|[321] Quinta particula continet aliquas exhortaciones necessarias in articulo mortis.

|[322] Notandum deinde sane atque studiose advertendum quod rarissime aliquis, eciam inter religiosos et devotos, ad mortem se disponit tempestive ut oportet, |[323] eo quod quilibet diucius se victurum estimat, nequaquam credens se moriturum quod nimirum instinctu dyaboli fyeri certum est, |[324] nam, sicut luce clarius constat, plurimi per talem inanem spem seipsos neglexerunt, aut intestati vel improvise et indisposite morientes. |[325] Quapropter quisquis caritatem et timorem Dei necnon zelum habeat animarum talis utique unumquemque proximorum egrotantem aut in aliquo corporis vel anime [21v] periculo constitutum studeat sollicicius inducere et monere |[326] quatenus primo et principaliter omnibus postpositis de spirituali medicina et remedio quanto cicius sibi provideat indilate.

|[327] Frequenter enim, ut quedam decretalis dicit : |[328] « Corporalis infirmitas ex anime languore ortum habet. » |[329] Et ideo papa, per eandem decretalem, cuilibet medico corporis districte precipit ne cuiquam egroto corpoream conferat medicinam priusquam ad spiritualem medicum requirendum eundem moneat et inducat. |[330] Sed res ista jam quasi ab omnibus vertitur in contrarium : |[331]cicius enim homines carnalem querunt medicinam quam spiritualem. |[332] Similiter eciam omnia mala alia et adversa pro peccatis nutu Dei solent evenire, |[333] propheta attestante, qui ait : |[334] [22r] « Non est malum in civitate quod Dominus non faciat. » |[335] Intellige non malum culpe sed pene pro culpa. |[336] Quamobrem infirmus quisque aut in alio constitutus periculo studiosius extat inducendus ut ante omnia cum Deo pacem sibi faciat spiritualem pre omnibus adhibens medicinam, |[337] sacramenta videlicet ecclesiastica devote recipiendo, testamentum suum ordinando, domum suam atque negocia alia, sique habet, legittime disponendo. |[338] Nullatenus autem infirmo detur spes nimia corporalis sanitatis consequende, cujus tamen contrarium jam frequenter fieri solet a multis in periculum animarum, |[339] etiam circa illos qui actu agonizant eo quod nullus eorum aliquit audire vult de [22v] morte. |[340] Unde secundum Cancellarium Parisiensem : |[341] Sepe, per unam talem inanem et falsam consolacionem et fictam sanitatis corporis confidenciam, certam incurrit homo dampnacionem.  |[342] Et ideo hortandus est infirmus ut, per veram contricionem puramque confessionem, anime procuret sanitatem, |[343] quod eciam ad salutem corporis, si sibi fuerit expediens, valere poterit et ita quiecior erit atque securior, |[344] cum autem teste Gregorio : |[345] Sera contricio raro sit vera. |[346] Cumque secundum Augustinum, in .iiij°. Sentenciarum, dictinccione .xx., aliosque doctores : |[347] « Penitencia que videtur haberi in extremis vix sit vera penitencia sufficiens ad salutem, |[348] in illis precipue, sicut constat, qui toto tempore vite sue precepta divina votaque spontanea nunquam realiter [23r] atque veraciter sed solum ficte atque specietenus servaverunt. » |[349] Idcirco unicuique tali ad mortis articulum deducto est suadendum ut, secundum suam possibilitatem mentis, racione laboret ad penitenciam ordinatam seu veram |[350] ut videlicet, non obstante dolore vel timore inherentibus, utatur racione quantum potest et conetur habere displicenciam voluntariam propter finem debitum, id est propter Deum, |[351]  et renitatur male inclinacioni habitus et delectacioni precedencium et laboret ad displicenciam quantum poterit habere, licet brevem. |[352] Et, ne in desperacionem mittatur, proponantur ei illa que superius in secunda particula de temptacione desperacionis dicta sunt. |[353] Similiter moneatur ut eciam contra alias temptaciones ibidem positas animosus existat fortiter atque viriliter [23v] resistendo, presertim cum per dyabolum minime possit cogi. |[354] Item moneatur eciam ut decebat tanquam verus et fidelis christianus. |[355] Attendatur insuper an vinculo excommunicacionis astrictus teneatur ut informetur quatenus in hoc totis viribus ordinacioni Sancte Matris Ecclesie se submittat ut