C [1 r°] |[1] Incipit prohemium de arte moriendi. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Et cetera.
|[2] Cum, de presentis exilii miseria, mortis transitus propter moriendi impericiam, multis non solum laycis verum eciam religiosis atque devotis, |[3] difficilis nimis multumque pericolosus, ymmo eciam terribilis atque horribilis, valde plurimum videatur, |[4] idcirco, in presenti matiera que de arte moriendi est, quidam brevis exhortacionis modus circa eos qui in mortis articulo sunt [v°] constituti hic, mentis intuitu, est subtili consideracione notandus atque perpendendus, |[5] eo quod modus iste generaliter omnibus katholicis ad artem et noticiam bene moriendi conquirendam plurimum valere ac prodesse posset. |[6] Continet autem materia ista sex particulas, quarum prima de laude mortis et scientia bene moriendi extat, |[7] secunda temptaciones moriencium continet, tercia interrogaciones, |[8] quarta quandam instruccionem cum obsecracionibus, quinta exhortaciones. |[9] Sexta continet oraciones dicendas super agonizantes ab aliquo assistencium.
|[10] Prima particula de laude mortis et sciencia bene moriendi est. [2r°] |[11] Cum omnium terribilium mors corporis sit terribilissima, sicut Philosophus in .iij°. Ethicorum ait, mors tamen anime tanto est horribilior atque detestabilior quanto anima corpore est nobilior atque preciosior, |[12] dicente Psalmista : « Mors peccatorum pessima. » |[13] Sed in hiis nichilominus eodem propheta attestante : « Preciosa semper est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. » |[14] Qualicumque eciam morte corporali moriantur, non solum autem preciosa est mors sanctorum martirum, |[15] verum eciam aliorum justorum bonorumque christianorum necnon et peccatorum quantumcumque malignorum vere contritorum et in vera fide atque in sancte Matris Ecclesie unitate moriencium, |[16] secundum illud Apocalipsi : [v°] « Beati mortui qui in Domino moriuntur. » |[17] Propter quod eciam divina ait Sapiencia, Sapiencie quarto : « Justus, si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. » |[18] Si tamen moriturus in temptationibus atque aliis in mortis agonia sibi necessariis, constanter atque prudenter se tenuerit atque rexerit, quemadmodum sequencia manifestant. |[19] Et, ideo, de laude mortis dumtaxat bonorum, quidam sapiens sic ait : « Mors nichil aliud est quand exitus de carcere, finis exilii, deposicio oneris gravissimi. |[20] Id est corporis omnium egritudinum terminacio, omnium periculorum evasio, omnium malorum consumpcio, omnium vinculorum dirupcio, debiti naturalis [3 r°] solucio, reditus in patriam, ingressus in gloriam. » |[21] Unde Ecclesiastes, .vij°., dicens : « Melior est dies mortis die nativitatis. » |[22] Quod nimirum de bonis et electis tantummodo est intelligendum quia malis atque reprobis nec dies nativitatis neque mortis bona dici potest. |[23] Qua propter bonus christianus, ymmo eciam peccator quilibet vere contritus et fidelis, de morte corporali eciam qualitercumque qualicumque ne de causa sibi illata contristari non debet neque perturbari nec ipsam pertimescere |[24] sed sponte atque voluntarie mentis rationeque sensualitati utique dominateur, |[25] mortem suscipiat atque sufferat pacienterque sustineat, suam in hac re voluntatem plenarie [v°] divine conformans atque commitens voluntati ut tenetur, si tamen bene et secure hinc egredi voluerit atque mori, |[26] quodam sapiente sic dicente : « Bene mori est libenter mori. » |[27] Unde subdit idem : « Ut satis vixerim, nec anni nec dies faciunt sed animus. » |[28] Hec ille : « Cum igitur ex debito atque jure naturali omnes mori necesse sit, ymo et omnino oporteat quando, qualiter et ubi Deus Omnipotens voluerit cumque ipsius Dei voluntas semper et ubique bona sit, juxta atque recta. » |[29] Eo quod sicut Cassianus in libro Collacionum testatut : « Fidelissimus Deus omnia que videntur, vel adversa vel prospera, pro nostris utilitatibus dispensat », |[30] magis quia est pro suorum salute et commodis providus [4 r°] atque sollicitus quam nos ipsi simus pro nobis, cumque mortem corporalem subterfugere et evadere atque immutare minime valeamus. |[31] Idcirco mortem ipsam eciam sensualitate recalcitrante ex mentis ratione bene disposite voluntarie et libenter absque murmure et contradiccione, quand Deus voluerit, debemus acceptare. |[32] Unde Seneca : « Feras non culpes quod immutare non vales. » |[33] Et iterum dicit idem : « Si vis ista quibus urgeris effugere, non ut alibi sis oportet sed alius. » |[34] Preterea, ut homo christianus bene et secure moriatur, necesse ei extat ut mori sciat. |[35] « Scire autem mori, ut ait quidam sapiens, est paratum habere cor et animam omni [v°] tempore ad superna |[36] ut, quandocumque mors venerit, paratum eum inveniat ut absque omni retraccione eam recipiat quasi qui socii sui dilecti adventum desideratum expectat. » |[37] Hec ille : « Hec est sciencia utilissima in qua religiosi precipue magis quam seculares, sine intermissione, cottidie atque continue sollicicius studere debeant |[38] ut eam veraciter apprehendant presertim cum religionis status idipsum exigat et requirat, |[39] quanquam eciam quilibet secularis et clericus et laicus, sive ad moriendum dispositus ac paratus fuerit sive non, nichilominus obedire Deo quando ei placuerit teneatur. » |[40] Debet itaque non solum religi[5 r°]osus, verum eciam christianus quilibet bonus et devotus, qui bene et secure mori desiderat taliter vivere et sic se habere ut omni hora, quando Deus voluerit, mori possit. |[41] Et ita vitam habere debet in paciencia et mortem in desiderio, exemplo Pauli, qui dixit : « Cupio dissolvi et esse cum Christo. »
|[42] Hec de sciencia moriendi breviter dicta sufficiant pro presenti. Igitur nunc de temptacionibus moriencium est notandum.
|[43] Secunda particula de temptacionibus moriencium.
|[44] Sciendum autem quod morituri in extremis graviores habent temptaciones tales quales in vita sua nunquam habuerunt. |[45] Sunt autem hujusmodi temptacionum quinque principales. |[46] Quarum [v°] prima est in fide, eo quod fides tocius salutis extat fundamentum, |[47] teste Apostolo, qui ait : « Fundamentum aliud nemo potest ponere. » |[48] Unde et Augustinus : « Fides est bonorum monium fundamentum et humane salutis inicium. » |[49] Et ideo iterum dicit Apostolus : « Impossibile est sine fide placere Deo. » |[50] Unde Johannis .iij°. : « Qui non credit, jam judicatus est. » |[51] Cum ergo talis tantaque in fide consistat vis ut sine ea nulli omnino salus esse possit, |[52] ideo dyabolus totis viribus hominem in extremis ab ea totaliter avertere nititur vel saltem ad deviandum in ea aut aliquibus erroribus supersticiosis vel heresim sapientibus ipsum decipere elaborat. |[53] Bonus autem christianus non solum principales fidei [5 bis r°] articulos verum etiam toti sacre Scripture in omnibus et per omnia credere tenetur ad minus implicite |[54] ac eciam Sancte Romane Ecclesie statutis subjectus esse et in istis firmiter permanere atque mori, |[55] alioquin quam cito in aliquo premissorum errare incipit tam cito a via deviat vite et salutis. |[56] Sciendum tamen indubie quod in temptacione ista atque aliis sequentibus dyabolus nulli omnino quamdiu liberi arbitrii usum bene disposite racionis habuerit nisi sponte ei consenserit aliquatenus poterit prevalere. |[57] Nequaquam igitur bonus katholicus dyaboli illusiones terroresque atque persuasiones omnes timere debet quia mendax [v°] est et pater ejus ipsamet veritate attestante, |[58] sed firmissime in vera fide ac sancte Matris Ecclesie unitate obedienciaque viriliter perseveret atque moriatur. |[59] Est autem utile atque bonum, sicut in quibusdam religionibus fieri solet, ut Symbolum Fidei circa agonizantes alta dicatur voce pluriesque repetatur |[60] ut per hoc infirmus ad fidei constanciam animetur et ab eo demones, qui illud audire horrent, abigantur. |[61] Porro ad vere fidei constanciam eciam principaliter animare debet infirmum fides antiquorum fidelium, |[62] scilicet Abraham, Ysaac, Jacob similiter et fides infidelium ut Job, Raab, meretricis, Achior et similium ac eciam fides apostolorum necnon innumerabilium martirum, confessorum [6 r°] atque virginum, |[63] nam per fidem omnes antiqui et moderni Deo placuerunt quia, ut dictum est supra : « Impossibile est sine fide placere Deo. » |[64] Item ad idem eciam inducere debet infirmum duplex utilitas fidei. |[65] Una est quod vera fides omnia potest, teste Domino Jhesu in Ewangelio : « Omnia possibilia sunt credenti. » |[66] Alia est quod vera fides omnia impetrat sicut idem Dominus ait : « Quicquid orantes petitis, credite et accipietis. Etiam si diceretis monti huix tollere, et cetera. » |[67] Sicut montes Caspios, petenti Allexandro Magno, adunati sunt.
