[1v]

|1 ARS MORIENDI

|2 Quamvis, secundum Philosophum tercio Ethicorum, omnium terribilium mors corporis sit terribilissima, morti tamen anime nullatenus est comparanda, |3 teste Augustino qui ait : |4 Majus est dampnum in amissione unius anime quam mille corporum. |5 Teste eciam Bernardo qui dicit : |6 Totus iste mundus ad unius anime precium estimari non potest. |7 Mors ergo anime tanto est horribilior atque detestabilior quanto anima corpore est nobilior atque preciosior. |8 Cum ergo anima tante preciositatis existat et dyabolus pro morte ipsius eterna hominem in extrema infirmitate maximis temptationibus infester, |9 ideo summe necessarium est ut homo anime sue provideat ne morte illa perdatur.

|10 Ad quod maxime expediens est ut quilibet artem bene moriendi, de qua est presens intencio, frequenter pre oculis habeat atque extremam infirmitatem mente sua revolvat quia, |11 ut ait Gregorius : |12 Valde se sollicitat in bono opere qui semper cogitat de extremo fine, |13 nam, si futurum malum preconideretur, facilius tollerari potest. |14 Juxta illud futura si pesciantur levius tollerantur, sed rarissime aliquis se ad mortem disponit tempestive eo quod quilibet diucius se victurum existimet nequaquam credens se tam cito moriturum, |15 quod instinctu dyaboli fieri certum est, namp plures per talem inanem spem se ipsos neglexerunt indispositi morientes. |16 Et ergo nullatenus infirmo detur spes nimia corporalis sanitatis consequende, |17 nam, secundum Cancellarium Parisiensem, |18 Sepe, per talem falsam consolacionem et fictam sanitatis confidenciam, certam incurrit homo dampnacionem.

|19 Ante omnia ergo inducatur moriturus ad ea que necessario ad salute requiruntur. |20 Primo, ut credat sicut bonus christianus credere debet letus quoque quod in fide Christi et Ecclesie morietur unitate et obediencia. |21 [2r] Secundo, ut recognoscat se Deum graviter offendisse et inde doleat. |22 Tercio, ut proponat se veraciter emendare si supervixerit et nunquam amplius peccare. |23 Quarto, ut indulgeat suis offensoribus propter Deum et remitti petat ab hiis quos ipse offendit. |24 Quinto, ut ablata restituat. |25 Sexto, ut cognoscat pro se mortuum esse Christum et quod aliter salvari non potest nisi per meritum passionis Christi de quo agat Deo gracias inquantum valet. |26 Ad que si bono corde responderit, signum est quod sit de numero salvandorum.

|27 Deinde studiose inducatur ad debitum usum sacramentorum Ecclesie. |28 Primo, ut per veram contricionem integram faciat confessionem, alia eciam Ecclesie sacramenta devote recipiendo. |29 Quisquis vero de premissis ab alio interrogatus et informatus non fuerit se ipsum interroget consideranda si sit dispositus ut prefertur. |30 Qui autem sic dispositus est se totum passioni Christi committat, continue eam retinendo atque meditando, nam per hoc omnes temptaciones dyaboli et in fide maxime superantur. |31 Unde notandum quod morituri graviores habent temptationes quam unquam prius habuerunt. |32 Et sunt quinque, ut postea patebit, contra quas angelus suggerit eis quinque bonas inspirationes, |33 sed, ut omnibus ista materia sit fructuosa et nullus ab ipsius speculacione secludateur sed inde mori salubriter discat, |34 tam litteris tantum litterato deservientibus quam ymaginibus laico et litterato simul deservientibus cunctorum obicitur que duo se mutuo correspondentes habent |35 se tamquam speculum in quo preterita et futura tamquam presencia speculantur. |36 Qui ergo bene mori velit ista cum sequentibus diligenter consideret.


4 Note : Augustin, De civitate Dei contra paganos, VIII.
6 Note : Bernard de Clairvaux, Meditationies devotissimae, III (De dignitate animae).
11 Variante : O bonis operibus
12 Note : Grégoire Ier, Moralia in Job.
15 Variante : O spem inanem
18 Note : Jean Gerson, Opera omnia, I, 449.
25 Variante : O esse Christum mq.
30 Leçon non conservée : retinuando – Variantes : O dispositus ; Christus mq. ; eam retinuando atque
31 Variante : P quam mq.
33 Leçon non conservée : secludantur – Variantes : O secludantur ; discant ; P ista malicia sit ; speculacione se cindantur sed
34 Variantes : O tam lustris tantum ; P cunctorum oculus obicitur
36 Note : Suit une illustration pleine page au v.