[16r]

|202 Temptacio dyaboli de vana gloria.

|203 Quarto, dyabolus tamptat hominem infirmum per sui ipsius complacenciam que est superbia spiritualis, per quam devotis et religiosis atque perfectis magis est infestus, |204 cum enim hominem ad deviandum a fide aut in desperacionem aut ad impacienciam non potest inducere, |205 tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans cogitaciones :

|206 O quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constanter paciens in tu infirmitate ! |207 O quam multa bona operatus es ! |208 Maxime gloriari debes quia non es sicut ceteri qui infinita mala perpetrarunt et tamen solo gemitu ad celestia regna pervenerunt. |209 Igitur regnum celorum tibi jure negari non potest quia legittime certasti. |210 Accipe ergo coronam tibi paratam et sedem excellenciorem pre ceteris optinebis.

|211 Per ista et similia dyabolus instantissime laborat hominem inducer ad spiritualem superbiam sive ad sui ipsius complacenciam.

|212 Pro quo notandum quod ista superbia multum est vitanda. |213 Primo, quia per eam homo efficitur similis dyabolo, nam, per solam superbiam, de angelo factus est dyabolus. |214 Secundo, quia per ipsam homo videtur committere blasphemiam per hoc quod bonum quod a Deo habet a se presumit habere. |215 Tercio, quia tanta posset esse sua complacencia quod per hanc dampnaretur. |216 Unde Gregorius : |217 Reminiscendo quis boni quod gessit, dum se apud se erigit apud auctorem humilitatis cadit. |218 Et Augustinus : |219 Homo, si se justificaverit et de justicia sua presumpserit, cadit.

[18r] |220 Bona inspiracio angeli contra vanam gloriam.

|221 Contra quartam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dicens :

|222 Miser, cur tu superbis asscribendi tibi ipsi constanciam in fide, spe et paciencia, que tamen soli Deo asscribenda est, |223 cum nichil boni a te habeas, Domino dicente : |224 Sine me nichil potestis facere ? |225 Et alibi scriptum est : |226 Non tibi arroges. |227 Non te jactes. |228 Non te insolenter extollas. |229 Nichil de te presumas. |230 Nichil boni tibi tribuas. |231 Et Dominus ait : |232 Qui se exaltat humiliabitur. |233 Et iterum : |234 Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum celorum. |235 Humilia ergo te et exaltaberis, |236 dicente Domino : |237 Qui se humiliat exaltabitur. |238 Et Augustinus : |239 Si te humilias, Deus descendet ad te. |240 Si te exaltas, Deus recedet a te. |241 Averte ergo mentem tuam a superbia, que Luciferum quondam angleorum pulcherrimum fecit dyabolum deformissimum |242 et de alto celorum projecit ad inferni profunda, que eciam fuit causa omnium peccatorum. |243 Unde Bernardus : |244 Inicium omnis peccati et causa tocius perdicionis est superbia. |245 Idem : |246 Tolle hoc vicium et sine labore omnia vicia resecantur.

|247 Unde singulariter notandum quod, quandocumque moriturus sentit se temptari per superbiam, debet primo cogitare |248 quod superbia tantum Deo displicuit quod sola ipsius occasione nobilissimam creaturarum Luciferum cum omnibus sibi adherentibus de celis relegavit in eternum dampnando. |249 Et sic ex tali consideracione se humiliat atque deprimat, sua recogitando peccata, quia ignorat an odio vel amore dignus sit. |250 Unde debet precipue capere exemplum a sancto Anthonio, cui dyabolus dixit : |251 O Anthoni, tu me vicisti: |252 cum enim volo te exaltare, tu te deprimis; |253 cum te volo deprimere, tu te erigis. |254 Secundo, debet cogitare quod humilitas tantum Deo placuit quod precipue ipsius occasione gloriosa Virgo Maria Deum Concepit et super choros angelorum exaltata est.


205 Leçon non conservée : a. cum per – Variantes : OP agreditur cum per ; O in eum proicit jaculam cogitaciones
206 Variantes :  O fide et quam f. ; paciens es in
207 Variante : O tamen mq.
216 Variante : O quod mq.
217 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, IV, 1.
218 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXI, II, 2. – Suit une illustration pleine page au v.
222 Variante : OP superbis ascribendo tibi ; P que tu soli
224 Note : Jonas, 15, 5.
225 Variante : O de (après nichil) mq. ; P tribuis
226 Variante : P sicut parum ulus iste – Note : Isidore de Séville, Synonyma, II, 21.
232 Note : Luc, 14, 11.
234 Note : Matthieu, 18, 3.
237 Note : Matthieu, 23, 12 ; Luc, 18, 14.
238 Variante : P descendit
239 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXI, II, 2. 
242 Variantes : OP alta
244 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in natali sancti Andreae, II, 7. 
246 Note : Opus imperfectum in Matthaeum, XLIII.
249 Variante : P ignorat qui odio
251 Variante : O te (entre tu et deprimis) mq. – Note : Référence à Antoine partagée par la plupart des versions mais non identifiée.
254 Note : Suit une illustration pleine page au v.