absolvatur. |[356] Item, si moriturus prolixum temporis spacium ad suam recollacionem habeat ut non morte festina preveniatur, |[357] legende sunt coram eo a presentibus hystorie et oraciones devote in quibus pridem sanus amplius delectabatur vel recensenda sunt divina precepta |[358] ut profundius meditetur si quid invenerit se contra ea negligenter deliquisse. |[359] Si infirmus usum loquendi perdiderit, habet tamen sanam [24r] et integram noticiam ad interrogaciones sibi factas vel oraciones coram eo recitatas, signo aliquo exteriori vel solo cordis consensu respondeat. |[360] Hoc enim sufficit ad salutem. |[361] Curandum tamen extat ut interrogaciones fiant antequam loquendi usum perdat, |[362] nam, si in interrogacionibus verisimiliter appareat responsiones infirmi non usquequaque sufficientes existere ad salutem, remedium per informacionem necessariam apponatur modo quo fieri poterit meliori, |[363] eciam si manifestandum ei fuerit periculum quod incurrit, non obstante si de hoc plurimum terreatur. |[364] Justius est enim ut cum terrore salubri compungatur et salvetur quam quod cum blandiciis et dissimulacione noxia [24v] condempnetur. |[365] Absurdum quippe nimis est et christiane religioni contrarium, ymo dyabolicum, ut homini christiano morituro corporis et anime periculum ex humano timore ne conturbetur abscondatur, |[366] quo contra Ysaias propheta regem Ezechiam egrotantem usque ad mortem salubriter terruit, divens eum moriturum cum tamen adhuc mori non deberet. |[367] Et Gregorius monachum proprietarium in mortis periculo constitutum, ut in quarto Dyalogorum libro legitur, terruit ad salutem. |[368] Item, presentetur infirmo ymago Crucifixi, que semper circa infirmos est habenda, vel eciam beate Virginisa ut alterius sancti quem pridem sanus venerabatur. |[369] Habeatur eciam [25r] ibi semper aqua benedicta que super infirmum et alias circumquaque frequenter aspergatur ut vel sic ab eodem demones compescantur. |[370] Si non omona premissa brevitas sinat, proponende sunt oraciones ille presertim que Nostro Salvatori Domino Jhesuchristo diriguntur. |[371] Nequaquam eciam cuiquam morienti amici carnales, uxor, liberi, divicie ac alia temporalia ad memoriam reducantur nisi in quantum id infirmi spiritualis sanitas postulat et requerit. |[372] Porro, in materia ista que extreme necessitatis extat subtilissime considerentur atque ponderentur singula puncta et sentencie quibus adjecta sunt adverbia, |[373] eo quod non verbis sed adverbiis meremur prout in [25v] Compendio theologice veritatis, libro quinto, capitulo .x°., continetur. |[374] Cui autem placet ut libenter sine periculo bene et secure mori velit meritorie, talis curare debet studiosius |[375] ut moriendi artem ejusque disposicionem premissam dum adhuc sanus sit sollicicius studeat et addiscat nequaquam mortis expectans ingressum. |[376] Nam dico tibi, frater karissime, in veritale, crede michi, quod morte aut gravi infirmitate ingrediente ipsa devocio egredietur |[377] et quanto propinquius hec accesserit seu invaluerit tanto longius illa fugam dabit. |[378] Si ergo non vis decipi nec errare, si vis securus esse, instanter age quod potes dum sanus sis et usum habeas bene [26r] disposite racionis ac dominus tuarum actuum esse possis. |[379] O quam multi, ymo infiniti, ultimam necessitatem expectantes seipsos deceperunt atque neglexerunt ! |[380] Vide ergo, frater, atque cave ne et tibi sic contingat. |[381] Nulli incongruum vel mirum videatur de tam solerti cura et sollicita disposicione ac studiosa exhortacione ipsis morientibus ut premittitur adhibenda |[382] quia nimirum tanta talisque vis et necessitas incumbit ac ipsis est indicta ut si possibile esset tota civitas ad morientem convenire deberet festinanter |[383] sicut in quibusdam religionibus moris extat ubi statuitur, quando infirmus morti apropinquat, tunc oportet quod mox [26v] audita tabula quacumque hora omnes fratres ubicumque fuerint dimissis omnibus occurrant quam cicius morienti. |[384] Unde et dicitur quod religiosi et mulieres, propter sui status honestatem, currere non debeant nisi ad morientem et ad ignem.