|[68] Secunda tamptacio est desperacio, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet in Deum. |[69] Cum [v°] enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc dyabolus dolorem dolori superaddit, obiciendo ei peccata sua modis quibus potest ut eum ad desperacionem inducat. |[70] Insuper eciam, secundum Innocencium papam tercium, libro .iij°. De Vilitate condicionis humane : « Quilibet homo, tam bonus quam malus, antequam anima de corpore ejus egrediatur, videt Christum in cruce positum malis ad confusionem ut erubescat se fructum Redempcionis non habere. » |[71] Sciendum insuper quod dyabolus presertim homini peccata non confessa que commisit in agone representat ut eum vel sic in desperacionem trahat. |[72] Sed tamen propter hoc de venia nullus omnino debet [7 r°] desperare, eciam si tot latrocinia, furta et homicidia perpetrasset quot sunt maris gutte et harene, |[73] eciam si de eisdem prius nunquam aliquam egisset penitenciam nec ea confessus fuisset nec eciam modo ad confitendum eadem haberet facultatem, nichilominus desperare non debet, |[74] nam in tali casu sufficit sola vera contricio interior, teste Psalmista : « Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. » |[75] Et Ezechiel ait : « Quacumque hora peccator ingemunerit, salvus erit. » |[76] Unde et Bernhardus ait : « Major est Dei pietas quam quevis iniquitas. » |[77] Et Augustinus super Johannem dicit : « De nemine desperandum est dum est in hac [v°] vita. » |[78] Solum enim desperacionis crimen est quod mederi non potest. |[79] Unde et idem : « Non nocent mala preterita si non placent. » |[80] Nullus igitur desperare debet, eciam si solus tocius mundi peccata commisisset. |[81] In casu quo eciam ei constaret quod de numero dampnandorum esset, nullatenus tamen propter hoc desperandum esset, |[82] eo quod per desperacionem nichil aliud agitur nisi quod per eam piisimus Deus multo magis offenditur et peccata alia forcius aggravantur, pena quoque eterna usque in infinitum augmentatur. |[83] Proinde ad confidenciam veram quam precipue infirmus in Deum habere debet in agone inducere eum disposicio Christi in cruce, [8 r°] |[84] de qua dicit Bernhardus : « Quis non rapietur ad spem et ad impetrandum confidenciam, si attenderit in cruce Christi corporis disposicionem ! |[85] Vide caput inclinatum ad deosculandum, brachia extensa ad amplexandum, manus perforatas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, tocius corporis extensionem ad se totum impendendum ! » |[86] Hec ille sanctus Bernhardus : « Nullo ergo modo quiquam desperare debet sed Deo plenarie confidere, nam hec virtus valde est laudabilis magnique meriti coram Deo. » |[87] De qua hortatur Apostolus dicens : « Nolite ammitere confidenciam vestram que magnam habet remuneracionem. » |[88] Preterea quod nullus [v°$ peccator eciam quantumcumque magnus de venia debeat desperare exemplum habemus evidentissimum in Petro Christum neganti, in Paulo Ecclesiam, persequenti, in Matheo et Zacheo publicanis, |[89] in Maria Magdalena peccatrice et in muliere in adulterio deprehensa, in latrone pendenti in cruce juxta Christum, in Maria Egypciaca necnon in multis peccatoribus, facinorosis et sceleratis.
|[90] Tercia temptacio est impaciencia, que est contra caritatem qua tenemur Deum diligere super omnia, nam morituris maximus dolor corporis accidit, |[91] hiis precipue qui non morte naturali, que rara est, sicut manifesta docet experiencia, |[92] sed [9 r°] frequenter ex accidentibus, puta febre vel apostemate aut alia infirmitate gravi et afflictiva atque longa, dissolvuntur, |[93] que quidem infirmitas plerosque et precipue ad mortem indispositos et invite morientes ac defectum vere caritatis habentes adeo reddit impacientes atque murmurantes |[94] ut plerumque ex nimio dolore et impaciencia amentes et insensati videantur sicut sepe visum est in multis. |[95] Ex quo vere constat quod tales utique in vera deficiunt caritate, teste Jeronimo, qui ait : « Si quis cum dolore egritudinem vel mortem suscipit, signum est quod Deum sufficienter non diligit. » |[96] Necesse ergo est omnino homini qui bene [v°] mori voluerit ut in qualibet infirmitate quacumque afflictiva, longa vel brevi, ante mortem et in morte, non murmuret, |[97] eo quod, teste Gregorio in Moralibus : « Justa sunt cuncta que patimur. Et ideo valde injustum est si de justa passione murmuramus. » |[98] Quisque paciens sit, secundum illud Luce : « In paciencia vestra possidebitis animas vestras », nam, sicut per pacienciam anima possidetur atque custoditur, sic per impacienciam atque murmur anima perditur et dampnatur. |[99] Teste Gregorio in omelia, qui sic ait : « Regnum celorum nullus murmurans accipit. » |[100] Si autem si pro quia ut Albertus Magnus De Vera contricione dicit : « Vere contritus ad omnem [10 r°] afflictionem infirmorum et punitorum letanter se offerret ut pro offensa Deo satisfacere digne posset. » |[101] Quanto magis infirmus quique suam propriam solam infirmitatem multis aliorum infirmitatibus sine comparacione leviorem debet pacienter et libenter sustinere, |[102] presertim cum infirmitas ante mortem sit quasi quoddam purgatorium cum toleratur ut oportet, |[103] quando videlicet pacienter libenterque cum gratitudine toleratur, |[104] nam, secundum Albertum : « Non solum gratitudine indigemus in hiis que sunt ad nostram consolacionem sed eciam in hiis que sunt ad nostram affliccionem. » |[105] Unde et [v°] Gregorius ait : « Divina dispensacione agitur ut prolixiori vicio polixiore egritudo adhibeatur. » |[106] Dicat igitur quisque infirmus et precipue moriturus cum Augustino : « Hic seca, hic ure ut in eternum michi parcas. » |[107] Unde et Gregorius : « Misericors Deux temporalem adhibet severitatem ne eternam inferat ulcionem. » |[108] Cum autem temptacio ista militet contra caritatem sine qua nulli omnino potest esse salus, ideo caritas vera paciens est atque omnia suffert, |[109] teste Apostolo, ubi studiose notandum atque ponderandum extat quod « Qui dicit omnia nichil penitus excipit. » |[110] Omnes igitur corporis egritudines sine murmure et difficultate mentis racione [11 r°] tolerande sunt. |[111] Unde Augustinus : « Amanti nichil difficile neque impossibile est. »
|[112] Quarta temptacio est sui ipsius complacencia que est superbia spiritualis per quam dyabolus devotis et religiosis atque perfectis magis est infestus. |[113] Cum enim hominem ad deviandum a fide aut ad desperacionem vel ad impacienciam not potest inducere, |[114] tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans cogitaciones : |[115] « O quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constans en paciencia. O quam multa bona operatus es. » Et hujus modi. |[116] Sed contra hoc, Isidorus : « Non te arroges, non te jactes, non te insolenter extollas, nichil de te presumas, nichil [v°] boni tibi tribuas, nam tanta posset esse sui complacencia ut per hanc homo dampnaretur. » |[117] Unde Gregorius : « Quis reminiscendo bonum quod gessit, dum se apud se erigit, apud auctorem humilitatis cadit. » |[118] Debet igitur moriturus esse cautus cum per superbiam sentit se temptari, ita ut se tunc humiliet atque deprimat, sua peccata recogitando et quod ignorat an odio vel amore dignus sit. |[119] Ne autem desperet, debet nichilominus eciam cor suum ad Deum erigere per spem, |[120] Dei misericordiam, qu est super omnia opera ejus, cogitando atque ponderando |[121] et quod fidelissimus Deus, qui est veritas infallibilis, jurando, per prophetam repromisit, |[122] dicens : « Vivo ego, dicit Dominus, nolo mor[12 r°]tem peccatoris, etc. » |[123] Imitetur itaque homo beatum Anthonium, cui dyabolus dixit : « Anthonu, tu me vicisti. Cum enim volo te exaltare, tu te deprimis et, cum te volo deprimere, tu te erigis. » |[124] Sic ergo faciat quisque, sive sanus sive infirmus, et victus est dyabolus.
|[125] Quinta temptacio, que magis seculares atque carnales infestat, est nimia occupacio rerum temporalium atque exteriorum |[126] circa uxores, liberos et amicos carnales, divicias atque alia que inordinate in vita sua dilexerunt, |[127] nam qui bene et secure mori voluerit debet omnia temporalia et exteriora simpliciter atque totaliter post[v°]ponere et se Deo Totum plenarie committere. |[128] Unde Scotus, super .iiij°. Sentenciarum, dicit : « Si quis infirmus, cum se jam videt moriturum, vult mori et plene consentit in mortem ac, si eam per se elegisset penam mortis sic pacienter sustinendo, |[129] satisfacit pro omnibus venialibus peccatis, ymo auffert aliquid ad satisfaciendum pro mortalibus. » |[130] Quapropter valde utile est atque omnino necessarium in tali necessitatis articulo voluntatem suam per omnia divine conformari voluntati ut oportet. |[131] Raro autem aliquis secularis vel carnalis eciam religiosus vult se ad mortem disponere aut, quod deterius est, quidquam de hac re audire, |[132] eciam cum ipso facto agonizat, sperans se [13 r°] evasurum, quod re vera periculosissimum atque adsurdissimum est in homine chrstiano, |[133] ut dicit Cancellarius Parisiensis : « Notandum vero quod dyabolus in omnibus temptacionibus predictis hominem nequaquam cogere poterit nec eciam ei alias aliquatenus prevalere |[134] ut sibi consenciat quamdiu usum habuerit racionis nisi sponte ei voluerit consentire. » |[135] Quod certe, non solum bono christiano verum eciam cuilibet peccatori quantumcumque magno, super omnia est cavendum. |[136] Unde Apostolus : « Fidelis est Deus, qui non pacietur vos temptari super id quod potestis, sed faciet eciam cum temptacione proventum ut possitis sustinere. » |[137] Ubi sic dicit Glosa : « Fidelis est Deus, id est verax in promissis [v°] qui dat nobis resistere potenter, utiliter et perseveranter, dat potenciam ne vincamur, graciam ut mereamur, constanciam ut vincamus, |[138] facit proventum, id est virtutis augmentum ut possitis sustinere ne deficiatis sed vincatis, quod fit per humilitatem. » |[139] Unde Audustinus : « Illi non crepant in fornace qui non habent ventum superbie. » |[140] Humiliet ergo se homoncio peccator sub potenti manu Dei et victoriam obtinere poterit, Domini auxilio, in omni temptacione, egritudine et tribulacione malorum et dolore usque ad mortem inclusive.
|[141] Tercia particula : de interrogacionibus faciendis circa morituros.
