|104 Secunda temptacio dyaboli.

|105 [83v] Secundo dyabolus temptat hominem infirmum per desperacionem, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet habere in Deum.

|106 Cum enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc ei dyabolus dolorem doloribus superaddit obiciendo sibi omnia peccata sua presertim non confessa ut enim in desperacionem inducat, dicendo :

|107 « O miser, vide peccata tua que tanta sunt ut nunquam veniam acquirere possis, ita ut dicere potes sicut Caym : |108 Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. |109 Ecce quomodo et quotmodis precepta Domini Dei tui transgressus es, nam primo Deum super omnia non dilexisti ut predicitur nec proximul tuum sicut te ipsum.

|110 Ymo pluribus hominibus nocuisti et in injuriam intulisti et fere omnia alia contempsisti et tamen bene scis quod nullus potest salvari |111 nisi observaverit mandata Dei et quod [84r] qui offendit in uno factus et omnium reus, |112 quia Dominus dicit : |113 Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

|114 O miser, tu fuisti superbus, avarus, luxuriosus, gulosus, iracondus, invidius, etc. |115 Et tamen predicari audisti quod propter unum peccatum mortale homo dignus est dampnacione eterna, quia qui deffecerit in uno factus est omnium reus.

|116 Item opera misericordie non implesti neque corporalia neque spiritualia que tamen Dominus requiret in judicio et extremo die ut ipse testatur dicens hiis qui a sinistris ejus erunt : |117 Ite, maledicti, in ignem eternum, nam esurivi et non dedistis michi manducare, sitivi et non dedistis michi bibere, etc. |118 Item Jacobus dit : |119 Judicium sine misericordia erit illi qui non [84v] fecerit misericordiam super terram, etc.

|120 Quale judicium fiet illi qui non solum non fecit misericordaim sed eciam commisit rapinam ? |121 Tu, miser, vides quam plures religiosos noctem et diem in dei servicio perdurantes et laborantes qui tamen de salute sua presumere non audent, quia nullus scit an odio vel amore dignus sit. |122 Ergo tibi nulla spes salutis relinquitur, quia vix justus salvbitur. »

|123 Per ista et similia argumenta inducit quantum potest dyabolus hominem in desperacione quia bene scit quod, si homo moriatur desperatus, quod erit dampnatus.

|124 Et ideo summe cavenda est desperacio, eciam super omnia alia mala, quia misericordiam Dei offendit, que sola misericordia nos solvat, |125 teste propheta : |126 Misericordie Domini est quia non consumpti sumus. |127 Et Augustinus dicit : |128 Unusquisque positus in peccato, si de venia vere desperaverit, misericordiam Dei funditus perdit. |129 Quia nichil [85r] sic Deum offendit sicut desperacio. |130 Ergo summe cavenda est.

|131 Bona inspiracio angeli.

|132 Contra istam secundam temptacionem dyaboli dat conseqenter angelus bonus bonam inspiracion, dicens :

|133 « O homo, noli desperare. |134 Quare desperas ? |135 Licet enim tot latrocinia, furta, homicidia et alia peccata perpetrasses quot sunt maris gutte et arene, |136 eciam si tu solus tocius mondi peccata commisisses et eciam si de eisdem peccatis nunquam prius in vita tua penitenciam egisses |137 nec ea confessus fuisses nec eciam modo ad confitendum ea facultatem haberes, |138 nichillominus desperare non debes quia in tali casu sufficit sola contrictio interior, |139 teste Psalmista, qui dicit : |140 Cor contrictum et humiliatum, Deus, non despicies. |141 Item Ezechiel propheta, [85v] loquens in Spirictu Sancto, ait : |142 Hora ingemuerit peccator salvus erit. |143 Et beatus Bernardus dicit : |144 Major est Dei pietas quam quevis iniquitas. |145 Et Augustinus : |146 Plus potest Deus misereri quam homo peccare.

|147 In casu etiam quo tibi constaret quod de numero dampnatorum esses, nequaquam adhuc desperare deberes |148 eo quod per desperacionem nichil agitur nisi quod per eam piissimus Deus multo magis offenditur et alia peccata forcius aggravantur ac per hoc pena eterna in infinitum augmentantur.

|149 Christus etiam pro peccatoribus crucifixus et mortuus est, non pro justis, ut ipsemet testatur : |150 Non veni vocare justos sed peccatores. |151 Exemplum habes in Petro Christum negante et Paulo Ecclesiam persequente, Matheo et Zacheo publicanis, |152 Maria Magdalena peccatrice, etiam in muliere deprehensa in adulterio, [86r] in latrone juxta Christum in cruce pendente, in Maria Egypciaca et, prelibet, aliis qui licet miserimos peccatores essent.

|153 Tamen per Dei misericordiam, quoniam ingemuerunt, salvi facti sunt. |154 Etiam, si Judas qui tradidit Christum non desperasset et peciisset humiliter misericordiam adeo, obtinuisset, |155 quia misericorda Dei super exaltat judicium et misericordia ejus super omnia opera ejus. »

|156 Quando ergo infirmus sentit se temptari per desperacionem, debet cogitare quod desperacio est pejor omnibus aliis peccatis quibuscumque et majore in pena pugnietur in inferno. |157 Ideo nunquam debet admicti et specialiter propter quecunque sequantur. |158 Primo enim, ut dicit Augustinus : |159 Plus peccavit Judas desperando quam Judei crucifigengo Christum. |160 Item dicit Crisostomus quod |161 Spes est necessaria quia ipsa est salutis nostre anchora, vite nostre fundamentum, dux itineris quo itur ad celum. |162 Quapropter nunquam est relinquenda propter quecumque peccata tam sint gravissima.


108 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in Cantica canticorum, XI
109 Leçon du ms. non conservée : ut precipitur nec
113 Note : Mathieu, 19, 17
115 Leçon du ms. non conservée : audistis
117 Note : Augustin, Sermones, X, 60
119 Note : Jacques, 2, 13
122 Leçon du ms. non conservée : reliquitur
126 Note : Lamentations, 3, 22
128 Note : Grégoire Ier, Homleliarum in Ezechielem prophetam, II, VII, 13
135 Leçon du ms. non conservée : gucte ; commississes
140 Note : Psaumes, 34, 20
142 Note : Ézéchiel, 33, 14-16
144 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in Cantica canticorum, XIII
145 Leçon du ms. non conservée : etiam quid tibi
146 Note : Augustin, Tractatus in Iohannis evangelium, 47
150 Note : Luc, 5, 32
152 Leçon du ms. non conservée : Magdalene – Note :  Entre juxta et Christum, crucem biffé
156 Leçon du ms. non conservée : majori
159 Note : Augustin, Sermones, CCCLII, III, 8 (De utilitate agendae poenitentiae)
160 Leçon du ms. non conservée : quo iter ad
161 Note : Jean Chrysostome, Libello de compunctione (généralement cité d'après Gerson)