Manuscrit M

[77 v°]

|1 Ars bene moriendi.

|2 Quamvis, secundum Philosophum, tercio Ethicorum, ultimum terribilum mors est et mors corporis sit terribillissima, morti tamen anime nullatenus est comparanda, |3 teste beato Augustino qui ait : |4 Majus est dampnum in amissione unius anime quam mille corporum. |5 Teste eciam beato Bernardo qui dicit quot |6 Tocius iste mondus ad unius anime 78r] precium estimari non potest. |7 Mors ergo anime, tanto terribilior, horribilior atque detestabilior quanto anima est in corpore preciosor atque nobilior.

|41 De fide primo temptat dyabolus.

|42 Ex quo fides est tocius salutis fundamentum et sine fice nulli omnino poteste esse salus, |43 teste Augustino qui ait |44 Fides est omnium bonorum fundamentum et humane salutis inicium |45 et Bernardo dicente |46 Fides est humane salutis inicium. |47 Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pervenire aut pertinere, sine hac omnis hominis labor est vacuus.

|104 Secunda temptacio dyaboli.

|105 [83v] Secundo dyabolus temptat hominem infirmum per desperacionem, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet habere in Deum.

|106 Cum enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc ei dyabolus dolorem doloribus superaddit obiciendo sibi omnia peccata sua presertim non confessa ut enim in desperacionem inducat, dicendo :

|107 « O miser, vide peccata tua que tanta sunt ut nunquam veniam acquirere possis, ita ut dicere potes sicut Caym : |108 Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. |109 Ecce quomodo et quotmodis precepta Domini Dei tui transgressus es, nam primo Deum super omnia non dilexisti ut predicitur nec proximul tuum sicut te ipsum.

|163 [86v] Tercia temptacio dyaboli.

|164 Tercio dyabolus temptat hominem per impacienciam, que oritur ex magna infirmitate, dicens :

|165 « O miser homo, cur tu pateris istum dolorem gravissimum qui est intollerabilis omni creature et tibi penitus inutilis ? |166 Nec etiam tuis exigentibus demeritis dolor tantus jure deveret causari, |167 nam scriptum est : |168 In penus est benignior interpretacio facienda. |169 Eciam, quod multum gravat, nullus tibi compatitur quod contra racionem fieri nemo dubitat. |170 Licet enim amici tui ore compaciantur, tamen maxime propter bona relinquenda tuam mortem mente desiderant. |171 Anima quidem corpore exuta, vix per unius diei spacium pro omni substancia relicta corpus tuum hospitari volunt. |172 Et si habuerunt unum vilem pannum tibi tradent pro sepultura. »

[89v]

|231 Quarta temptacio dyaboli.

|232 Quarto, dyabolus temptat hominem infirmum per sui ipsius complacenciam que est superbia spiritualis per quam devotis et religiosis atque perfectis magis infestat, |233 cum enim hominem ad deviandum a fide aut in desperacionem aut ad inpacienciam non potest inducere, |234 tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans congitaciones :

|235 « O homo, quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constanter paciens es in tua infirmitate ! |236 O quam multa bona opera operatus es ! |237 Maxime enim gloriari debes quia non es sicut ceteri qui infinita mala perpetrarunt et tamen solo gemictu ad celestia regna pervenerunt. |238 Igitur regnum celorum tibi jure negari non potest quia legitime certasti. |239 Accipe ergo coronam tibi paratam et sedem excellentiorem [90r] pre ceteris obtinebis. »

|288 Quinta temptacio dyaboli est

|289 Avaricia, magis seculares et carnales [92r] infestans, que est nimia occupacio temporalium et exteriorum rerum |290 circa uxores, filios et filias et amicos carnales seu etiam corporales divicias atque alia que magis in vita sua dilexerunt, |291 per que dyabolus hominem vexat maxime in fine, dicens :

|292 « O miser homo, tu jam relinques omnia bona temporalia que sollicitudinibus et laboribus maximis congregasti |293 et etiam uxorem, prolem, consanguineos, amicos carissimos et omnia alia desiderabilia |294 quorum te societati ad huc interesse tibi magnum foret solacium ipsisque magni boni occasio. »

[Conclusion]

|334 Postquam autem infirmus vicerit omnes predictas temptaciones dyaboli, mediante Dei auxilio et consilio seu bona inspiracione angeli, |335 si agonisans loqui et usum racionis habere potuerit, tunc fundat oraciones, Deum regraciando et humiliter deprecando ut ipsum per ineffabilem misericordiam suam et virtutem passionis sue suscipere dignetur.

|336 Secundo, humiliter et diligenter invocet gloriosissimam Virginem Mariam, matrem Domini Nostri Jhesuchristi et mediatricem inter Deum et hominem |337 ut ipsa sua mediatrix esse dignetur apud piissimum et misericordissimum Filium suum, Dominum Nostrum, |338 ut, sicut ipsa lactavit propriis uberibus, ita ejus amore et propria pietate misereri dignetur sui ipsius peccatoris ad se revertentis et de suis peccatis dolentis, |339 deinde omnes [95r] angelos et archangelos omnesque ordines angelorum et precipue angelum pro sua custodia deputatum.

Table des noms propres

ABRAHAM, 81, 82, patriarche, père des Hébreux

ADAM, 65, le premier homme

AD HEBREOS voir HEBREOS (AD –)

ALEXANDER, SANCTUS ALEXANDER, 86, Alexandre le Grand, roi de Macédoine

ANDREAS, 316, André, apôtre, frère de Pierre, le premier des Apôtres à connaitre Jésus

ANTOINE, 277, 278, Antoine, anachorète

APOSTOLUS voir PAULUS

AUGUSTINUS, 43, 127, 145, 158, 199, 202, 247, 267, BEATUS AUGUSTINUS, 3, 205, Augustin, évêque d’Hippone, l’un des quatre Pères de l’Église occidentale et l’un des trente-six docteurs de l’Église

AVE MARIA, 343, prière de salutation de Marie par Gabriel

Index des textes cités

Augustin

De civitate Dei contra paganos, VIII : 4
De Fide et Operibus, I, 15, 24 : 44
De verbis Domini et Apostoli, XVII : 80
Enarrationes in Psalmos, XXI, II, 2 : 247, 268-269 ; XXXIII, II, 20 : 200
In Iohannis Evangelium tractatus, 47 : 146
Sermones, I, XXI, 11 : 78 ; CCCLII, III, 8 (De utilitate agendae poenitentiae) : 159

AGONIA, 312, n.f., agonie.

AGONISANS, 73, n. m., mourant.

LETANIA, 313, n. f., litanie.

PENITENCIA, 40, n. f., pénitence.

PREDICARE, 39, v., prêcher.

RELIGIOSUS, 168, n. m., membre du clergé régulier.

SECULARIS, 202, n. m., membre du clergé séculier.