Xylographe N

[1v]

|1 ARS MORIENDI

|2 Quamvis, secundum Philosophum tercio Ethicorum, omnium terribilium mors corporis sit terribilissima, morti tamen anime nullatenus est comparanda, |3 teste Augustino qui ait : |4 Majus est dampnum in amissione unius anime quam mille corporum. |5 Teste eciam Bernardo qui dicit : |6 Totus iste mundus ad unius anime precium estimari non potest. |7 Mors ergo anime tanto est horribilior atque detestabilior quanto anima corpore est nobilior atque preciosior. |8 Cum ergo anima tante preciositatis existat et dyabolus pro morte ipsius eterna hominem in extrema infirmitate maximis temptationibus infester, |9 ideo summe necessarium est ut homo anime sue provideat ne morte illa perdatur.

[4r] |37 Tentacio dyaboli de fide.

|38 Ex quo fides est tocius salutis fundamentum et sine ea nulli omnino potest esse salus, |39 teste Augustino, qui ait : |40 Fides est bonorum omnium fundamentum et humane salutis, |41 et Bernardo dicente |42 Fides est humane salutis inicium. |43 Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere, sine hac omnis labor hominis est vacuus. |44 Ideo dyabolus, totius humani generis inimicus, totis viribus hominem in extrema infirmitate ab illa totaliter avertere nititur |45 vel saltem ad deviandum in ea ipsum inducer laborat, dicens :

[8r] |86 Temptacio dyaboli de desperacione.

|87 Secundo, dyabolus temptat hominem infirmum per desperacionem, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet habere in Deum. |88 Cum enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc dyabolus dolorem dolori superaddit obiciendo sibi peccata sua presertim non confessa, |89 ut eum in desperacionem inducat, dicens :

[12r]

|140 Temptacio dyaboli de impaciencia.

|141 Tercio, dyabolus tamptat hominem infirmum per impacienciam, que oritur ex magna infirmitate, dicens :

[16r]

|202 Temptacio dyaboli de vana gloria.

|203 Quarto, dyabolus tamptat hominem infirmum per sui ipsius complacenciam que est superbia spiritualis, per quam devotis et religiosis atque perfectis magis est infestus, |204 cum enim hominem ad deviandum a fide aut in desperacionem aut ad impacienciam non potest inducere, |205 tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans cogitaciones :

[20r]

|255 Temptatio dyaboli de avaricia.

|256 Quinta temptacio dyaboli est avaricia, magis seculares et carnales infestans, que est nimia occupacio temporalium atque exteriorum |257 circa uxorem et amicos carnales seu corporales divicias atque alia que magis in vita sua dilexerunt |258 per que dyabolus hominem maxime vexat in fine, dicens :

[Conclusio]

[24r] |292 Si agonisans loqui et usum racionis habere potuerit, fundat oraciones, Deum primo invocando ut ipsum per ineffabilem misericordiam suam et virtutem passionis sue suscipere dignetur.

|  Secundo, diligenter invocet gloriosam Virginem Mariam pro sua mediatrice, deinde omnes angelos et precipue angelum pro sua custodia deputatum, |294 deinde apostolos, martires, confessores atque virgines, specialius tmen illos quos vel quas prius sanus in veneracione habuit et dilexit, |295 quorum ymagines cum ymagine Crucifixi et beate Marie Virginis ei presententur.

Table des noms propres

ABRAHAM, 71, patriarche, père des Hébreux

AD HEBREOS voir HEBREOS (AD –)

ALEXANDER, 74, Alexandre le Grand, roi de Macédoine

ANTHONIUS, 250, 251, Antoine, anachorète

AUGUSTINUS, 3, 39, 108, 124, 135, 171, 173, 176, 218, 238, BEATUS AUGUSTINUS, 300, Augustin, évêque d’Hippone, l’un des quatre Pères de l’Église occidentale et l’un des trente-six docteurs de l’Église

Index des textes cités

Augustin

De civitate Dei contra paganos, VIII : 4
De fide et Operibus, I, 15, 24 : 40
De verbis Domini et apostoli, XVII : 70
Enarrationes in Psalmos, XXI, II, 2 : 218, 239-240 ; XXXIII, II, 20 : 172
Sermones, CCCLII, III, 8 (De utilitate agendae poenitentiae) : 136
In Iohannis Evangelium tractatus, 47 : 125

AGONIA, 217, n. f., agonie.

INDISCRETUS, INDISCRETA, 37, adj., sans zèle.

PENITENCIA, 37, n. f., pénitence.

PROTHOPARENTES, 24, n. m., premiers parents, Adam et Ève.

RELIGIOSUS, 142, n. m., membre du clergé régulier.

SECULARIS,  174, n. m., membre du clergé séculier.