[4r] |37 Tentacio dyaboli de fide.
|38 Ex quo fides est tocius salutis fundamentum et sine ea nulli omnino potest esse salus, |39 teste Augustino, qui ait : |40 Fides est bonorum omnium fundamentum et humane salutis, |41 et Bernardo dicente |42 Fides est humane salutis inicium. |43 Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere, sine hac omnis labor hominis est vacuus. |44 Ideo dyabolus, totius humani generis inimicus, totis viribus hominem in extrema infirmitate ab illa totaliter avertere nititur |45 vel saltem ad deviandum in ea ipsum inducer laborat, dicens :
|46 Tu, miser, in magno stas errore. |47 Non est sicut credis vel sicut predicateur. |48 Infernus fractus est. |49 Quidquid homo agat, licet aliquem vel se ipsum occidat cum indiscreta pnitencia, sicut aliqui fecerunt, vel ydola adorat ut reges paganorum et plures pagani faciunt, |50 nonne in fine idem est ? |51 Quia nullus revertitur dicens tibi veritatem et sic fides tua nichil est.
|52 Hiis et similibus dyabolus maxime laborat ut hominem in extremis agentem a fide avertat quia bene scit si fundamentum ruat omnia superedificata necessario ruent. |53 Secundum tamen quod dyabolus in nulla temptacione hominem cogere potest nec eciam aliquo modo prevalere ut sibi consenciat quam diu usum racionis habuerit |54 nisi sponte voluerit ei consentire, quod certe super omnia cavendum est. |55 Unde Apostolus : |56 Fidelis Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptacione proventum ut possitis sustinere.
[6r] |57 Bona inspiracio angeli de fide.
|58 Contra primam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dicens :
|59 « O homo, ne credas pestiferis suggestionibus dyaboli, cum ipse sit mendax, nam menciendo prothopraentes decepit, nec aliquo modo in fide dubites, |60 licet sensu vel intellectu comprehendere non valeas, quia, si comprehendere posses, nullatenus esset meritoria, |61 juxta illud Gregorii : |62 Fides non habet meritum cui humans ratio prebet experimentum. |63 Sed memento verba sanctorum Patrum, scilicet sancti Pauli ad Hebreos, .xi., dicentis |64 Sine fide impossibile est placere Deo |65 et Johannis, tercio, |66 Qui non credit jam judicatus est |67 et Bernardi dicentis |68 Fides est primogenita inter virtutes. |69 Et iterum : |70 Beatior fuit Maria percipiendo fidem Christi quam carnem Christi. |71 Considera eciam fidem antiquorum fidelium, Abraham, Ysaac et Jacob et quorundam getilium, scilicet Job, Raab, meretricis, |72 et similium, similiter fidem apostolorum necnon innumerabilium martirum, confessorum atque virginum, nam per fidem omnes, antique et moderni, placuerunt. |73 Per fidem, sanctus Petrus super aquas ambulavit, sanctus Johannes venenum sibi propinatum sine nocumento bibit. |74 Montes Caspii orante Alexandro per fidem adunati sunt. |75 Et, ideo, fides adeo merito benedicta. |76 Propterea viriliter debes resistere dyabolo et firmiter credere omnia mandata Ecclesie, |77 quia sancta Ecclesia errare non potest, cum a Spiritu sancto regatur. |78 Nota quam, cito infirmus sentit se temptari contra fidem, cogitet primo quam necessaria est fides, quia sine ea nullus salvari potest. |79 Secundo, cogitet quam utilis est, quia potest omnia, |80 dicente Domino : |81 Omnia possibilia sunt credenti. |82 Et iterum : |83 Quodcumque orantes pecieritis, credite, quia accipietis.
|84 Et sic infirmus faciliter Dei gracia dyabolo resistet. |85 Quare eciam bonum est ut Simboli Fidei circa agonizantem alta voce dicatur pluriesque repetatur ut, per hoc, infirmus ad fidei constanciam animetur et demones, qui illud audire abhorrent, abigantur.
38 Variante : P fides erit tocius
40 Note : Augustin, De fide et Operibus, I, 15, 24.
42 Variante : P saulutis inicium (et) – La citation attribuée à Bernard se trouve en réalité chez Fulgence de Ruspe, De Fide seu de regula verae fidei ad Petrum, I.
43 Variante : O sine ac nemo
44 Variante : OP t. humano g.
45 Variante : O ad demandum in
49 Variante : OP agit
50 Variante : OP in finel i.
52 Variante : O necessario mq.
55 Leçon non conservée : possit – Variante : P possit
56 Notes : Paul, Première Épitre aux Corinthiens, 10, 12. – Suit une illustration pleine page au v.
62 Variante : O .xl. – Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XXVI, 1.
63 Leçon non conservée : .xl
64 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 11, 6.
66 Note : Jean, 3, 18
68 Variante : P precipiendo – Note : La citation attribuée à Bernard de Clairvaux se trouve en réalité chez Augustin, Sermones, I, XXI, 11
70 Variante : O s. Joab Mab m. – La citation attribuée à Bernard de Clairvaux se trouve en réalité chez Augustin, De verbis Domini et apostoli, XVII.
71 Variante : OP n. immutabilium m.
72 Leçon non conservée : n. immutabilium m.
73 Variante : P orantes
78 Leçon non conservée : primo qua necessaria
79 Variante : O omnia potest
81 Note : Marc, 9, 23.
83 Note : Marc, 11, 24.
84 Variante : P faciliter ex Dei
85 Variante : P abhorrent alligantur – Note : Suit une illustration pleine page au v.