimarum ejus et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad tue sacramentum reconciliacionis admitte per Christum Dominum.

|443 Commendacio.

|444 Commendo te omnipotenti Deo, karissime frater, [31v] et ei, cujus es creatura, committo |445  ut, cum humanitatis debitum morte interveniente, persolveris, ad Creatorem tuum, qui de limo terre te formavit, revertaris. |446 Egrediente itaque anima tua de corpore splendidus angelorum cetus occurrat. |447 Judex apostolorum tibi, senatus candidatorum tibi, martirum triumphator exercitus obviet, liliata rutilancium te confessorum turma circumdet, |448  jubilancium te virginum chorus excipiet et beate quietis in sinu patriarcharum te complexus appareat, qui te inter assistentes sibi jugiter interesse decernat. |449 Ignores omnino quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. |450  Cedat [32r] tibi deterrimus Sathanas cum satellitibus suis in adventu suo te comitantibus angelis, contremiscat atque in eterne noctis chaos immane diffugiat. |451 Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie Dei. |452  Sicut deficit fumus deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei et justi epulentur et exultent in conspectu Dei. |453 Confundantur igitur et erubescant contra te Tartaree legiones et ministri Sathane, |454 iter tuum impedire non audeant. Liberet te a cruciatu Christus, qui pro te mori dignatus est. |455 Constituat te Christus, filius Dei vivi, intra paradisi sui amena ac sempervirencia. |456 [32v] Eciam inter oves suas verus te ille pastor agnoscat. |457 Ille ab omnibus peccatis tuis te absolvat atque ad dexteram in electorum suorum sorte te constituat ut Redemptorem tuum facie ad faciem videas |458  et presens semper assistens, manigestissimam beatis oculis aspicias veritatem, constitutus jugiter inter agmina sanctorum contemplacionis divine gaudia pociaris in secula seculorum. |[459] Amen. Et cetera.

|460 Allocucio anime fratris morientis.

|461 Proficiscere anima christiana de hoc mundo in nomine Patris omnipotentis qui te creavit, in nomine Jhesuchristi, filii ejus, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te fusus est. |462 Occurrant tibi et succurrant angeli sancti et archan[33r]geli, throni et dominaciones, principatus et potestates atque virtutes, cherubin et seraphin. |463 Subveniant tibi patriarche et prophete, apostoli et ewangeliste, martires et confessores, monachi et heremite, virgines et vidue, infantes et innocentes. |464 Adjuvent te oraciones omnium sacerdotum et levitorum et omnium Ecclesie katholice graduum ut in pace sit locus et habitacio tua in Jherusalem celesti, per eundem Christum, Dominum Nostrum. |465 Amen. Amen.

|466 Item alie oraciones bone atque notabiles dicende super agonizantes in mortis articulo sumpte ex tali exemplo.