[321] Variante de B : remplacé par Incipit quinta particula de exhortationibus
[322] Leçon du ms. non conservée : religiosas – Variante de B : religiosos ac d.
[323] Variante de B : quilibet se diutius victurum existimat ; se cito moriturum
[324] Leçon du ms. non conservée : improvisi et indispositi – Variante de B : improvisi ; indispositi
[325] Leçon du ms. non conservée : in alio corporis ; Variante de B : aut alio corporis
[326] Variante de B : quatenus mq. ; de spirituali mq ; sibi spirituali provideat ; indilate mq.
[328] Note : Grégoire VII, Décrétale Cum infirmitas
[330] Variante de B : carnales
[332] Variante de B : o. alia mala et ; peccatis intuitu Dei
[333] Variante de B : quod Deus non
[334] Note : Livre d’Amos, III
[336] Leçon du ms. non conservée : spualem
[337] Variante de B : testamentum ordinandum domum ; a. alia negotia siqua habeat
[339] Leçon du ms. non conservée : volt – Variante de B : qui agonizant actu eo
[340] Leçon du ms. non conservée : sanitatem – et falsam mq.
[341] Note : Jean Gerson, Opera omnia, 1, 449.
[342] Variante de B : contrictionem atque c. ; anime puram p.
[343] Variante de B : si mq.
[344] Leçon du ms. non conservée : Gregorio vera contricio rara sit – Variante de B : autem secundum Gregorium vera contrictio rara sit
[345] Note : Référence non identifiée chez Grégoire Ier, mais l’idée se trouve déjà chez Augustin, Liber confessionum, VIII.
[346] Variante de B : Cumque mq. ; in mq. ; distinctione .xx. mq.
[347] Note : Augustin, Liber sentenciarum, IV, 20.
[348] Variante de B : realiter mq.
[349] Leçon du ms. non conservée : suadendum et secundum
[351] Leçon du ms. non conservée : mali – Variante de B : et declinationi precedentium
[355] Variante de B : insuper mq. ; an a vinculo ; teneatur et informetur in hoc quatenus totis viribus
[356] Variante de B : reconciliationem
[358] Leçon du ms. non conservée : si quit i.
[359] Leçon du ms. non conservée : usum racionis p. – Variante de B : r. aliquo signo e.
[362] Variante de B : in mq.
[364] Note : ms. blandicys
[365] Variante de B : quippe nimium e. ; ut mq. ; morituro mortis et
[367] Variante de B : in q. libro Dialogorum legitur – Note : Grégoire Ier, Dialogi, IV
[369] Variante de B : Habeatur mq. ; benedicta habeatur que
[370] Variante de B : Si tamen omnia ; brevitas non sinat proponenda
[371] Variante de B : divitie et alia ; in mq.
[373] Variante de B : adverbiis monemur prout ; libro .ij°. c. primo continetur – Notes : ms. adverbys – Hugo Ripelinus Argentoratensis, Compendium theologicae veritatis, V, 10 (texte faussement attribué par la tradition à Albert le Grand)
[374] Leçon du ms. non conservée : placet et libenter – Variante de B : placet et libenter ; d. curiosus
[375] Variante de B : adiscat et n.
[377] Variante de B : seu involverit tanto ; illa fugabitur (Si)
[378] Variante de B : sis ut usum ; dispositeque r. et a dominio vitiorum tutus esse p.
[380] Variante de B : cave si placet ne
[381] Variante de B : Nulli autem i.
[382] Variante de B : necessitas ipsis est indicta ac incumbit ut si p. foret tota
[383] Variante de B : opportet ut mox ; audita tuba q.