[89v]

|231 Quarta temptacio dyaboli.

|232 Quarto, dyabolus temptat hominem infirmum per sui ipsius complacenciam que est superbia spiritualis per quam devotis et religiosis atque perfectis magis infestat, |233 cum enim hominem ad deviandum a fide aut in desperacionem aut ad inpacienciam non potest inducere, |234 tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans congitaciones :

|235 « O homo, quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constanter paciens es in tua infirmitate ! |236 O quam multa bona opera operatus es ! |237 Maxime enim gloriari debes quia non es sicut ceteri qui infinita mala perpetrarunt et tamen solo gemictu ad celestia regna pervenerunt. |238 Igitur regnum celorum tibi jure negari non potest quia legitime certasti. |239 Accipe ergo coronam tibi paratam et sedem excellentiorem [90r] pre ceteris obtinebis. »

|240 Per ista et similia dyabolus instantissime laborat hominem inducere ad spiritualem superbiam sive ad sui ipsius complacenciam. |241 Pro quo notandum est quod ista superbia spiritualis multum est victanda propter tria. |242 Primo, quia per eam homo efficitur similis dyabolo, nam, per solam superbiam, de angelo factus est dyabolus. |243 Secundo, quia per ipsam homo videtur commictere blaphemiam per hoc quod bonum quod habet a se presumit habere, cum tamen nulla sint nobis bona nisi a Deo. |244 Tercio, quia tanta posset esse sua complacencia quod per hanc dampnaretur. |245 Unde Gregorius : |246 Reminiscendo quis boni quod gessit, dum se apud se erigit apud auctorem humilitatis cadit. |247 Et Augustinus : |248 Homo qui se justificaverit et de justicia sua presumpsit ipsa sua presumpcione cadit. |249 Ideo, qui stat videat ne cadat.

|250 [90v] Bona inspiracio angeli.

|251 Contra quartam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dicens :

|252 « O miser homo, cur superbis ascribendo tibi ipsi constanciam in fide, spe et paciencia, que tamen a Deo ascribenda est, |253 cum nichil bonu a te habeas, Domino dicente : |254 Sine me, inquit, nichil potestis facere. |255 Et alibi scriptum est : |256 Non tibi arroges. |257 Non te jactes. |258 Non te insolenter extollas. |259 Nichil de te presumas. |260 Nichil boni tibi tribuas. |261 Et Dominus ait in Euvangelio : |262 Qui se exaltat humiliabitur. |263 Et iterum dicit : |264 Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regno celorum.

|265 Humila ergo te et tunc exaltaberis, dicente Domino : |266 Qui se humiliat exaltabitur. |267 Et Augustinus : |268 Si te humilias, Deus descendet ad te. |269 Si autem te exaltas, Deus recedet a te.

|270 Averte ergo mentem tuam a superbia, que Luciferum quondam [91r] angelorum pulcherrimum fecit dyabolorum deformissimum et de alto celorum projecit ad inferni profunda, que etiam fuit causa omnium peccatorum. |271 Unde Bernardus : |272 Inicium omnis peccati et causa tocius perdicionis est superbia. |273 Tolle ergo hoc vicium et sine labore omnia vicia resecantur. »

|274 Unde singulariter notandum est quod, quandocumque moriturus sentit se temptari per superbiam, debet primo cogitare |275 quod superbia tantum Deo displicuit quod sola ipsius occasione nobilissimam creaturarum Luciferum cum omnibus suis adherentibus de celis relegavit in eternum dampnando. |276 Et ex tali consideracione se humiliet atque deprimat, sua recogitando peccata, quia ignorat an odio el amore dignus sit.

|277 Unde debet precipue capere exemplum a sancto Anthonio, cui dyabolus dixit : |278 O Anthonii, tu me vicisti. |279 Cum enim volo te exaltare, tu te deprimis ; |280 cum te [91v] volo deprimere, tu te erigis.

|281 Secundo, debet cogitare moriturus quod humilitas tantum Deo placuit quod precipue ipsius occasione gloriosa Virgo Maria Deum concepit et super choros angelorum axaltas est, |282 ita quod magis Deo placuit humilitas Marie quam virginitas.

|283 Adde notandum quod quanto hic humiliabimur, tanto magis exaltabimur in paradiso. |284 Exemplum familiare videmus in arcu quia quanto magis curvatur tanto alcius sagittam mictit. |285 Aliud exemplum habemus in publicano quia sicut dicitur in Euvangelio nolebat occulos ad Deum levare, sed percuciebat pectus suum, dicens : |286  Deus, propicius esto michi peccatori. |287 Et, quia oracio ejus fundata erat in humilitate, ideo descendit justificatus in domum suam.


232 Leçon du ms. non conservée : per quem devotis
240 Leçon du ms. non conservée : (obtinetis) Semper ista
246 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, IV, 1
248 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXI, II, 2
254 Note : Jonas, 15, 5
256 Note : Isidore, Synonyma, II, 20
262 Note : Luc, 14, 11
264 Note : Matthieu, 18, 3
265 Leçon du ms. non conservée : descendet a te
266 Note : Matthieu, 23, 12 ; Luc, 14, 11 ; Luc, 18, 14
268 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXXII, II, 23
271 Leçon du ms. non conservée : Bernardus ; peccati est causa
272 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in natali sancti Andreae, II, 7
273 Note : Opus imperfectum in Matthaeum, XLIII
275 Leçon du ms. non conservée : nobilissimum
278 Note : référence à Antoine partagée par la plupart des versions mais non identifiée
286 Note : Luc, 18, 13