|[142] Deinde secuntur interrogaciones [14 r°] que fieri debent a morituris dum adhuc usum habent racionis et loquendi. |[143] Et hoc ideo ut, si quis minus dispositus fuerit ad moriendum, de meliori informetur atque in eodem confortetur. |[144] Debent autem interrogaciones iste secundum Anshelmum episcopum fieri isto modo. |[145] Primo queratur sic : « Frater, letaris quod in fide Christi morieris ? » Respondeat : « Eciam. » ― |[146] « Frateris te non tam bene vixisse sicut debuisses ? » Respondeat : « Eciam. » ― « Penitet te ? » Respondeat : « Eciam. » ― |[147] « Habes voluntatem emendandi si spacium vivendi haberes ? » Respondeat : « Eciam. » ― |[148] « Credis quod pro te mortuus est Dominus Jhesus Christus, filius Dei ? » Respondeat : « Eciam. » ― |[149] « Agis ei de hoc ex corde gracias ? » Respondeat : « Eciam. » ― |[150] « Credis te non posse nisi per mortem ejus salvari ? » [v°] Respondeat : « Eciam. » ― |[151] « Age ergo, dum in te est anima tua, ei semper gracias et in hac sola morte solam fiduciam tuam constitue, in nulla alia re fiduciam habens. |[152] Huic eciam morti te totum committe, hac morte te totum contege, huic morti te toum involve. |[153] Et, si Dominus voluerit te judicare, dic : "Domine, mortem Domini Nostri Jhesuchristi obicio inter me et te. Aliter tecum non contendo." |[154] Si dixerit quod merueris dampnacionem, dic : "Mortem Domini Nostri Jhesuchristi obicio inter me et mala merita mea ipsiuque dignissime passionis meritum offero pro merito quod ego habere debuissem et, heu ! non habeo." » |[155] Dicat iterum : « Domine, mortem Domini Nostri Jhesuchristi pone inter me et iram tuam. » Deinde : [15 r°] « In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. » |[156] Et id ipsum dicat conventus. Quod si non potest loqui, dicat conventus vel astantes : « In manus tuas, Domine, commendamus spiritum ejus. » |[157] Et securus moritur nec videbit mortem in eternum. |[158] Porro, cum interrogaciones predicte solum personis religiosis atque devotis competere atque sufficere videantur, |[159] debent tamen omnes christiani sive seculares sive regulares, secundum Cancellarium Parisiensem, |[160] modo subsequenti, de suo statu et salute, in agone cercius atque clarius inquiri atque informari. |[161] Primo sic : « Credis omnes principales fidei articulos et insuper toti sacre Scripture per omnia [v°] secundum sanctorum katholicorum atque orthodoxorum Sancte Ecclesie doctorum exposicionem |[162] et detestaris omnes hereses et errores atque supersticiones ab Ecclesia reprobatas ? |[163] Et letaris insuper quo in fide Christi et Sancte Matris Ecclesie unitate et obediencia morieris ? » |[164] Secundo queratur sic : « Recognoscis te Creatorem tuum sepe et multipliciter atque graviter offendisse ? » |[165] Nam Bernhardus super Cantica sic ait : « Scio neminem absque sui contricione salvari. » |[166] De qua nimirum mater salutis, humilitas, oritur et timor Domini qui et ipse sicut inicium est sapiencie ita et salutis. |[167] Tercio : « Doles ex corde de omnibus peccatis contra Dei majestatem, amorem atque [16 r°] bonitatem commissis et bonis obmissis et graciis neglectis, |[168] non solum timore mortis vel pene cujuscumque sed magis amore Dei et justicie ex caritate qua tenemur Deum super omnia diligere ? |[169] Et petis de omnibus istis veniam ? Optas insuper cor tuum illuminari ad oblitorum peccatorum cognicionem ut de eis specialiter valeas penitere ? » |[170] Quarto : « Proponis veraciter te velle emendare si supervivere deberes et nunquam plus mortaliter peccare scientier et ex proposito sed pocius omnia quantumcumque cara dimittere, ymmo eciam vitam corporalem perdere antequam Deum plus velles offendere ? |[171] Rogas insuper Deum ut det tibi graciam hoc propositum continuandi et non recidivandi ? » |[172] [v°] Quinto : « Indulges ex corde omnibus qui tibi umquam aliquod nocumentum verbo vel facto intulerunt atque offenderunt ob amorem et veneracionem Domini Nostri Jhesuchristi a quo et tu veniam speras ? |[173] Petis eciam consimiliter indulgeri et remitti tibi ab hiis quos offendisti quovismodo ? » |[174] Sexto : « Vis per te ablata restitui integraliter inquantum teneris juxta tuarum facultatum valorem eciam ad omnium bonorum tuorum cessionem atque renunciacionem ubi alias satisfaccio fieri non valeret ? » |[175] Septimo queratur sic : « Credis quod pro te mortuus sit Christus et quod aliter salvari non potes nisi per meritum passionis Jhesuschristi et agis eciam de hoc Deo gracias ex corde in quantum vales ? » |[176] [17 r°] Quicumque igitur ad predictas interrogaciones ex consciencia bona et fide non ficta vere poterit affirmative respondere satis evidens argumentum salutis habet, si sic decesserit, quod sit de numero salvandorum. |[177] Quisquis vero de premissis ab alio interrogatus non fuerit, presertim cum satis sint pauci atque rari qui hujus artis habeant scienciam, |[178] introrsus redeat interrogans semetipsum, subtilius considerando an taliter sit dispositus ut prefertur eo quod absque tali disposicione nulli omnino potest esse salus. |[179] Qui autem sic dispositus est ut est dictum se totum passioni Christi recommendet ac committat et continue, in quantum [v°] possit et infirmitas permiserit, |[180] eam ruminet atque meditetur, nam per hoc omnes dyaboli temptaciones et insidie maxime superantur.
|[181] Quarta particula continet quandam instruccionem cum obsecracionibus.
|[182] Preterea, cum, secundum Gregorium, omnis Christi accio nostra sit instruccio, |[183] idcirco ea que Christius in cruce moriens fecit, eadem cuilibet morituro, pro suo modulo atque possibilitate, in extremis extant facienda. |[184] Fecit autem Christus in cruce quinque. |[185] Oravit enim, nam dicitur orasse Psalmos istos : « Deus, Deus meus, respice in me » et octo sequentes usque ad versum istum inclusive « In manus tuas ». |[186] Item flevit, teste Apostolo. Item clamavit. Animam atque spiritum tradidit, ut Ewan[18 r°]geliste attestantur. |[187] Sic et infirmus in mortis articulo constitutus orare debet, saltem corde si non potest voce. |[188] Unde Isidorus : « Melius est cum sylencio orare corde, sine sono vocis, quam solum verbis sine intuitu mentis. » |[189] Secundo, debet clamare fortiter similiter, corde non voce. |[190] Plus enim attendit Deus cordis desidrium quam clamorem vocis, nam corde clamare non est aliud nisi peccatorum remissionem vitamque eternam fortiter desiderare. |[191] Tercio, debet plorare, non oculis carnalibus sed lacrimis cordis, scilicet vere penitendo. |[192] Quarto, animam Deo commendet, dicens : « In manus tuas, etc. » |[193] Quinto, spiritum tradat ut videlicet voluntarie moriatur, voluntatem suam in hoc divine [v°] conformans voluntati ut oportet. Proinde, quamdiu agonizans loqui et usum racionis habere poterit, sequentes dicat obsecraciones.
|[194] « Summa Deitas, inmensa bonitas, clementissima et gloriosissima Trinitas, summa dilectio, amor et caritas, miserere michi misero peccatori. Tibi enim commendo spiritum meum. »
|[195] Item dicat :
|[196] « Deus meus, piisime Pater, Pater misericordiarum, misericodiam fac huic paupercule creature tue. Adjuva me nunc eciam in ultima necessitate. |[197] Succurre, Domine, jam egenti anime et desolate ut non a canibus infernalibus devoretur. »
|[198] Item dicat :
|[199] « Dulcissime et amantissime Domine Jhesuchriste, fili Dei vivi, ob honorem et virtutem [19 r°] tue beatissime passionis, jube me recipi inter numerum tuorum electorum. |[200] Salvator et Redemptor meus, redde me totum tibi. Non me renuas. Ab te venio, non me repellas. »
|[201] Item dicat :
|[202] « Domine Jhesucriste, paradisum tuum postulo, non ob valorem meorum meritorum, cum sim pulvis et cinis et peccator miserrimus, sed in virtute et efficacia tue sacratissime passionis, |[203] per quam me miserum redimere voluisti et michi paradisum tuo precioso sanguine emere dignatus es. »
|[204] Item dicat pluries repetendo vel ad minus ter istum versum : « Dirupisti, Domine, vincula mea. Tibi sacrificabo hostiam laudis. » |[205] Nam versus iste, secundum Cassiodorum, tante virtutis creditur ut peccata homini dimittantur si in fine vite trina [v°] confessione dicatur.
|[206] Item dicat :
|[207] « Domine Jhesucriste, propter illam amaritudinem quam pro me sustinuisti in cruce, maxime in illa hora quando sanctissima anima tua egressa est de corpore tuo, miserere miserrime anime mee in egressu suo. »
|[208] Item, post hoc invocet eciam seriosissime corde et ore, in quantum prevalet, gloriosissimam Virginem Mariam, omnium peccatorum efficacissimam atque promptissimam mediatricem atque adjutricem, sic dicens :
|[209] « O Regina celorum, Mater misericordie, Confugium peccatorum, reconcilia me unigenito Filio tuo. |[210] Ejus clemenciam pro me indigno peccatore interpella ut ob amorem tui mea remittat crimina perducens in gloriam suam. »
|[211] Angelos dehinc precibus invitet inquiens :
[20 r°] |[212] « Spiritus celorum, anglei beatissimi, assistite, queso, michi migranti ex hoc seculo et potenter me eripite ab omnibus adversarium meorum insidiis et animam meam in vestrum consorcium assumite, |[213] tu, precipue, angele bone, custos meus, michi a Domnio deputatus. » |[214] Deinde, apostolos, martires, confessores atque virgines, specialius tamen illos sanctos vel sanctas quos vel quas prius sanus in veneracione habuit et dilexit in auxilium sui invocet in isto necessitatis articulo.
|[215] Item dicat deinde ter vel ultra hec verba vel similia in Sentenciis que beato Augustino ascribuntur :
|[216] « Pax Domini Nostri Jhesucristi et virtus passionis ejus et signum sancte c rucis et integritas beatissime Virginis Marie et benediccio omnium sanctorum et custo[v°]dia angelorum |[217] necnon suffragia omnium electorum sint inter me et omnes inimicos meos, visibiles et invisibiles, in hac hora mortis mee. Amen. »
|[218] Postea subjungat eciam, ter dicendo, versum istum :
|[219] « Largire clarum vespere quo vita nusquam decidat sed primum mortis sacre perhennis instet gloria. » |[220] Si autem infirmus predictas obsecraciones omnes non sciat vel infirmitate invalescente dicere non possti, |[221] dicat eas aliquis de assistentibus clara voce coram illo, mutatis que sunt mutanda. |[222] Ipse vero agonizans, quamdiu usum habere potuerit racionis, oret intra se, corde tamen atque desiderio, prout sciat et possit et ita orando spiritum Domino reddat et salvus [21 r°] erit.
|[223] Quinta particula continet aliquas exhortaciones necessarias in articulo mortis.
