|11 Prima particula de laude mortis et sciencia bene moriendi et cetera.
|122r] Cum omnium terribilium mors corporis sit terribilissima, sicut Philosophus in .iij°. Ethicorum ait, |[13 mors tamen anime tanto est horribilior atque detestabilior quanto anima corpore est nobilior atque preciosior, |14 dicente Psalmista : |15« Mors peccatorum pessima. » |16 Sed in hiis nichilominus eodem propheta attestante : |17 « Preciosa semper est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. » |18 Qualicumque eciam morte corporali moriantur, non solum autem preciosa est mors sanctorum martirum, |19 verum eciam aliorum justorum bonorumque christianorum necnon et peccatorum quantumcumque malignorum vere contritorum et in vera fide atque in sancte Matris Ecclesie unitate moriencium, |20 secundum illud Apocalipsi : |21 [2v] « Beati mortui qui in Domino moriuntur. » |22 Propter quod eciam divina ait Sapiencia, Sapiencie quarto : |23 « Justus, si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. »
|24 Si tamen moriturus in temptationibus atque aliis in mortis agonia sibi necessariis, constanter atque prudenter se tenuerit atque rexerit, quemadmodum sequencia manifestant. |25 Et, ideo, de laude mortis dumtaxat bonorum, quidam sapiens sic ait : |26 « Mors nichil aliud est quand exitus de carcere, finis exilii, deposicio oneris gravissimi. |27 Id est corporis omnium egritudinum terminacio, omnium periculorum evasio, omnium malorum consumpcio, omnium vinculorum dirupcio, debiti naturalis [3r] solucio, reditus in patriam, ingressus in gloriam. » |28 Unde Ecclesiastes, .vij°., dicens : |29 « Melior est dies mortis die nativitatis. » |30 Quod nimirum de bonis et electis tantummodo est intelligendum quia malis atque reprobis nec dies nativitatis neque mortis bona dici potest. |31 Qua propter bonus christianus, ymmo eciam peccator quilibet vere contritus et fidelis, de morte corporali eciam qualitercumque qualicumque ne de causa sibi illata contristari non debet neque perturbari nec ipsam pertimescere |32 sed sponte atque voluntarie mentis rationeque sensualitati utique dominateur, |33 mortem suscipiat atque sufferat pacienterque sustineat, suam in hac re voluntatem plenarie [3v] divine conformans atque commitens voluntati ut tenetur, si tamen bene et secure hinc egredi voluerit atque mori, |34 quodam sapiente sic dicente : |35 « Bene mori est libenter mori. » |36 Unde subdit idem : |37 « Ut satis vixerim, nec anni nec dies faciunt sed animus. » |38 Hec ille : |39 « Cum igitur ex debito atque jure naturali omnes mori necesse sit, ymo et omnino oporteat quando, qualiter et ubi Deus Omnipotens voluerit cumque ipsius Dei Voluntas semper et ubique bona sit, juxta atque recta. » |40 Eo quod sicut Cassianus in libro Collacionum testatut : |41 « Fidelissimus Deus omnia que videntur, vel adversa vel prospera, pro nostris utilitatibus dispensat », |42 magis quia est pro suorum salute et commodis providus [4r] atque sollicitus quam nos ipsi simus pro nobis, cumque mortem corporalem subterfugere et evadere atque immutare minime valeamus. |43 Idcirco mortem ipsam eciam sensualitate recalcitrante ex mentis ratione bene disposite voluntarie et libenter absque murmure et contradiccione, quand Deus voluerit, debemus acceptare. |44 Unde Seneca : |45 « Feras non culpes quod immutare non vales. » |46 Et iterum dicit idem : |47 « Si vis ista quibus urgeris effugere, non ut alibi sis oportet sed alius. » |48 Preterea, ut homo christianus bene et secure moriatur, necesse ei extat ut mori sciat. |49 « Scire autem mori, ut ait quidam sapiens, est paratum habere cor et animam omni [4v] tempore ad superna |50 ut, quandocumque mors venerit, paratum eum inveniat ut absque omni retraccione eam recipiat quasi qui socii sui dilecti adventum desideratum expectat. » |51 Hec ille : |52 « Hec est sciencia utilissima in qua religiosi precipue magis quam seculares, sine intermissione, cottidie atque continue sollicicius studere debeant |53 ut eam veraciter apprehendant presertim cum religionis status idipsum exigat et requirat, |54 quanquam eciam quilibet secularis et clericus et laycus, sive ad moriendum dispositus ac paratus fuerit sive non, nichilominus obedire Deo quando ei placuerit teneatur. » |55 Debet itaque non solum religi[5r]osus, verum eciam christianus quilibet bonus et devotus, qui bene et secure mori desiderat taliter vivere et sic se habere ut omni hora, quando Deus voluerit, mori possit. |56 Et ita vitam habere debet in paciencia et mortem in desiderio, exemplo Pauli, qui dixit : |57 « Cupio dissolvi et esse cum Christo. »
|58 Hec de sciencia moriendi breviter dicta sufficiant pro presenti. |59Igitur nunc de temptacionibus moriencium est notandum.
12 Variantes de B : horribilium ; anuma a corpore – Note : 12 Aristote, Éthique à Nicomaque, I, VIII.
14 Variante de B : David propheta pretiosa
15 Note : Psaumes 33, 22.
16 Note : ms. hys
17 Note : Psaumes, 116, 06.
18 Variante de B : corporali mq.
19 Variante de B : in (après atque) mq.
21 Note : Apocalypse, 14, 13
22 Variante de B : divina Sapientia sit
23 Note : Livre de la Sagesse, 45
24 Note : ms. alys, necessarys
25 Note : ms. hys
26 Note : Augustin, De civitate Dei contra paganos, XIII, II
27 Note : ms. exily
28 Variante de B : .vij. dicit melior – Leçon du ms. non conservée : .vy°. dicitur Melior
29 Note : Ecclésiaste, 7, 1
31 Variante de B : qualitercumque quamcumque ne
35 Note : Sénèque, Epistulae morales ad Lucilium, I, 4
36 Variante de B : annus ; subdit Seneca ut
37 Note : Sénèque, Epistulae morales ad Lucilium, VI, 61
38 Variante de B : Hec ille mq. ; debito ac jure ; et (après ymo) mq. ; quando et qualiter ; j. sit bona ; ubique
39 Note : Sénèque, Epistulae morales ad Lucilium , I, 4
40 Variante de B : Collactionem
41 Note : Jean Cassien, Collationes patrum in Scithico eremo commorantium, I, 6, 11
42 Variante de B : est mq. ; commodo ; sumus ; nobis et cum mortem
43 Variante de B : sensualitati recalcitrantem ; voluntarie répété
45 Note : Sénèque, Epistulae morales ad Lucilium, XCIII.
46 Variante de B : Et item
47 Note : Sénèque, Epistulae morales ad Lucilium, CIV.
49 Variante de B : ut quidam sapiens ait est habera paratum cor – Leçon du ms. non conservée : ait mq. – Note : Henri Suso, Horologium Sapientiae, II, II.
50 Variante de B : socii dulcissimi adventum exspectat dedideratumLeçon du ms. non conservée : quasi mq. – Note : ms. socy
51 Variante de B : debent. Note : Henri Suso, Horologium Sapientiae, II, II
53 Variante de B : apprendant
54 Variante de B : ac paratus ; Deo mq.
55 Variante de B : secure desiderat mori t. ; ut omni … possit mq.
56 Variante de B : Et ita … debet mq. ; in patientia ut habeat mortem
57 Note : Paul, Épitre aux Philippiens, 1, 23