[20r]
|255 Temptatio dyaboli de avaricia.
|256 Quinta temptacio dyaboli est avaricia, magis seculares et carnales infestans, que est nimia occupacio temporalium atque exteriorum |257 circa uxorem et amicos carnales seu corporales divicias atque alia que magis in vita sua dilexerunt |258 per que dyabolus hominem maxime vexat in fine, dicens :
|259 O miser, tu jam relinques omnia temporalia, que sollicitudinibus et laboribus maximis sunt congregata, |260 eciam uxorem, proles et consanguineos, amicos carissimos et omnia alia hujus mundi desiderabilia |261 quorum te societati adhuc interesse tibi magnum foret solacium ipsis quoque magni boni occasio.
|262 Hec et similia dyabolus homini in extremis de avaricia presentat ut sic per amorem et cupiditatem terrenorum avertat amore Dei et propria salute. |263 Unde singulariter notandum quod maxime caveri debet ne cuiquam morenti amici corporales, uxor, liberi, divicie et alia temporalia ad memoriam reducantur, |264 nisi inquantum illud infirmi spiritualis sanitas postulet aut requirat, quia alias maxime periculosum esset. |265 Tamen sic ab hiis que spiritus et salutis sunt, quibus macxime tunc omnibus viribus interioribus et exterioribus intendendum est, |266 revocaretur ad ista miseria temporalia et carnalia tunc cum maxima sollicitudine a memoria et mente removenda, in quibus certe tunc occupari est valde periculosum.
[22r] |267 Bona inspiracio angeli contra avariciam.
|268 Contra quintam temptationem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dices :
|269 O homo, averte aures tuas a mortiferis suggestionibus dyaboli, quibus te irritere et inficere conatur |270 et omnia temporali totaliter postpone, quorum memoria utique nichil salutis conferre potest sed magnum impedimentum, |271 memor verborum Domini ad eos qui istis adherent : |272 Nisi quis renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus. |273 Et iterum : |274 Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc non potest meus esse discipulus. |275 Item, ad eos qui istis renuncuant, dicit : |276 Et omnis qui relinquerit domum vel fratres vel sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. |277 Memento eciam paupertatis Christi in cruce pro te pendentis, matrem dilectissimam et discipulos carissimos propter tuam salutem spontissime relinquentis. |278 Considera eciam quod tot viri sancti in isto contemptu rerum temporalium secuti sunt eum audituri illud : |279 Venite, benedicti Patris mei. |280 Possidete regnum paratum vobis ab origine mundi. |281 Imprime ergo ista tue menti et, omnia transitoria tamquam venenum a te penitus repellendo ; |282 cor tuum ad voluntariam paupertatem integre converte et sic regnum celorum ex promisso tibi debetur, |283 dicente Domino : |284 Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. |285 Teque totum Deo, qui tibi divicias conferet sempiternas, plenarie committe, totam tuam fiduciam in eum fundens. |286 Nota, quando infirmus sentit se temptari per avariciam seu amorem terrenorum, consideret primo quod amor terrenorum a Deo separat quia Dei amorem secludit, |287 teste Gregorio qui ait : |288 Tanto quis a superno amore disjungitur quanto hic inferius in creaturis delectatur. |289 Secundo, consideret quod voluntaria paupertas hominem beatificat et ad celum ducit, |290 dicente Domino : |291 Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.
258 Leçon non conservée : per quem d – Variantes : OP per quem d.
259 Variantes : P tu qui jam ; omnia bon temporalia
260 Leçon non conservée : amicocos – Variantes : P uxores ; et (après proles) mq.
263 Variante : P moriente
265 Variante : O Tum sit a
266 Note : Suit une illustration pleine page au v.
271 Variante : O potest se magnum
272 Note : Luc, 14, 33.
274 Note : Luc, 14, 26.
275 Variante : P (celorum) atque totum
276 Note : Matthieu, 29, 29.
279 Note : Matthieu, 25, 34.
284 Note : Matthieu, 5, 3.
286 Variante : P terrenorum ad eos separat
287 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XXX.
291 Note : Suit une illustration pleine page au v.