|[224] Notandum deinde sane atque studiose advertendum quod rarissime aliquis, eciam inter religiosos et devotos, ad mortem se disponit tempestive ut oportet, |[225] eo quod quilibet diucius se victurum estimat, nequaquam credens se moriturum quod nimirum instinctu dyaboli fieri certum est, |[226] nam, sicut luce clarius constat, plurimi per talem inanem spem seipsos neglexerunt, aut intestati vel improvise et indisposite morientes. |[227] Quapropter quisquis caritatem et timorem Dei necnon zelum habeat animarum talis utique unumquemque proximorum egrotantem aut in aliquo corporis vel anime [v°] periculo constitutum studeat sollicicius inducere et monere |[228] quatenus primo et principaliter omnibus postpositis de spirituali medicina et remedio quanto cicius sibi provideat indilate. |[229] Frequenter enim, ut quedam decretalis dicit : « Corporalis infirmitas ex anime languore ortum habet. » |[230] Et ideo papa, per eandem decretalem, cuilibet medico corporis districte precipit ne cuiquam egroto corpoream conferat medicinam priusquam ad spiritualem medicum requirendum eundem moneat et inducat. |[231] Sed res ista jam quasi ab omnibus vertitur in contrarium : cicius enim homines carnalem querunt medicinam quam spiritualem. |[232] Similiter eciam omnia mala alia et adversa pro peccatis nutu Dei solent evenire, |[233] propheta attestante, qui ait : [22 r°] « Non est malum in civitate quod Dominus non faciat. » Intellige non malum culpe sed pene pro culpa. |[234] Quamobrem infirmus quisque aut in alio constitutus periculo studiosius extat inducendus ut ante omnia cum Deo pacem sibi faciat spiritualem pre omnibus adhibens medicinam, |[235] sacramenta videlicet ecclesiastica devote recipiendo, testamentum suum ordinando, domum suam atque negocia alia, sique habet, legittime disponendo. |[236] Nullatenus autem infirmo detur spes nimia corporalis sanitatis consequende, cujus tamen contrarium jam frequenter fieri solet a multis in periculum animarum, |[237] etiam circa illos qui actu agonizant eo quod nullus eorum aliquit audire vult de [v°] morte. |[238] Unde secundum Cancellarium Parisiensem : « Sepe, per unam talem inanem et falsam consolacionem et fictam sanitatis corporis confidenciam, certam incurrit homo dampnacionem. » |[239] Et ideo hortandus est infirmus ut, per veram contricionem puramque confessionem, anime procuret sanitatem, |[240] quod eciam ad salutem corporis, si sibi fuerit expediens, valere poterit et ita quiecior erit atque securior, |[241] cum autem teste Gregorio : « Sera contricio raro sit vera. » |[242] Cumque secundum Augustinum, in .iiij°. Sentenciarum, dictinctione .xx., aliosque doctores : « Penitencia que videtur haberi in extremis vix sit vera penitencia sufficiens ad salutem, |[243] in illis precipue, sicut constat, qui toto tempore vite sue precepta divina votaque spontanea nunquam realiter [23 r°] atque veraciter sed solum ficte atque specietenus servaverunt. » |[244] Idcirco unicuique tali ad mortis articulum deducto est suadendum ut, secundum suam possibilitatem mentis, racione laboret ad penitenciam ordinatam seu veram |[245] ut videlicet, non obstante dolore vel timore inherentibus, utatur racione quantum potest et conetur habere displicenciam voluntariam propter finem debitum, id est propter Deum, |[246] et renitatur male inclinacioni habitus et delectacioni precedencium et laboret ad displicenciam quantum poterit habere, licet breve. |[247] Et, ne in desperacionem mittatur, proponantur ei illa que superius in secunda particula de temptacione desperacionis dicta sunt. |[248] Similiter moneatur ut eciam contra alias temptaciones ibidem positas animosus existat fortiter atque viriliter [v°] resistendo, presertim cum per dyabolum minime possit cogi. |[249] Item moneatur eciam ut decebat tanquam verus et fidelis christianus. |[250] Attendatur insuper an vinculo excommunicacionis astrictus teneatur ut informetur quatenus in hoc totis viribus ordinacioni sancte Matris Ecclesie se submittat ut absolvatur. |[251] Item, si moriturus prolixum temporis spacium ad suam recollacionem habeat ut non morte festina preveniatur, |[252] legende sunt coram eo a presentibus hystorie et oraciones devote in quibus pridem sanus amplius delectabatur vel recensenda sunt divina precepta |[253] ut profundius meditetur si quid invenerit se contra ea negligenter deliquisse. |[254] Si infirmus usum loquendi perdiderit, habet tamen sanam [24 r°] et integram noticiam ad interrogaciones sibi factas vel oraciones coram eo recitatas, signo aliquo exteriori vel solo cordis consensu rspondeat. |[255] Hoc enim sufficit ad salutem. Curandum tamen extat ut interrogaciones fiant antequam loquendi usum perdat, |[256] nam, si in interrogacionibus verisimiliter appareat respobsiones infirmi non usquequaque sufficientes existere ad salutem, remedium per informacionem necessariam apponatur modo quo fieri poterit meliori, |[257] eciam si manifestandum ei fuerit periculum quod incurrit, non obstante si de hoc plurimum terreatur. |[258] Justius est enim ut cum terrore salubri compungatur et salvetur quam quod cum blandiciis et dissimulacione noxia [v°] condempnetur. |[259] Absurdum quippe nimis est et christiane religioni contrarium, ymo dyabolicum, ut homini christiano morituro corporis et anime periculum ex humano timore ne conturbetur abscondatur, |[260] quo contra Ysaias propheta regem Ezechiam egrotantem usque ad mortem salubriter terruit, divens eum moriturum cum tamen adhuc mori non deberet. |[261] Et Gregorius monachum proprietarium in mortis periculo constitutum, ut in quarto Dyalogorum libro legitur, terruit ad salutem. |[262] Item, presentetur infirmo ymago Crucifixi, que semper circa infirmos est habenda, vel eciam beate Virginisa ut alterius sancti quem pridem sanus venerabatur. |[263] Habeatur eciam [25 r°] ibi semper aqua benedicta que super infirmum et alias circumquaque frequenter aspergatur ut vel sic ab eodem demones compescantur. |[264] Si non omona premissa brevitas sinat, proponende sunt oraciones ille presertim que Nostro Salvatori Domino Jhesuchristo diriguntur. |[265] Nequaquam eciam cuiquam morienti amici carnales, uxor, liberi, divicie ac alia temporalia ad memoriam reducantur nisi in quantum id infirmi spiritualis sanitas postulat et requerit. |[266] Porro, in materia ista que extreme necessitatis extat subtilissime considerentur atque ponderentur singula puncta et sentencie quibus adjecta sunt adverbia, |[267] eo quod non verbis sed adverbiis meremur prout in [v°] Compendio theologice veritatis, libro quinto, capitulo .x°. ; continetur. |[268] Cui autem placet ut libenter sine periculo bene et secure mori velit meritorie, talis curare debet studiosius |[269] ut moriendi artem ejusque disposicionem premissam dum adhuc sanus sit sollicicius studeat et addiscat nequaquam mortis expectans ingressum. |[270] Nam dico tibi, frater karissime, in veritale, crede michi, quod morte aut gravi infirmitate ingrediente ipsa devocio egredietur |[271] et quanto propinquius hec accesserit seu invaluerit tanto longius illa fugam dabit. |[272] Si ergo non vis decipi nec errare, si vis securus esse, instanter age quod potes dum sanus sis et usum habeas bene [26 r°] disposite racionis ac dominus tuarum actuum esse possis. |[273] O quam multi, ymo infiniti, ultimam necessitatem expectantes seipsos deceperunt atque neglexerunt ! |[274] Vide ergo, frater, atque cave ne et tibi sic contingat. |[275] Nulli incongruum vel mirum videatur de tam solerti cura et sollicita disposicione ac studiosa exhortacione ipsis morientibus ut premittitur adhibenda |[276] quia nimirum tanta talisque vis et necessitas incumbit ac ipsis est indicta ut si possibile esset tota civitas ad morientem convenire deberet festinanter |[277] sicut in quibusdam religionibus moris extat ubi statuitur, quando infirmus morti apropinquat, tunc oportet quod mox [v°] audita tabula quacumque hora omnes fratres ubicumque fuerint dimissis omnibus occurrant quam cicius morienti. |[278] Unde et dicitur quod religiosi et mulieres, propter sui status honestatem, currere non debeant nisi ad morientem et ad ignem.
|[279] Sexta particula continet oraciones dicendas super agonizantes.
|[280] Ultimo sciendum quod oraciones sequentes dici possunt super infirmum laborantem in agone |[281] qui, si est persona regularis, tunc convocato primum conventu cum tabula, ut moris est, premittatur letania cum oracionibus et psalmis consuetis atque ordinariis, more solito. |[282] Postea vero, si adhuc supervivit, subjungantur oraciones subsequentes ab aliquo presencium, prout [27 r°] oportunum fuerit et tempus paciatur, que eciam pluries iterari possunt propter infirmi devotionem si usum habuerit racionis. |[283] Hoc tamen de salutis necessitate non oportet sed propter infirmi commoditatem atque devocionem laborantis in extremis fieri potest. |[284] Porro, aput infirmos seculares dicantur oraciones iste prout devocio et disposicio ac commoditas ipsorum ac assistencium id requirit et tempus sinat. |[285] Sed sunt, heu, paucissimi non solum apud seculares verum eciam in plerisque religionibus qui hujus sciencie habeant artem |[286] et in mortis articulo suis proximis fideliter assistant interrogando, ammonendo, informando ac eciam pro ipsis exorando ut prefertur, |[287] pre[v°]sertim cum eciam ipsi morentes nondum mori velint et ita anime moriencium miserabiliter periclitantur.
|[288] Secuntur oraciones.
|[289] Per amorem qui te dignissimum, innocentissimum et delicatissimum paterne caritatis filium pro nobis factum hominem fecit vulnerari ac mori pro salute hominis, indulge famulo tuo [Nomini]. |[290] Misericordissime Jhesu, omne quod cogitatu vel verbo, affeccionibus vel motibus, viribus et sensibus, anime et corporis deliquit et in veram remissionem tribue illi sufficientissimam emendacionem illam qua tocius mundi culpas soluisti |[291] ac, in plenam suplecionem omnium negligenciarum suarum adde illi per sanctissimam conversacionem illam, [28 r°] quam ab hora concepcionis tue usque in horam mortis habuisti |[292] et insuper fructum omnium bonorum operum que tibi ab inicio mundi usque in finem ab omnibus electis placuerunt vel placere potuerunt.
|[293] Oracio.
