|1 [1r] Incipit prohemium de arte moriendi, in nomine sancte et individue Trinitatis. |2Amen. Et cetera.
|3 Cum, de presentis exilii miseria, mortis transitus propter moriendi impericiam, multis non solum laycis verum eciam religiosis atque devotis, |4 difficilis nimis multumque pericolosus, ymmo eciam terribilis atque horribilis, valde plurimum videatur, |5 idcirco, in presenti matiera que de arte moriendi est, quidam brevis exhortacionis modus ciraca eos qui in mortis articulo sunt [1v] constituti hic, mentis intuitu, est subtili consideracione notandus atque parpendendus, |6 eo quod modus iste generaliter omnibus katholicis ad artem et noticiam bene moriendi conquirendam plurimum valere ac prodesse posset. |7 Continet autem materia ista sex particulas, quarum prima de laude mortis et scientia bene moriendi extat, |8 secunda temptaciones moriencium continet, tercia interrogaciones, |9 quarta quandam instruccionem cum obsecracionibus, quinta exhortaciones. |10 Sexta continet oraciones dicendas super agonizantes ab aliquo assistencium.