|467 Fuit quidam papa qui, dum ad extrema venisset, interrogabat [33v] cappellanum suum, virum idoneum et devotum, quem plurimum diligebat, |468 quibus suffragiis post mortem eum vellet aput Deum adjuvare, qui respondit quod, omnibus modis quibus posset et quecumque juberet pro salute anime sue fieri, facere vellet. |469 Tunc papa ait : |470 « Non peto a te aliud subsidium nisi, cum videris me in agonia positum, dominicam oracionem pro me tribus vicibus dicas. » |471 Qui se hoc libentissime facturum promisit. |472 Ad quem papa : |473 « Cum primum Pater Noster dixeris, dic : |474 "In honore agonie Jhesuchristi, obsecrans ut multitudinem sui sudoris sanguinei quem, pre timoris sui angustia, pro nobis copiosissime effudit contra multitudinem peccatorum meorum, Patri offerre et ostendere dignetur [34r] pro omnibus angustiis quas peccatis meis exigentibus merui." |475 Cum secundum Pater Noster dixeris, dic : |476 "In honore omnium passionum et amaritudinum Jhesuchristi, quas in cruce sustinuit |477  et maxime in illa hora quando anima ejus sanctissima de suo corpore egressa est, |478 Patri offerre et obtendere dignetur contra omnes penas et passiones quas pro peccatis meis timeo meruisse." |479 Cum dixeris tercium Pater Noster, dic : |[480]"In honore ineffabilis caritatis Jhesuchristi que ipsum de celis ad terras ad tollerancias omnium harum passionum traxit |481 ut hac caritate me salvare et celos michi aperire dignetur qui meis meritis salvari nequeo nec celeste regnum obtinere." » |482  Hiis dictis promisit [34v] capellanus hec omnia libentissime se facturum, quod et fecit omni diligencia et devocione qua potuit. |483 Post mortem reversus est papa splendidus et choruscus grates immensas sibi referens, dicendo sine omni pena se fore liberatum, |484 « nam, post primum Pater Noster, Dominus Jhesus Christus sudorem suum sanguineum pro me ostendens omnem meam propulsavit angustiam. |485 Post secundum Pater Noster, per amaritudinem omnium passionum suarum omnia peccata mea ut nubem delevit. |486 Post tercium Pater Noster, caritate sua celos reseravit et me cum gaudio introduxit. » |487  Propter hanc revelacionem quam predictus cappellanus pluribus referebat in multis locis, |488 [35r] mos inolevit quod predictus modus orandi aput morientes devote servatur |489 sub spe certissima quod ipsa oracio valeat hominem a demonibus liberare, peccata diluere et celeste regnum aperire auxilio Domini Nostri Jhesuchristi, qui est benedictus in secula seculorum. |490 Amen.

|491 Dic ergo primo sic :

|492 Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Domine, miserere nobis. Pater Noster. Ave Maria. Salvator mundi, salva nos, qui per crucem tuam et sanguinem redemisti nos. |[493] Auxiliare nobis te deprecamur, Deus Noster.

|494 Oracio.

|495 Domine Jhesuchriste, per agoniam et oracionem tuam sanctissimam, qua orasti pro nobis in Monte Oliveti, quando factus est sudor tuus sicut gutte sang[35v]uinis decurrentis in terram, obsecro te |496 ut multitudinem sudoris tui sanguinei quem pre timoris tui angustia copiosissime pro nobis effudisti, |497 offerre et obtendere digneris Deo Patri omnipotenti contra multitudinem omnium peccatorum hujus famuli tui |498 et libera eum in hac hora mortis sue ab omnibus penis et angustiis suis quas pro peccatis suis se timet meruisse, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas, Deus, per omnia secula seculorum. |499 Amen.

|500 Secundo dic :

|501 Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Domine, miserere nobis. Pater Noster. Ave Maria. |[502] Sanctifica nos, Domine, signaculo sancte crucis ut fiat nobis obstaculum contra seva jacula inimicorum omnium. |503 Defende nos, [36r] Domine, per lignum sanctum et per precium justi sanguinis tui, cum quo nos redemisti. »

|504 Oracio.

|505 Domine Jhesuchriste, qui pro nobis mori dignatus es in cruce, obsecro te |506 ut amaritudines omnium passionum tuarum quas pro nobis, miseris peccatoribus, sustinuisti in cruce quando sanctissima anima tua egressa est de sanctissimo corpore tuo offerre et obtendere digneris Deo Patri Omnipotenti |507 pro anima famuli tui et libera eam in hac hora exitus sui ab omnibus penis et passionibus quas pro peccatis suis se timet meruisse, qui vivis, et cetera.

|508 Et tercio dic :

|509 Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Domine, miserere nobis. Pater Noster. Ave Maria. |510 Protege, salva, benedic, sanctifica, Domine, famulum tuum [36v] crucis per signaculum. |511 Morbos averte corporis et anime. |512 Hoc contra signum nullum stet periculum.

|513 Oracio.

|514 Domine Jhesuchriste, qui per os prophete tui dixisti « In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te michi miserans tui », obsecro te |515 ut eandem caritatem tuam que te de celis ad terram ad tollerancias omnium passionum tuarum traxit |516  offerre et obtendere digneris Deo Patri Omnipotenti contra omnes penas et passiones hujus famuli tui quas pro peccatis suis se timet meruisse. |517 Salva animam ejus in hac hora exitus suis. |518 Aperi ei januam vite et fac eam gaudere cum sanctis tuis in gloria, qui vi[vis et regnas, et cetera.