|[294] In unione ferventissimi amoris qui te vitam omnium vivencium coegit incarnari et anxiato spiritu in cruce mori, |[295] pulsamus ad medullam benignissimi cordis tui ut anime famuli tui [Nominis], fratris nostri, omnia peccata dimittas |[296] et tua sanctissima conversacione ac predignissimo passionis tue merito obmissa suppleas |[297] faciasque eam experiri superhabundantissimam multitudinem mieseracionum tuarum nosque omnes et specialius illam personam, scilicet fratrem nostrum, quem proxime vocare disponis, |[298] prepares placidis[v°]simo tibi modo sibique et universitati utilissimo, cum dulci paciencia, vera penitencia, plena remissione, fide recta, spe firma et caritate perfecta, |[299] ut in perfectissimo statu inter dulcissimum amplexum et suavissimum osculum tuum suaviter expiret ad tuam eternam laudem. Amen.
|[300] Oracio.
|[301] In manus inextinguibilis tue misericordie, Pater sancte, Pater juste et amantissime, commendamus spiritum famuli tui [Nominis] fratris nostri, |[302] secundum magnitudinem amoris quo se anima Filii tui sanctissima in cruce tibi commendavit, suppliciter deprecantes, |[303] quatenus per illam inestimabilem dilectionis caritatem qua tua divina paternitas in se totam traxit illam sanctissimam animam ut in ultima hora famuli tui [Nominis], fratris nostri, suscipias [29 r°] in eodem amore spiritum ejus.
|[304] Oracio.
|[305] Sancte Michael, archangele Domini Nostri Jhesucristi, succurre nobis apud altissimum Judicem. |[306] O pugil invictissime, assiste nunc famula tuo [Nomini], fratri nostro, in extremis valide laboranti, et defende eum potenter a dracone infernali et ab omni fraude malignorum spirituum. |[307] Insuper exoramus te, preclarum atque decorum ministrum summe Divinitatis, ut, in hac extrema hora vite fratris norstri, benigne suscipias ac leniter animam ipsius in sinum tuum sanctissimum et perducas eam in locum refrigerii pacis et quietis. Amen.
|[308] Oracio ad Matrem misericordie.
|[309] O intemerata et in eternim benedicta Virgo Maria, adjutrix tocius [v°] angustie et necessitatis, succurre nobis dulciter et ostende famulo tuo [Nomini], fratri nostro, tuam gloriosam faciem in ultima neccessitate sua |[310] et disperde omnes inimicos ejus in virtute dilecti filii tui, Domini Nostri Jhesucristi, et sancte crucis, |[311] et libera eum de omni angustia corporis et anime ut laudes dicat Domino Deo in secula seculorum. Amen.
|[312] Oracio.
|[313] Eya, mi dulcissime Redemptor, piissime Jhesu, benignissime, per illam lacrimabilem vocem qua, in humanitate moriturus pro nobis, doloribus et laboribus passionis, adeo consumptus es ut te derelictum a Patre clamares, |[314] ne longe facias a femulo tuo [Nomine], fratre [30 r°] nostri, auxilium tue miseracionis in hora et momento afflictionis anime sue pre defectione et consumpcione spiritus te invocare in extrema hora non valentis, |[315] sed, per triumphum sancte crucis et per virtutem salutifere passionis et amarose mortis tue, cogita de ea cogitaciones pacis et non affliccionis sed misericordie et consolacionis |[316] et libera eam ab omnibus angustiis ipsisque manibus quas pro ea in sancta cruce figi permisisti clavis acutissimis. |[317] Jhesu, bone et dulcissime Pater et Domine, erue eam a tormentis sibi deputatis et perduc eam in eternam requiem cum voce exultacionis et confessionis. Amen.
|[318] Oracio.
|[319] Misericordissime Domine Jhesuchriste, fili Dei [v°] vivi, in unione illius commendacionis qua animam tuam sanctissimam Patri tuo celesti in cruce moriens commendasti, commendamus ineffabili pietati tue animam famuli tui [Nominis], fratris nostri, |[320] orantes misericordissimam bonitatem tuam quatenus, per omnem honorem et meritum ejusdem anime tue sanctissime per quam salvantur omnes anime et a morte debita liberantur, anime famuli tui [Nominis] dilecti fratris nostri, miserearis, |[321] liberans eam misericorditer ab omnibus miseriis et penis, |[322] et perducas eam propter amorem et intercessionem tue dulcissime Matris ad contemplandam gloriam tue jocundissime visionis, qui cum eodem Patre in unitate Spiritus Sancti vivis et regnas.
|[323]> Oracio ad Deum Patrem.
|[324] Quesumus, misericors Deus, clemens Deus, qui, [31 r°] secundum multitudinem miseracionum tuarum, peccata penitencium deles et preteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas, |[325] respice propicius super hunc famulum tuum, fratrem nostrum [Nominem], remissionem omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscente exaudi, deprecatus. |[326] Renova in eo, piissime Pater, quicquid in eo terrena fragilitate corruptum vel quitquid dyabolica fraude violatum est et unitate corporis Ecclesie membrum redemptionis aggrega. |[327] Miserere, Domine, gemituum suorum, miserere lacrimarum ejus et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad tue sacramentum reconciliacionis admitte per Christum Dominum.
|[328] Commendacio.
|[329] Commendo te omnipotenti Deo, karissime frater, [v°] et ei, cujus es creatura, committo |[330] ut, cum humanitatis debitum morte interveniente, persolveris, ad Creatorem tuum, qui de limo terre te formavit, revertaris. |[331] Egrediente itaque anima tua de corpore splendidus angelorum cetus occurrat. |[332] Judex apostolorum tibi, senatus candidatorum tibi, martirum triumphator exercitus obviet, liliata rutilancium te confessorum turma circumdet, |[333] jubilancium te virginum chorus excipiet et beate quietis in sinu patriarcharum te complexus appareat, qui te inter assistentes sibi jugiter interesse decernat. |[334] Ignores omnino quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. |[335] Cedat [32 r°] tibi deterrimus Sathanas cum satellitibus suis in adventu suo te comitantibus angelis, contremiscat atque in eterne noctis chaos immane diffugiat. |[336] Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie Dei. |[337] Sicut deficit fumus deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei et justi epulentur et exultent in conspectu Dei. |[338] Confundantur igitur et erubescant contra te Tartaree legiones et ministri Sathane, |[339] iter tuum impedire non audeant. Liberet te a cruciatu Christus, qui pro te mori dignatus est. |[340] Constituat te Christus, filius Dei vivi, intra paradisi sui amena ac sempervirencia. [v°] Eciam inter oves suas verus te ille pastor agnoscat. |[341] Ille ab omnibus peccatis tuis te absolvat atque ad dexteram in electorum suorum sorte te constituat ut Redemptorem tuum facie ad faciem videas |[342] et presens semper assistens, manigestissimam beatis oculis aspicias veritatem, constitutus jugiter inter agmina sanctorum contemplacionis divine gaudia pociaris in secula seculorum. Amen. Etc.
|[343] Allocucio anime fratris morientis.
|[344] Proficiscere anima christiana de hoc mundo in nomine Patris omnipotentis qui te creavit, in nomine Jhesucristi, filii ejus, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te fusus est. |[345] Occurrant tibi et succurrant angeli sancti et archan[33 r°]geli, throni et dominaciones, principatus et potestates atque virtutes, cherubin et seraphin, subveniant tibi patriarche et prophete, apostoli et ewangeliste, martires et confessores, monachi et heremite, virgines et vidue, infantes et innocentes. |[346] Adjuvent te oraciones omnium sacerdotum et levitorum et omnium Ecclesie katholice graduum ut in pace sit locus et habitacio tua in Jherusalem celesti, per eundem Christum, Dominum Nostrum. Amen. Amen.
|[347] Item alie oraciones bone atque notabiles dicende super agonizantes in mortis articulo sumpte ex tali exemplo.
|[348] Fuit quidam papa qui, dum ad extrema venisset, interrogabat [v°] cappellanum suum, virum idoneum et devotum, quem plurimum diligebat, |[349] quibus suffragiis post mortem eum vellet aput Deum adjuvare, qui respondit quod, omnibus modis quibus posset et quecumque juberet pro salute anime sue fieri, facere vellet. |[350] Tunc papa ait : « Non peto a te aliud subsidium nisi, cum videris me in agonia positum, dominicam oracionem pro me tribus vicibus dicas. » Qui se hoc libentissime facturum promisit. |[351] Ad quem papa : « Cum primum Pater Noster dixeris, dic : "In honore agonie Jhesuchristi, obsecrans ut multitudinem sui sudoris sanguinei quem, pre timoris sui angustia, pro nobis copiosissime effudit contra multitudinem peccatorum meorum, Patri offerre et ostendere dignetur [34 r°] pro omnibus angustiis quas peccatis meis exigentibus merui." |[352] Cum secundum Pater Noster dixeris, dic : "In honore omnium passionum et amaritudinum Jhesuchristi, quas in cruce sustinuit |[353] et maxime in illa hora quando anima ejus sanctissima de suo corpore egressa est, |[354] Patri offerre et obtendere dignetur contra omnes penas et passiones quas pro peccatis meis timeo meruisse." |[355] Cum dixeris tercium Pater Noster, dic : "In honore ineffabilis caritatis Jhesuchristi que ipsum de celis ad terras ad tollerancias omnium harum passionum traxit |[356] ut hac caritate me salvare et celos michi aperire dignetur qui meis meritis salvari nequeo nec celeste regnum obtinere." » |[357] Hiis dictis promisit [v°] capellanus hec omnia libentissime se facturum, quod et fecit omni diligencia et devocione qua potuit. |[358] Post mortem reversus est papa splendidus et choruscus grates immensas sibi referens, dicendo sine omni pena se fore liberatum, |[359] « nam, post primum Pater Noster, Dominus Jhesus Christus sudorem suum sanguineum pro me ostendens omnem meam propulsavit angustiam. |[360] Post secundum Pater Noster, per amaritudinem omnium passionum suarum omnia peccata mea ut nubem delevit. |[361] Post tercium Pater Noster, caritate sua celos reseravit et me cum gaudio introduxit. » |[362] Propter hanc revelacionem quam predictus cappellanus pluribus referebat in multis locis, [35 r°] |[363] mos inolevit quod predictus modus orandi apud morientes devote servatur |[364] sub spe certissima quod ipsa oracio valeat hominem a demonibus liberare, peccata diluere et celeste regnum aperire auxilio Domini Nostri Jhesucristi, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.
