|41 De fide primo temptat dyabolus.

|42 Ex quo fides est tocius salutis fundamentum et sine fice nulli omnino poteste esse salus, |43 teste Augustino qui ait |44 Fides est omnium bonorum fundamentum et humane salutis inicium |45 et Bernardo dicente |46 Fides est humane salutis inicium. |47 Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pervenire aut pertinere, sine hac omnis hominis labor est vacuus.

|48 Ideo dyabolus, tocius humani generis inimicus, totis viribus hominem in extrema infirmitate a fide totaliter avertere nititur [80v] |49 aut saltem ad deviandum in ea ipsum inducere laborat, dicens :

|50 « Tu, miser, in magno stas errore. |51 Non est sicut credis vel sicut predicatur. |52 Infernus fractus est. |53 Quidquid homo agat, licet aliquem vel se ipsum occidat cum indiscreta penitencia, sicut aliqui plures fecerunt vel etiam ydola adoret ut reges paganorum et omnes pagani faciunt, |54 nonne in fine idem est ? |55 Quia nullus inde revertitur dicens tibi veritatem et sic fides tua nichil est quia pagani credunt salvari sicut christiani. »

|56 Talibus enim temptationibus dyabolus maxime laborat ut hominem in extremis agentem a fide avertat, quare quia bene scit quod si fundamentum ruat omnia etiam superedificata |57 sicut sunt opera bona in fide facta necessario corruent et totaliter destruentur.

[81r] |58 Notadum tamen quod dyabolus in nulla temptatione hominem cogere potest ad consenciendum nec etiam aliquo modo prevalere quamdiu usum racionis habuerit ut sibi consenciat |59 nisi sponte voluerit ei consentire. |60 Et ideo maxime cavendum est ne inifrmus dyabolo consenciat quacumque temptacione temptetur. |61 Ad propositum dicit Apostolus : |62 Fidelis est Deus qui non pacietur vos temptari ultra id quod potestis, sed faciet cum temptacione proventum ut possitis sustinere.

|63 Sequitur bona inspiracio angeli.

|64 Contra primam temptacionem dyaboli quam dedit homini infirm contra fidem dat angelus bonus bonam inspiracionem dicens :

|65 « O homo, non credas pestiferis suggestionibus dyaboli, cum ipse sit mendax, nam [81v] ipse menciendo primos parentes tuos, Adam scilicet et Evam, decepit |66 in tantum quod ipsi et omnes de ipsis descendentes privati fuerunt pardiso tam terrestri quam celesti, taliter quod oportuit Christum pati pro redempcione omnium eorum.

|67 Noli aliquo modo in fide christiana dubitare quamvis sensu vel intellectu ipsam comprehendere non valeas, |68 quia, si ipsam comprehendere sensu vel intellectu aut racione naturali posses, non esset meritoria, |69 juxta illud quod dicit beatus papa Gregorius : |70 Fides non habet meritum ubi vel cui humana racio prebet experimentum.

|71 Ymo etiam, si humana racione comprehendi posset, non esset tunc fides sed vera sciencia. |72 Non igitur ipsam racione comprehendere velis, sed memorare verba sanctorum Patrum, |73 videlicet beati Pauli Apostoli, Ad Hebreos, .xj°., dicentis |74 Sine fide impossibile est placere Deo |75 [82r] et etiam scribentis Johannis, tercio, |76 Qui non credit jam judicatus est.

|77 Et beatus Bernardus dicit quod |78 Fides est primogenita inter omnes virtutes. |79 Et iterum idem Bernardus dicit quod |80 Beacior fuit beata Maria percipiendo fidem Christi quam carnem Christi. |81 Considera etiam fidelium antiquorum fidem scilicet Abraham, de quo scribitur |82 Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justiciam |83 et eciam Ysaac et Jacob et quorundam gentilium, videlicet Job, Raab, meretricis, et similium similiter fidem apostolorum necnon innumerabilium martirum qui pro fide Christi mori elegerunt pocius quam ipsum anegare vel relinquere aut in ea aliquot modo deviare.

|84 Considera, inquam, fidem confessorum et virginum qui in fide Christi mortui sunt et salvi facti sunt, nam omnes, tam antiqui quam moderni, per fidem Deo placuerunt. |85 [82v] Per fidem sanctus Petrus super aquas ambulavit, sanctus Johannes Euvangelista venenum sibi propinatum sine nocumento bibit. |86 Montes Caspii orante sancto Alexandro per fidem adunati sunt.

|87 Multi etiam sancti per fidem et in fide Christi multa miracula et quasi innumerabilia fecerunt, |88 demonia ejecerunt, mortuos suscitaverunt, leprosos curaverunt, surdos et mutos fecerunt audire et loqui, ita quod omnia sunt possibilia bene credenti.

|89 Et, ideo, fides adeo merito benedicta. |90 Propterea viriliter debes resistere dyabolo et firmiter credere et obedire Deo, |91 observando omnia ejus mandata et recipiendo Ecclesie sacramenta humiliter et devote |92 quia Ecclesia sancta errare non potest cum a Sancto Spiritu regatur, et infidelis et maledictus est qui in ea dubitat.

|93 Ideo quam cito infirmus sentit se temptari contra [83 r] fidem, debet primo congitare quod fides est ad salutem necessaria et quod sine ipsa nulla potest esse salus. |94 Secundo debet cogitare quam utilis est fides et potens quia potest omnia, dicente Deo : |95 Omnia possibilia sunt credenti. |96 Quia, ut dicit Dominus : |97 Quecumque orantes pecieritis, credite, quia accipietis et fiet vobis.

|98 Et sic infirmus corpore et firmus in fide faciliter per Dei graciam vincet dyabolum in temptacione si bonam habuerit in fide constanciam. |99 Corde enim creditur ad justiciam, ore autem confessio fit ad salutem. |100 Dicit enim Scriptura : |101 Omnis qui credit in illum non confundetur. »

|102 Quare bonum esset ut Simbolum Fidei circa agonisantem alta voce et intelligibili diceretur, non solum semel sed pluries, |103 ut par hoc infirmus ad fidei constanciam forcius animaretur et demones qui in illud audire aborrent abigerentur.


44 Note : Augustin, De Fide et operibus, I, 15, 24 (Ce sont aussi textuellement les premiers mots du De fide ad Patrum de Fulgence de Ruspe).
46 Note : Référence à Bernard de Clairvaux partagée par différentes versions mais non identifiée.
62 Note : Paul, 1re Épitre aux Corinthiens, 10, 12
65 Leçon du ms. non conservée : nam répété au v°
70 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XXVI
74 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 11, 6.
76 Note : Jean, 3, 18
78 Note : Le texte cité se trouve  en réalité chez Augustin, Sermones, I, XXI, 11.
80 Note : Augustin, De verbis Domini et apostoli, XVII.
82 Note : Épitre de saint Jacques, 2, 23
89 Leçon du ms. non conservée : merita
95 Note : Marc, 9, 23
97 Note : Marc, 11, 24
101 Note : Paul, Épitre au Romains, 10, 11
102 Leçon du ms. non conservée : agognisantem