|519 Oracio.

|520 Domine Jhesuchriste, qui redemisti nos preci[37r]oso sanguine tui, scribe in animam hujus famuli tui vulnera tua precioso sanguine tuo |521 ut discat in eis legere tuum dolorem et tuum amorem : |522 dolorem contra omnes dolores et penas quas pro peccatis suis se timet meruisse, amorem ut uniatur amore invisibili quo a te et omnibus electis tuis nunquam possit in perpetuum separari. |523 Fac eam, Domine Jhesuchriste, participem sanctissime incarnacionis, passionis, recurreccionis et ascensionis. |524 Fac eam participem sanctissimorum misteriorum et sacramentorum tuorum. |525 Fac eam participem omnium oracionum et beneficiorum que fiunt in Ecclesia tua sancta. |526 Fac eam participem omnium benediccionum, graciarum, meritorum et gaudiorum [37v] omnium electorum tuorum qui tibi placuerunt ab inicio mundi |527 et concede ei ut cum hiis omnibus in tuo conspectu gaudeat in eternum, qui cum Patre, et cetera.


385 Variante de B : Incipit sexta particula de orationibus dicendis
387 Note : ms. ordinarys – Variante de B : tunc mq., convocato primo conventu contabula ut
388 Leçon du ms. non conservée : que répété Variante de B : vero mq. ; patitur
390 Variante de B : de iste orationes p.
391 Variante de B : heu mq.
392 Variante de B : informando mq.
393 Variante de B : miserabiliter mq.
394 Variante de B : remplacé par Incipit prima oratio
395 Variante de B : dignissimum et i.
396 Variante de B : cogitatu dicto vel facto affectionibus ; qua entre emendacionem illam et tocius mundi est remplacé par quam ab hora conceptionis ; suarum mq.
397 Variante de B : illi perfettissimam conversationem
398 Variante de B : Entre 397 et 398, Qui vivis et regnas in secula seculorum. Amen
399 Variante de B : Secunda o.
400 Variante de B : vita ; incarnari a Sancto Spiritu et in
402 Leçon du ms. non conservée : supples – Variante de B : (d.) ac tua sacratissima c. et p.
403 Variante de B : istam personam N. fratrem
404 Leçon du ms. non conservée : placitissimo – Variante de B : vilissimo c. ; vera mq. ; plenaria remissione
405 Variante de B : in statu perfectissimo i.
407 Variante de B : Tertia o.
409 Note : ms. fily
410 Variante de B : fratris mq.
412 Variante de B : Quarta o.
414 Variante de B : n. tuo famulo N. ; e. valde l.
416 Variante de B : I. oramus ; in (après ipsius) mq. ; Amen mq.
419 Variante de B : Quinta oratio ad Virginem
421 Leçon du ms. non conservée : fratri
425 Variante de B : Sexta o. ad Jhesum Christum
426 Variante de B : Eia ergo d. ; Jhesu et Christe b. ; vocem quam in ; es mq.
427 Variante de B : (c.) obsecramus ne ; hora mortis et in m. ; sue pro d. ; non valente
428 Variante de B : per (après sed) mq. ; amorose
430 Variante de B : sibi deputatis mq.
433 Variante de B : Septima o. devotissima
434 Variante de B : nostri dilecti (o.)
435 Variante de B : m. pietatem tuam ; solvantur ; anime fratris nostri dilecti N. famuli tui m.
437 Variante de B : et intercessionem mq. ; cum Patre et Spiritu Sancto
438 Variante de B : Octava o. ad Patrem
439 Variante de B : misericors et cementissime Deus qui
440 Variante de B : t. N. fratrem nostrum r. ; suorum cum tota c. potente e.
441 Variante de B : Renova in eum p. ; quicquid diabolica fraude in eo terrena ; vel violatum est et unitati
442 Variante de B : s. miserere in Domine lacrimarum ; Dominum Nostrum. Amen
443 Variante de B : Recommendatio morientis dicenda Deo
444 Variante de B : creatura recommicto
445 Variante de B : te mq.
446 Variante de B : Egredienti i. anime tue
447 Variante de B : senatus adveniat candidatorum ; te mq.