|[365] Dic ergo primo sic :
|[366] Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Domine, miserere nobis. Pater Noster. Ave Maria. Salvator mundi, salva nos, qui per crucem tuam et sanguinem redemisti nos. Auxiliare nobis te deprecamur, Deus Noster.
|[367] Oracio.
|[368] Domine Jhesuchriste, per agoniam et oracionem tuam sanctissimam, qua orasti pro nobis in Monte Oliveti, quando factus est sudor tuus sicut gutte sang[v°]uinis decurrentis in terram, obsecro te |[369] ut multitudinem sudoris tui sanguinei quem pre timoris tui angustia copiosissime pro nobis effudisti, |[370] offerre et obtendere digneris Deo Patri omnipotenti contra multitudinem omnium peccatorum hujus famuli tui |[371] et libera eum in hac hora mortis sue ab omnibus penis et angustiis suis quas pro peccatis suis se timet meruisse, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas, Deus, per omnia secula seculorum. Amen.
|[372] Secundo dic :
|[373] Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Domine, miserere nobis. Pater Noster. Ave Maria. Sanctifica nos, Domine, signaculo sancte crucis ut fiat nobis obstaculum contra seva jacula inimicorum omnium. |[374] Defende nos, [36 r°] Domine, per lignum sanctum et per precium sanguinis tui, cum quo nos redemisti. »
|[375] Oracio.
|[376] Domine Jhesuchriste, qui pro nobis mori dignatus es in cruce, obsecro te |[377] ut amaritudines omnium passionum tuarum quas pro nobis, miseris peccatoribus, sustinuisti in cruce quando sanctissima anima tua egressa est de sanctissimo corpore tuo offerre et obtendere digneris Deo Patri Omnipotenti |[378] pro anima famuli tui et libera eam in hac hora exitus sui ab omnibus penis et passionibus quas pro peccatis suis se timet meruisse, qui vivis, etc.
|[379] Et tercio dic :
|[380] Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson. Domine, miserere nobis. pater Noster. Ave Maria. Protege, salva, benedic, sanctifica, Domine, famulum tuum [v°] crucis per signaculum. |[381] Morbos averte corporis et anime. Hoc contra signum nullum stet periculum.
|[382] Oracio.
|[383] Domine Jhesuchriste, qui per os prophete tui dixisti « In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te michi miserans tui », obsecro te |[384] ut eandem caritatem tuam que te de celis ad terram ad tollerancias omnium passionum tuarum traxit |[385] offerre et obtendere digneris Deo Patri Omnipotenti contra omnes penas et passiones hujus famuli tui quas pro peccatis suis se timet meruisse. |[386] Salva animam ejus in hac hora exitus suis. Aperi ei januam vite et fac eam gaudere cum sanctis tuis in gloria, qui vivis et regnas, etc.
|[387] Oracio.
|[388] Domine Jhesuchriste, qui redemisti nos preci[37 r°]oso sanguine tuo, scribe in animam hujus famuli tui vulnera tua precioso sanguine tuo |[389] ut discat in eis legere tuum dolorem et tuum amorem : |[390] dolorem contra omnes dolores et penas quas pro peccatis suis se timet meruisse, amorem ut uniatur amore invisibili quo a te et omnibus electis tuis nunquam possit in perpetuum separari. |[391] Fac eam, Domine Jhesuchriste, participem sanctissime incarnacionis, passionis, recurrectionis et ascensionis. |[392] Fac eam participem sanctissimorum misteriorum et sacramentorum tuorum. |[393] Fac eam participem omnium oracionum et beneficiorum que fiunt in Ecclesia tua sancta. |[394] Fac eam participem omnium benedictionum, graciarum, meritorum et gaudiorum [v°] omnium electorum tuorum qui tibi placuerunt ab inicio mundi et concede ei ut cum hiis omnibus in tuo conspectu gaudeat in eternum, qui cum Patre, etc.
|[395] Conclusio hujus libelli.
|[396] Cum autem tota salus hominis in fine consistat, solerter curare deberet unusquisque ut sibi de socio vel amico devoto, ydoneo ac fieli, ante mortem provideret |[397] qui ei in extremis fideliter assisteret ut ad fidei constanciam pacienciamque atque devocionem necnon confidenciam et perseveranciam ipsum sollicicius incitaret atque animaret |[398] ac eciam demum in agonia omnes oraciones precedentes super eum fideliter diceret cum attencione et intencione debita et devota. |[399] Ad quarum tamen [38 r°] oracionum efficaciam omnino extat necessaria disposicio previa morientis sicut in precedenti materia de arte moriendi cercius est expressum. |[400] Unde unicuique bene et secure mori volenti super omnia est necesse ut prius antequam mors occupet mori discat.
|[401] Explicit.
|[402] Scriptus est libellus iste per Johannem Scherb commorantem in Bybracho. |[403] Finitus est autem anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, in crastina beatorum Crispini et Crispiniani. Benedictus Dominus Deus in secula seculorum. Amen.
|[404] Unc et omnem conficientem finium conservat ipse omnium Plasmator encium.
[1] Variantes de B : B remplace In nomine… Etc. par Editum per Reverendissimum Dominicum Dominicum presbiterum cardinalem Firmanum. Anno Domini m°. cccc°. ly°. ― Variantes de A et D-H : A Hic incipiunt aliqua documenta de arte moriendi ; E Fratris Albert Magni, ordinis Predicatorum, quondam episcopus Ratisponensis. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Incipit prohemium de arte moriendi ; F I. tractatus de a. b. moriendi. Prologus. ; G Incipit prologus in librum de arte moriendi Magistri Mathei de Cracovia, sacre theologice professoris ; H Incipit tractatus banus et utilis de arte moriendi
[2] Note : ms. exily ― Variantes de B : multum ; religiosis item devotis ― Variantes de A et D-H : F multum
[3] Variantes de B : atque horribilis mq. ― Variantes de A et D-H : D pericolosius ; E atque horribilis mq. ; F m. perniciosus atque ; G. t. et h. ; E valde plrumque v. ; H ymmo etiam terribilis mq.
[4] Variantes de A et D-H : A in articulo mortis s. ; F arte bene moriendi ; hic mq. ; intuitu subtili hic est consideracione ; G b. modus exhortacionis c. notandus atque perpendendus mq. ; H est (après moriendi) mq.
[5] Leçon du ms. non conservée : comquirendam ― Variantes de B : valere atque prodesse potest. ― Variantes de A et D-H : FH valere et prodesse ; D conquirenda ; EFH potest
[7] Variante de B : continet mq.
[9] Leçon du ms. non conservée : dicentes
[11] Variantes de B : horribilium ; anuma a corpore
[12] Variante de B : David propheta pretiosa
[13] Note : ms. hys
[14] Variante de B : corporali mq.
[15] Variante de B : in (après atque) mq.
[17] Variante de B : divina Sapientia sit
[18] Note : ms. alys, necessarys
[19] Note : ms. hys
[20] Note : ms. exily
[21] Variante de B : .vij. dicit melior ― Leçon du ms. non conservée : .vy°. dicitur Melior
[23] Variante de B : qualitercumque quamcumque ne
[27] Variante de B : annus ; subdit Seneca ut
[28] Variante de B : Hec ille mq. ; debito ac jure ; et (après ymo) mq. ; quando et qualiter ; j. sit bona ; ubique
[29] Variante de B : Collactionem
[30] Variante de B : est mq. ; commodo ; sumus ; nobis et cum mortem
[31] Variante de B : sensualitati recalcitrantem ; voluntarie répété
[33] Variante de B : Et item
[35] Variante de B : ut quidam sapiens ait est habera paratum cor ― Leçon du ms. non conservée : ait mq.
[36] Variante de B : socii dulcissimi adventum exspectat dedideratumLeçon du ms. non conservée : quasi mq. ― Note : ms. socy
[37] Variante de B : debent
[38] Variante de B : apprendant
[39] Variante de B : ac paratus ; Deo mq.
[40] Variante de B : secure desiderat mori t. ; ut omni … possit mq.
[41] Variante de B : Et ita … debet mq. ; in patientia ut habeat mortem
[43] Variante de B : Incipit secunda
[45] Variante de B : temptationes
[46] Variante de B : Quarum mq.
[49] Variante de B : fide mq. ― Note : Hebr. 11.6 « Sine fide autem impossibile est placere Deo » ; cf. M55, N47, T47, V238
[50] Variante de B : Johannis quarto qui ― Note : Joan 3.18 « qui autem non credit, jam judicatus est » ; cf. K97 (en fr.), M. 56 (« etiam scribentis Johannis »), N48, V239
[51] Variante de B : igitur talis tantaque vis in fide ut
[52] Variante de B : ab ea mq. ; ea ut aliquibus
[56] Variante de B : aliis mq. ; usum et bene― Note : ms. alys, abritry
[57] Variante de B : veritate testante
[58] Variante de B : u. et obedientia v.
[59] Variante de B : p. voce dicatur a.
[60] Variante de B : demones elongentur (Porro)
[61] Variante de B : principaliter mq.
[62] Variante de B : scilicet mq. ; Isaac et Jacob ; meretrix et A. ; eciam mq.
[63] Variante de B : placere te cetera (Item)
[66] Variante de B : omnia potest omnia impetrat ; tolle te etc.
[67] Variante de B : Et cisut petente ; Entre 67 et 68, Secunda temptatio est desperatio que est contra spem
[68] Variante de B : spem et c. ; debet habere in
[69] Variante de B : abiciendo
[70] Variante de B : secundum mq. ; anima eio de ; erubescant ; se mq. ― Note : ms. ejus
[71] diabolus peccata presertim non ; commisit homi ei in a. existenti representat
[72] Variante de B : o. nullus de venia hoc ; et (après furta) mq.
[73] Variante de B : eisdem mq. ; ea mq.
[74] Variante de B : vera mq. ; teste David propheta cor
[75] Variante de B : h. ingemuerit peccator s.
[76] Variante de B : et mq.
[77] Variante de B : dum est mq.
[78] Variante de B : quod videri non
[81] Variante de B : q. constaret ei eciam
[82] Variante de B : aggravantur et pena ; usque in mq. ― Note : ms. pysimus
[83] Variante de B : debet mq. ; eum debet disposicio
[84] Variante de B : impetrandaù
[85] Variante de B : latus … impendendum mq.
[86] Variante de B : Hec … Bernhardus mq. ; quisquam mq. ; sed in Deo
[87] Variante de B : obmictere ; magna
[88] Variante de B : quod mq. ; debet ; negantem ; persequentem
[89] Variante de B : pendente ; facinerosis ; entre 89 et 90, Tertia temptatio est impatientia
[90] Variante de B : accedit
[91] Note : ms. hys
[92] Variante de B : gravi vel afflictiva
[96] Leçon du ms. non conservée : est mq. ― Variante de B : i. quantumcumque a.
