|288 Quinta temptacio dyaboli est
|289 Avaricia, magis seculares et carnales [92r] infestans, que est nimia occupacio temporalium et exteriorum rerum |290 circa uxores, filios et filias et amicos carnales seu etiam corporales divicias atque alia que magis in vita sua dilexerunt, |291 per que dyabolus hominem vexat maxime in fine, dicens :
|292 « O miser homo, tu jam relinques omnia bona temporalia que sollicitudinibus et laboribus maximis congregasti |293 et etiam uxorem, prolem, consanguineos, amicos carissimos et omnia alia desiderabilia |294 quorum te societati ad huc interesse tibi magnum foret solacium ipsisque magni boni occasio. »
|295 Dyabolus hec et similia homini in extremis laboranti de avaricia presentat ut sic per amorem et cupiditatem terrenorum advertat ab amore Dei, celestium bonorum et proprie salutis.
|296 Unde singulariter notandum est quod maxime caveri debet ne cuiquam morenti amici carnales videlicet [92v] uxor, liberi et bona temporalia ad memoriam reducantur, |297 nisi inquantum illud sanitas spiritualis infirmi postulat aut requirit, quia aliter maxime periculosum esset. |298 Tamen, si sit ab hiis que spirictus et salutis sunt, quibus maxime tunc omnibus viribus interioribus et exterioribus intendum est, |299 revocaretur ad ista temporalia et carnalia esset maximum periculum.
|300 Ymo tunc cum maxima sollicitudine a memoria et ejus mente removenda sunt. |301 In quibus cogitacio celestium bonorum et salus anime posset impediri.
|302 Bona inspiracio angeli.
|303 Contra quintam temptacionem dyaboli dat angelus bonus bonam inspiracionem, dicens :
|304 « O homo, averte aures tuas a mortiferis suggestionibus dyaboli, quibus te metere et inficere conatur |305 et omnia temporalia penitus postpone quia eorum memoria tibi [93r] nichil salutis conferre potest, ymo magnum impedimentum. |306 Memor esto verborum Domini Nostri Jhesuchristi, Creatoris, Redemptoris et Salvatoris tui, tibi et omnibus qui istis adherent dicentis : |307 Nisi quis renunciaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. |308 Et iterum : |309 Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc et animam suam propter me non est me dignus. |310 Et alibi dicit : |311 Omnis qui relinquerit domum vel fratres vel sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit.
|312 Itaque Deus vult diligi super omnia et ante omnia et quod nos relinquamus omnia propter eum quia in eo sunt omnia bona nostra et sine ipso nichil nobis prodest, |313 [93v] nam Quid prodest homini si totum mondum lucretur, anime vero sue detrimentum paciatur ? |314 Quam dabit homo commutacionum pro anima sua ?
|315 Memento etiam paupertatis Christi pro te pendentis in cruce, qui matrem dilectissimam et sanctissimam et discipulos suos carissimos propter tuam salutem sponte reliquit. |316 Considera etiam quomodo Petrus et Andrea relinquentes patrem et navem secuti sunt eum. |317 Et omnes alii apostoli et sancti propter eum relinquerunt omnia sed etiam voluntatem habendi. »
|318 Et ideo tanta relinquerunt quante concupiscere potuissent. |319 Propter Deum relinquenda sunt omnia quia nimis est avarus cui non sufficit Deus. |320 In primis ergo ista turmenti et omnia transitoria tanquam venenum et saluti tue contraria repelle |321 et cor tuum ad voluntariam paupertatem [94r] propter Deum integre converte. |322 Et sic regnum per misericordiam Dei ex promisso tibi dabitur, |323 dicente Domino : |324 Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.
|325 Ergo te totum Deo, ut tibi divicias conferat sempiternas, plenarie commicte, totam tuam fiduciam in eo fundens et, in Judicio, vocem ejus dulcissimam audies dicentem : |326 Venite, benedicti Patris mei. |327 Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mondi.
|328 Nota bene quod, quando infirmus sentit se temptari per avariciam seu amorem terrenorum, a Deo separat quia Dei amorem secludit, |329 teste beato Gregorio qui ait : |330 Tanto quis a superno amore disjungitur quanto hic inferius in creaturis delectatur. |331 Secundo, consideret quod voluntaria paupertas hominem beatificat et ad celum ducit, ut supra dictum, [94v] |332 dicente Domino : |333 Beati pauperes, etc.
300 Leçon du ms. non conservée : s. ad memoriam et ; remonenda
304 Leçon du ms. non conservée : te metire et
307 Note : Luc, 14, 33
309 Note : Luc, 14, 26
311 Note : Matthieu, 29, 29
312 Note : Lothaire de Segni (Innocent III), De Vilitate condicionis humane, II, V
316 Leçon du ms. non conservée : et naum secuti
324 Note : Matthieu, 5, 3
326 Note : Matthieu, 25, 34
327 Note : Matthieu, 25, 34
330 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XXX
333 Note : Matthieu, 5, 3