448 Variante de B : excipiat ; complexus astringat appareat tibi qui ; j. esse d.
449 Variante de B : Ignoret te omnino
450 Variante de B : cum intellibus s.
451 Variante de B : facie ejus (S.)
452 Variante de B : conspectu Dei et letentur in laetitia (C.)
453 Variante de B : te omnes tartaree
454 Variante de B : non valeant l.
455 Variante de B : sui agmina et amena et sempiterna virentia ; te ajouté par une autre main entre pastor et agnoscat
457 Variante de B : tuis mq.
458 Variante de B : manifestissime ; constitutus igitur inter a. beatorum c. ; gaudio ; et cetera mq.
460 Variante de B : A. fratri morienti
461 Variante de B : Jhesuchristi mq. ; te effusus est
462 Variante de B : angeli atque archangeli ; atque mq. ; cherubin atque s.
464 Variante de B : o. omnium sanctorum et orationes omnium sacerdotum ; Amen. une seule fois
466 Variante de B : bone et n. dicende sunt s.
468 Variante de B : s. suis p. ; vellet adjuvare apud Deum qui
469 Variante de B : a te mq. ; agoniam
472 Variante de B : honorem
475 Variante de B : dicas in honorem
477 Variante de B : ejus s. ab ejus sancto corpore est egressa (P.)
478 Variante de B : offerre et ostendere d.
479 Variante de B : dicas in honorem
481 Variante de B : michi mq.
483 Variante de B : corruscans ; grates i. sibi r. mq. ; Dominus mq.
485 Variante de B : omnia mq. ; nube
488 Variante de B : quod mq. ; modus mq. ; devote et observatur sub
491 Variante de B : remplacé par Incipiunt orationes que dici debent super agonizantem et hoc ordine. Primo dicitur
492 Variante de B : Entre nobis et Pater : Deinde in honorem et reverentiam sudoris sanghuinei Christi dicitur ; Noster et Ave Maria. Postea dicatur
494 Variante de B : mq.
495 Variante de B : et passionem tuam ; decurrentes ; absecramus te
497 Variante de B : et ostendere d. ; omnium mq. ; tui N. (et)
498 Variante de B : omnibus peccatis et ; suis mq. ; Deus mq. ; regnas in secula
500 Variante de B : remplacé par Deinde in honoram et reverentiam omnium passionum Christi dicatur
501 Variante de B : Noster et Ave Maria. Postea dicitur hec oratio. Sanctifica.
503 Variante de B : lignum sancte crucis et ; pretium justi s.
504 Variante de B : Alia o.
505 Variante de B : obsecramus te – Note : Le § se termine simplement par Qui vi
506 Variante de B : offerre et ostendere
507 Variante de B : tui N. et ; et cetera remplacé par et regnas in secula seculorum. Amen
508 Variante de B : remplacé par Tertia oratio et primo dicatur
509 Variante de B : Noster et Ave ; entre Maria et Protege, Deinde in honorem et reverentiam caritatis Christi dicitur hec oratio.
510 Variante de B : Domini nos famulos tuos virtute sancte crucis per hoc signaculum : anime contra hoc s.
513 Variante de B : Alia o.
514 Variante de B : tui mq. ; obsecramus te
515 Variante de B : terras
516 Variante de B : offerre et ostendere et passiones mq. ; tui Nominis quas
517 Variante de B : Et propter eandem caritatem salvare digneris animam ; sui aperirique ei januam eterne vite et facere eam ; et cetera remplacé par in secula seculorum
519 Variante de B : mq.
520 Variante de B : anima : tui N. vulnera ; preciosa
522 Variante de B : o. penas et dolores quos pro ; uniatur tibi amire
523 Variante de B : Jhesuchriste sacratissime incarnationis passionis resurrectionis et ascensionis tua participem (Fac)
524 Variante de B : participem sacratissimorum ministeriorum et s. t.
526 Variante de B : in conspectu tuo g. ; et cetera remplacé par et Spiritu Sancto vivis et regnas in secula seculorum. Amen