[97] Variante de B : valde iniquum est
[98] Variante de B : (m.) Sed qui paciens ; custoditur ita per
[100] Variante de B : (accipit) vel intrat quia ut ; omnem contrictionem afflictionem ; infirmitum et purgationum l. se offert ; possit
[103] Leçon du ms. non conservée : Entre oportet <102> et quando, un doublon : Tunc autem toleratur ut oportet
[104] Leçon du ms. non conservée : ad meam ― Note : ms. (indigemus in) hys, (eciam in) hys
[105] Variante de B : prolixior egretudo
[106] Variante de B : precipu infirmus moriturus
[107] Variante de B : et mq.
[108] Variante de B : qua nullus o. p. esse salvus ; ideo quare caritas vera est patiens a.
[109] Variante de B : exstat ut qui
[111] Variante de B : entre 111 et 112, Quarta temptatio
[115] Variante de B : es et similia (Sed)
[116] Variante de B : contra hec dicit Isydorus
[117] Leçon du ms. non conservée : dum se aput auctorem ― Variante de B : G. quisquis r.
[118] Leçon du ms. non conservée : humiliat ― Variante de B : ita mq. ; r. eo quod ignoret
[119] Variante de B : eciam mq.
[120] Variante de B : (spem) et Dei
[122] Variante de B : et cetera mq.
[123] Variante de B : Antoni et tu ; et mq. ; entre 124 et 125, Quinta temptatio
[126] Variante de B : divitias ac alia
[127] Variante de B : temporalia atque e.
[128] Variante de B : patiendo
[129] Variante de B : o. peccatis venialibus imo confert aliquid
[130] Variante de B : Q. utile est valde a. ; conformare
[131] Variante de B : carnalis aut etiam
[132] Leçon du ms. non conservée : absordissimum ― Variante de B : cum jam ipso
[133] Leçon du ms. non conservée : dicit Cantor parisiensis ― Variante de B : dicit cantor p. vel cancellarius Notandum
[135] Variante de B : solo ; o. cavendum est u.
[136] Variante de B : Fidelis enim est
[137] Variante de B : Deus verax
[138] Leçon du ms. non conservée : Répète proventum entre augmentum et ut ― Variante de B : proventum cum temptationem id est augmentum virtutis ut
[140] Leçon du ms. non conservée : obtineri ― Variante de B : H. se igitur homuncio dolorum
[141] Variante de B : remplacé par Interrogationes que fieri debent morituris
[142] Variante de B : a mq.
[145] Variante de B : Frater N. l.
[146] Variante de B : (E.) Item fateris N. quod non bene vississes sicut debuises ; Etiam ita penitet ; te etiam ita habes
[147] Variante de B : Etiam ita (Credis)
[148] Variante de B : Dominus mq. ; respondeat Credo (Agis)
[149] Variante de B : ei ex corde de hoc g. ; Etiam ago (C.)
[150] Variante de B : posse salvari nisi per m. e. ; Etiam credo (A.)
[151] Variante de B : anima ei gratias semper respondeat etiam ago et in hac sola morte solamen fiduciam quod tuam constitue ; in … habens mq.
[152] Variante de B : Etiam constituo huic etiam te morti totum involve
[153] Variante de B : D. te voluerit dic. ; te et judicium tuum et aliter
[155] Variante de B : Domine mq. ; pono ; Deinde dicat ter In
[156] Variante de B : conventus Quod … loqui dicat mq. ; commendo
[157] Variante de B : morietur
[161] Leçon du ms. non conservée : sacri ― Variante de B Li.) Et primo sic Interrogationes Credis ; p. articulos fidei et
[162] Leçon du ms. non conservée : reprobatos ― Variante de B : (expositionem) Respondeat Credo. Detestaris
[163] Variante de B : (r.) Respondeat Detestor reprobo letaris
[164] Leçon du ms. non conservée : Secunda ― Variante de B : (m.) Respondeat Ita .ij°. a R. ; tu c.
[165] Leçon du ms. non conservée : sui cognicione s. ― (o.) Respondeat Ita et penitet Nam sui cognitione
[166] Variante de B : Domini quia ipse
[167] Note : ms. gracys
[168] Variante de B : Deum tenemur diligere super omniaNote : ms. cuiuscumque
[169] Leçon du ms. non conservée : petis super omnibus ; peccatorum mq. ― Variante de B : veniam Respondeat Doleo et peto veniam .iiija. Optas ; peccatorum mq.
[170] Variante de B : (penitere) Respondeat Opto et disidero .va. ; scienter vel ex
[172] Variante de B : (ricidivandi) Rspondeat Ita propono et rogo .vja. Indulges
[173] Note : ms. hys
[174] Variante de B : (quovismodo) Respondeat Ita .vija. Vis ; oblata
[175] Variante de B : (valeret) Respondeat Ita .viija. Credis ; Jhesuchristi Respondeat Ita credo et veraciter affirmo .viiija. Agis de hoc gratias ; in mq.
[176] Variante de B : (vales) Respondeat Ita ago Q. ; bona et corde sincero et fide non ; ficta bene p.
[177] Variante de B : q. artis hujus h.
[179] Variante de B : ut dictum est se ; totum mq. ; recommendet et c. ; in mq.
[180] Variante de B : per hanc omnes ― Entre 180 et 181, Decima. Queratur Doles toto corde te nec recordari nunc posse quot mala et que scelera perpetratus sis ubi et quando cum quibusve ea commiseris offenderisque Deum Creatorm tuum et quo ollico non te penituerit et ea confessus fueris. Respondeat ita dilea et penitet. Undecima. Quia, postquam misericors et pius et clemens Deus dimisit tibi omnia peccata tua, iterum atque iterum rediisti ad eadem permum vitium et peccatum detestabis (corr. en detestabile commisisti) rebellionis et ingratitudis (corr. en –donis ou –dinis)
[181] Variante de B : remplacé par Incipit quinta particula de oratione
[185] Variante de B : Primo enim oravit nam ; o. istos psalmos ; psalmos répété ; tuas Domine commendo spiritum meum (Item)
[186] Variante de B : Item (après Aposto) mq. ; Animam primo commendavit atque
[187] Variante de B : infirmus orare debet constitutus in mortis articulo saltem ; potes ore (Unde)
[190] Variante de B : P. attendit enim c. ; clamare nichil alius est meum (Quinto)
[193] Variante de B : suam conformans in hoc divine voluntati ut ― Entre 193 et 194, Incipit prima oratio
[194] Variante de B : misero mq.
[195] Variante de B : remplacé par Secunda oratio
[196] Variante de B : nunc et in Note : ms. pysime
[197] Variante de B : Domine anime egenti et
[198] Variante de B : remplacé par Tertia Oratio
[199] Variante de B : n. electorum tuorum (S.)
[200] Leçon du ms. non conservée : rennuas
[201] Variante de B : remplacé par Quarta oratio ― Variantes de A et D-H : A remplace par Item alia oracio ; F remplace par Ad eundem alia ; H mq.
[202] Variante de B : efficaci ― Variantes de A et D-H : A. virtute et in e. ; G peccator misererimus (sic) tue sanctissime p.
[203] Variante de B : me redimere miserrimum v. ; s. dignatus es emere (I.) ― Variantes de A et D-H : FG me miserrimum ; G voluisti ut me paradiso tuo preciosissimo s. tuo emere ; AFGH preciosissimo ; F sanguine me redemptum donare dignitatus es
[204] Variantes de A et D-H : F Domine mq. ; G mea et tibi ; G dicat sepius repetendo ; A repetendo et ad ; H repetendo mq. ; D hostiam laudis remplacé par et cetera ; F laudis et cetera (Nam) ; G laudis et nomen Domini invocabo (Nam)
[205] Variante de B : laudis et nomen Domini invocabo (Nam) ― Variantes de A et D-H : FG N. iste versus s. ; F virtutis esse creditur ; G p. hominum d. ; FG vite si facta confessione d. Le texte de F est interrompu au bas de la page 87 v°, après in hac hora mortis (§371). Un folio ajouté contient, d’une autre main, au r° et au v°, des réflexions et conseils relatifs à l’agonie.
[206] remplacé par Quinta oratio
[207] Variante de B : tua mq. ; miserere ; miserere a.
[208] Variante de B : (suo) Postea invocet s. omnium … adjutricem mq. ; dicens et est sexta oratio (O)
[209] Variante de B : misericordie refigium peccatorum
[210] Leçon du ms. non conservée : peccatori ― Variante de B : mea michi remittat ; perducens me in
[211] Variante de B : Septima oratio ; usque c. ; deinde p. ; dicens ― Entre 211 et 212
[212] Note : ms. insidys
[213] Variante de B : meus a D. michi deputatus
[214] Variante de B : sanctos atque sanctas ; articulo diligenter
[215] Leçon du ms. non conservée : sentencia ― Variante de B : deinde mq. ; ter vel quater verba ; in Sententia
[217] Variante de B : hora mq.
[218] Variante de B : subjungat et dicendo ter v. i.
[221] Variante de B : diact mq ; ; voce dicat coram ; mutatis mutandis (Ipse)
[222] Leçon du ms. non conservée : orat ― Variante de B : Ipse autem a. ; et s. erit mq.
[223] Variante de B : remplacé par Incipit quinta particula de exhortationibus
[224] Leçon du ms. non conservée : religiosas ― Variante de B : religiosos ac d.
[225] Variante de B : quilibet se diutius victurum existimat ; se cito moriturum
[226] Leçon du ms. non conservée : improvisi et indispositi ― Variante de B : improvisi ; indispositi
[227] Leçon du ms. non conservée : in alio corporis ; Variante de B : aut alio corporis
[228] Variante de B : quatenus mq. ; de spirituali mq ;; sibi spirituali provideat ; indilate mq.
[231] Variante de B : carnales
[232] Variante de B : o. alia mala et ; peccatis intuitu Dei
[233] Variante de B : quod Deus non
[234] Leçon du ms. non conservée : spualem
[235] Variante de B : testamentum ordinandum domum ; a. alia negotia siqua habeat
[237] Leçon du ms. non conservée : volt ― Variante de B : qui agonizant actu eo
[238] Leçon du ms. non conservée : sanitatem ― et falsam mq.
[239] Variante de B : contrictionem atque c. ; anime puram p.
[240] Variante de B : si mq.
[241] Leçon du ms. non conservée : Gregorio vera contricio rara sit ― Variante de B : autem secundum Gregorium vera contrictio rara sit
[242] Variante de B : Cumque mq. ; in mq. ; distinctione .xx. mq.
