|528 Conclusio hujus libelli.

|529 Cum autem tota salus hominis in fine consistat, solerter curare deberet unusquisque ut sibi de socio vel amico devoto, ydoneo ac fieli, ante mortem provideret |530  qui ei in extremis fideliter assisteret ut ad fidei constanciam pacienciamque atque devocionem necnon confidenciam et perseveranciam ipsum sollicicius incitaret atque animaret |531 ac eciam demum in agonia omnes oraciones precedentes super eum fideliter diceret cum attencione et intencione debita et devota. |532 Ad quarum tamen [38r] oracionum efficaciam omnino extat necessaria disposicio previa morientis sicut in precedenti materia de arte moriendi cercius est expressum. |533 Unde unicuique bene et secure mori volenti super omnia est necesse ut prius antequam mors occupet mori discat.

|534 Explicit.

|535 Scriptus est libellus iste per Johannem Scherb commorantem in Bybracho. |536 Finitus est autem anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, in crastina beatorum Crispini et Crispiniani. |537 Benedictus Dominus Deus in secula seculorum. |538 Amen.

|539 Unc et omnem conficientem finium conservat ipse omnium Plasmator encium.

 


528 Variante de B : Conclusio totius operis et exortatio ad hoc capescendum
529 Variante de B : salus dum h. ; solerter mq.
530 Variante de B : pacienciam … confidenciam mq.
531 Variante de B : demum mq.
532 Variante de B : Ad quam tamen – Variantes de A et DH : DEG Ad quam tamen o. ; G oracionis ; D disposicio brevia morientis ; G disposicio primo porientis ; G in presenta m. ; G moriendi lucide expressum est
533 Variante de B : Unde cuique b. ; priusquam mors occupet eum mori d. – Variantes de A et DH : G bene et mq. ; prius mq. ; DG occupat ; G occupat terminos ejus mori ; DH discat et cetera
534 Variante de B : 528532 remplacés par Deo gratias. Amen. Rome. Anno Domini m°. ccc°. lij° – Variantes de A et DH : A Et sic est finis istius tractatus de arte moriendi ; D Explicit liber de sciencia vivendi et arte moriendi. Puis, sous le titre Mundi contemptus, un poème de 88 vers latins en quatrains d’octosyllabes (abab cdcd). Ensuite, le texte suivant : Augustinus. O vita secura ubi consciencia pura, ubi absque formidine mors exspectatur, ymmo optatur cum dulcedine et excipitur cum devicione ! Et lege et relege omnia dicta, omnia scripta sanctorum Patrum, et nichil invenies horribilius quam hominem manere in tali statu in quo non audet mori. Cum nichil cercius morte sit et nichil incercius hora mortis. Hec Augustinus ; E Explicit ; G Explicit liber utilis de arte moriendi Magistri Mathei de Cracovia ; H Finis hujus tractatus de Arte moriendi. À la fin de la ligne, l’inscription manuscrite vis bene.