[243] Variante de B : realiter mq.
[244] Leçon du ms. non conservée : suadendum et secundum
[246] Leçon du ms. non conservée : mali ― Variante de B : et declinationi precedentium
[250] Variante de B : insuper mq. ; an a vinculo ; teneatur et informetur in hoc quatenus totis viribus
[251] Variante de B : reconciliationem
[253] Leçon du ms. non conservée : si quit i.
[254] Leçon du ms. non conservée : usum racionis p. ― Variante de B : r. aliquo signo e.
[256] Variante de B : in mq.
[258] Note : ms. blandicys
[259] Variante de B : quippe nimium e. ; ut mq. ; morituro mortis et
[261] Variante de B : in q. libro Dialogorum legitur
[263] Variante de B : Habeatur mq. ; benedicta habeatur que
[264] Variante de B : Si tamen omnia ; brevitas non sinat proponenda
[265] Variante de B : divitie et alia ; in mq.
[267] Note : ms. adverbys ― Variante de B : adverbiis monemur prout ; libro .ij°. c. primo continetur
[268] Leçon du ms. non conservée : placet et libenter ― Variante de B : placet et libenter ; d. curiosus
[269] Variante de B : adiscat et n.
[271] Variante de B : seu involverit tanto ; illa fugabitur (Si)
[272] Variante de B : sis ut usum ; dispositeque r. et a dominio vitiorum tutus esse p.
[274] Variante de B : cave si placet ne
[275] Variante de B : Nulli autem i.
[276] Variante de B : necessitas ipsis est indicta ac incumbit ut si p. foret tota
[277] Variante de B : opportet ut mox ; audita tuba q.
[279] Variante de B : Incipit sexta particula de orationibus dicendis
[281] Note : ms. ordinarys ― Variante de B : tunc mq., convocato primo conventu contabula ut
[282] Leçon du ms. non conservée : que répété ― Variante de B : vero mq.patitur
[284] Variante de B : de iste orationes p.
[285] Variante de B : heu mq.
[286] Variante de B : informando mq.
[287] Variante de B : miserabiliter mq.
[288] Variante de B : remplacé par Incipit prima oratio
[289] Variante de B : dignissimum et i.
[290] Variante de B : cogitatu dicto vel facto affectionibus ; qua entre emendacionem illam et tocius mundi est remplacé par quam ab hora conceptionis (qui reparaît dans le texte correspondant à 291) ; suarum mq.
[291] Variante de B : illi perfettissimam conversationem
[292] Variante de B : Entre 292 et 293, Qui vivis et regnas in secula seculorum. Amen
[293] Variante de B : Secunda o.
[294] Variante de B : vita ; incarnari a Sancto Spiritu et in
[296] Leçon du ms. non conservée : supples ― Variante de B : (d.) ac tua sacratissima c. et p.
[297] Variante de B : istam personam N. fratrem
[298] Leçon du ms. non conservée : placitissimo ― Variante de B : vilissimo c. ; vera mq. ; plenaria remissione
[299] Variante de B : in statu perfectissimo i.
[300] Variante de B : Tertia o.
[302] Note : ms. fily
[303] Variante de B : fratris mq.
[304] Variante de B : Quarta o.
[306] Variante de B : n. tuo famulo N. ; e. valde l.
[307] Variante de B : I ; oramus ; in (après ipsius) mq. ; Amen mq.
[308] Variante de B : Quinta oratio ad Virginem
[310] Leçon du ms. non conservée : fratri
[312] Variante de B : Sexta o. ad Jhesum Christum
[313] Variante de B : Eia ergo d. ; Jhesu et Christe b. ; vocem quam in ; es mq.
[314] Variante de B : (c.) obsecramus ne ; hora mortis et in m. ; sue pro d. ; non valente
[315] Variante de B : per (après sed) mq. ; amorose
[317] Variante de B : sibi deputatis mq.
[318] Variante de B : Septima o. devotissima
[319] Variante de B : nostri dilecti (o.)
[320] Variante de B : m. pietatem tuam ; solvantur ; anime fratris nostri dilecti N. famuli tui m.
[322] Variante de B : et intercessionem mq. ; cum Patre et Spiritu Sancto
[323] Variante de B : Octava o. ad Patrem
[324] Variante de B : misericors et cementissime Deus qui
[325] Variante de B : t. N. fratrem nostrum r. ; suorum cum tota c. potente e.
[326] Variante de B : Renova in eum p. ; quicquid diabolica fraude in eo terrena ; vel violatum est et unitati
[327] Variante de B : s. miserere in Domine lacrimarum ; Dominum Nostrum. Amen
[328] Variante de B : Recommendatio morientis dicenda Deo
[329] Variante de B : creatura recommicto
[330] Variante de B : te mq.
[331] Variante de B : Egredienti i. anime tue
[332] Variante de B : senatus adveniat candidatorum ; te mq.
[333] Variante de B : excipiat ; complexus astringat appareat tibi qui ; j. esse d.
[334] Variante de B : Ignoret te omnino
[335] Variante de B : cum intellibus s.
[336] Variante de B : facie ejus (S ;)
[337] Variante de B : conspectu Dei et letentur in laetitia (C ;)
[338] Variante de B : te omnes tartaree
[339] Variante de B : non valeant l.
[340] Variante de B : sui agmina et amena et sempiterna virentia ; te ajouté par une autre main entre pastor et agnoscat
[341] Variante de B : tuis mq.
[342] Variante de B : manifestissime ; constitutus igitur inter a. beatorum c. ; gaudio ; et cetera mq.
[343] Variante de B : A. fratri morienti
[344] Variante de B : Jhesuchristi mq. ; te effusus est
[345] Variante de B : angeli atque archangeli ; atque mq. ; cherubin atque s.
[346] Variante de B : o. omnium sanctorum et orationes omnium sacerdotum ; Amen. une seule fois
[347] Variante de B : bone et n. dicende sunt s.
[349] Variante de B : s. suis p. ; vellet adjuvare apud Deum qui
[350] Variante de B : a te mq. ; agoniam
[351] Variante de B : honorem
[352] Variante de B : dicas in honorem
[353] Variante de B : ejus s. ab ejus sancto corpore est egressa (P.)
[354] Variante de B : offerre et ostendere d.
[355] Variante de B : dicas in honorem
[356] Variante de B : michi mq.
[358] Variante de B : corruscans ; grates i. sibi r. mq. ; Dominus mq.
[360] Variante de B : omnia mq. ; nube
[365] Variante de B : remplacé par Incipiunt orationes que dici debent super agonizantem et hoc ordine. Primo dicitur
[366] Variante de B : Entre nobis et Pater : Deinde in honorem et reverentiam sudoris sanghuinei Christi dicitur ; Noster et Ave Maria. Postea dicatur
[367] Variante de B : mq.
[368] Variante de B : et passionem tuam ; decurrentes ; absecramus te
[370] Variante de B : et ostendere d. ; omnium mq. ; tui N. (et)
[371] Variante de B : omnibus peccatis et ; suis mq. ; Deus mq. ; regnas in secula
[372] Variante de B : remplacé par Deinde in honoram et reverentiam omnium passionum Christi dicatur
[373] Variante de B : Noster et Ave Maria. Postea dicitur hec oratio. Sanctifica.
[374] Variante de B : lignum sancte crucis et ; pretium justi s.
[375] Variante de B : Alia o.
[376] Variante de B : obsecramus te ― Note : Le § se termine simplement par Qui vi
[377] Variante de B : offerre et ostendere
[378] Variante de B : tui N. et ; et cetera remplacé par et regnas in secula seculorum. Amen
[379] Variante de B : remplacé par Tertia oratio et primo dicatur
[380] Variante de B : Noster et Ave ; entre Maria et Protege, Deinde in honorem et reverentiam caritatis Christi dicitur hec oratio ; Domini nos famulos tuos virtute sancte crucis per hoc signaculum : anime contra hoc s.
[382] Variante de B : Alia o.
[383] Variante de B : tui mq. ; obsecramus te
[384] Variante de B : terras
[385] Variante de B : offerre et ostendere et passiones mq. ; tui Nominis quas
[386] Variante de B : Et propter eandem caritatem salvare digneris animam ; sui aperirique ei januam eterne vite et facere eam ; et cetera remplacé par in secula seculorum
[387] Variante de B : mq.
[388] Variante de B : anima : tui N. vulnera ; preciosa
[390] Variante de B : o. penas et dolores quos pro ; uniatur tibi amire
[391] Variante de B : Jhesuchriste sacratissime incarnationis passionis resurrectionis et ascensionis tua participem (Fac)
[392] Variante de B : participem sacratissimorum ministeriorum et s. t.
[394] Variante de B : in conspectu tuo g. ; et cetera remplacé par et Spiritu Sancto vivis et regnas in secula seculorum. Amen
[395] Variante de B : Conclusio totius operis et exortatio ad hoc capescendum
[396] Variante de B : salus dum h. ; solerter mq.
[397] Variante de B : pacienciam … confidenciam mq.
[398] Variante de B : demum mq.
[399] Variante de B : Ad quam tamen ― Variantes de A et D-H : DEG Ad quam tamen o. ; G oracionis ; D disposicio brevia morientis ; G disposicio primo porientis ; G in presenta m. ; G moriendi lucide expressum est
[400] Variante de B : Unde cuique b. ; priusquam mors occupet eum mori d. ― Variantes de A et D-H : G bene et mq. ; prius mq. ; DG occupat ; G occupat terminos ejus mori ; DH discat et cetera
[401] Variante de B : 401-404 remplacés par Deo gratias. Amen ; Rome. Anno Domini m°. ccc°. lij° ― 401-404 A Et sic est finis istius tractatus de arte moriendi ; D Explicit liber de sciencia vivendi et arte moriendi. Puis, sous le titre Mundi contemptus, un poème de 88 vers latins en quatrains d’octosyllabes (abab cdcd). Ensuite, le etxte suivant : Augustinus. O vita secura ubi consciencia pura, ubi absque formidine mors exspectatur, ymmo optatur cum dulcedine et excipitur cum devicione ! Et lege et relege omnia dicta, omnia scripta sanctorum Patrum, et nichil invenies horribilius quam hominem manere in tali statu in quo non audet mori. Cum nichil cercius morte sit et nichil incercius hora mortis. Hec Augustinus ; E Explicit ; G Explicit liber utilis de arte moriendi Magistri Mathei de Cracovia ; H Finis hujus tractatus de Arte moriendi. À la fin de la ligne, l’inscription manuscrite vis bene.