[77 v°] |[1] Ars bene moriendi.
|[2] Quamvis, secundum Philosophum, tercio Ethicorum, ultimum terribilum mors est et mors corporis sit terribillissima,morti tamen anime nullatenus est comparanda, |[3] teste beato Augustino qui ait : « Majus est dampnum in amissione unius anime quam mille corporum. » |[4] Teste eciam beato Bernardo qui dicit quot « Tocius iste mondus as uniue anime [78 r°] precium estimari non potest. » |[5] Mors erfo anime, tanto terribilior, horribilior atque detestabilior quanto anima est in corpore preciosor atque nobilior. |[6] Cum igitur anima tante preciositatis existat et dyabolus pro morte ipsius eterna himinel in extrema infirmitate maximis temptacionibus infestet, |[7] ideo summe necessairum est ut quilibet homo anime sur provideat de aliquo remedio ne morte illa eterna perdatur. |[8] Ad quod maxime expediens est ut quilibet homo artem bene moriendi, de qua est presens intencio, frequenter pre oculis habest atque sepe ultimam infirmitatis sue horam mente sua revolvat quia, |[9] ut ait Gregorius : « Valde se solicitat in bon opere qui semper cogitat de extremo fine », nam minus feriunt jacula que providentur. |[10] Juxta illud : « Futura si presciantur levius tollerantur ». Sed, heu ! rarissime aliquis se ad mortent disponit eo quod quilibet diucius se victurum [v°] existimet nequaquam credens se tancito moriturum, |[11] quod instinctu dyaboli fieri certum est, nam plures per talem vanam et inanem spem se ipsos neglexerunt indispositi morientes. |[12] Nullatenus ergo detur infirmo nimia spes corporalis consquende sanitatis, |[13] quia secundum Cancellarium Parisiensem, « Sepe, per talem falsam consolacionem et fictam sanitatis confidenciam, certam incurrit homo dampnacionem. » |[14] Ante omnia ergo inducateur moriturus ad ea que ad suam salute sunt necessaria. |[15] Et primo inducatur ut credat, sicut bonus christianus credere debet, omnes articulos fidei qui sibi debent dici per ordinem si illos nescierit ut alibi in libella isto continetur. |[16] Et tunc protestati debet quod in fide Christi et Ecclesie unitate et obediencia vult vivere et mori. |[17] Secundo debet exhortari quod regnoscat se Deum Creatorem et [79 r°] Redemptorem suum graviter et sepe in multis offendisse peccatis et quod inde maxime, si potest, doleat et conteratur. |[18] Et, si non possit vere penitere et conteri de omnibus peccatis suis, humiliter Deum exoret |[19] ut sibi dignetur misero imo peccatorum date contrictionem et deprecetur beatissimam Virginem Mariam, matrem Domini Nostri Jhesuchristi, et omnes sanctos et sanctas Dei |[20] ut per se miserimo peccatore dignentur ipsum Deum et Salvatorem Nostrum exorare et se ipsum adjuvare in tanta necessitate. |[21] Tercio debet induci ut proponat se veraciter emendare si supervixerit et nunquam amplius peccare. |[22] Quarto ut indulgeat omnibus suis offensoribus propter Deum et veniam petat ab omnibus quos ipse offendit. |[23] Quinto ut omnia ablata et male acquisita pro pose sua restituat vel restitui jubeat ab heredibus vel executoribus suis. |[24] Sexto ut cognoscat pro se et omni christiano [v°] mortuum esse Christum et quod aliter salvari non potest, |[25] quecumque bona fecerit, nisi per meritum beatissime passionis Domini Nostri Jhesuchristi, de quo Deo gracias agat in quantum valet. |[26] Ad que si bono corde responderit, signum est quod sit de numero salvandorum. |[27] Deinde inducatur ad debitum usum sacramentorum Ecclesie. Primot, ut per veram constricionem integram faciat confessionem, omnia etiam alia sacramenta Ecclesie devote recipiendo. |[28] Quisquis vero de premissis ab alio non fuerit interrogatus vel informatus semet ipsum interroget considerando si bene sit dispositus ut prefertur. |[29] Qui autem sic dispositus est se totum passioni Christi commictat continue eam meditando in corde suo quia per hanc omnes temptaciones dyaboli in fide maxima superabit. |[30] Unde notandum quod homines morituri lecto egritudinis graviores temptaciones habent [80 r°] quam unquam habuerunt in vita sua, |[31] que videlicet temptaciones principaliter sunt quinque, ut postea patebit, contra quas angelus bonus suggerit eis quinque bonas inspiraciones. |[32] Et propter hoc debent omnes ei ecquiescere et non dyabolo temptantur.
|[33] De fide primo temptat dyabolus.
|[34] Ex quo fides est tocius salutis fundamentum et sine fice nulli omnino poteste esse salus, |[35] teste Augustino qui ait « Fides est omnium bonorum fundamentum et humane salutis inicium » |[36] et Bernardo dicente « Fides est humane salutis inicium. Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pervenire aut pertinere, sine hac omnis hominis labor est vacuus.” |[37] Ideo dyabolus, tocius humani generis inimicus, totis viribus hominem in extrema infirmitate a fide totaliter avertere nititur [v°] |[38] aut saltem ad deviandum in ea ipsum inducer laborat, dicens : |[39] « Tu, miser, in magno stas errore. Non est sicut credis vel sicut predicatur. Infernus fractus est. |[40] Quidquid homo agat, licet aliquem vel se ipsum occidat cum indiscreta penitencia, sicut aliqui plures fecerunt vel etiam ydola adoret ut reges paganorum et omnes pagani faciunt, |[41] nonne in fine idem est ? Quia nullus inde revertitur dicens tibi veritatem et sic fides tua nichil est quia pagani credunt salvari sicut christiani. » |[42] Talibus enim temptationibus dyabolus maxime laborat ut hominem in extremis agentem a fide avertat, quare quia bene scit quod si fundamentum ruat omnia etiam superedificata |[43] sicut sunt opera bona in fide facta necessario corruent et totaliter destruentur. [81 r°] |[44] Notadum tamen quod dyabolus in nulla temptatione hominem cogere potest ad consenciendum nec etiam aliquot modo prevalere quam diu usum racionis habuerit ut sibi consenciat |[45] nisi sponte voluerit ei consentire. Et ideo maxime cavendum est ne inifrmus dyabolo consenciat quacumque temptacione temptetur. |[46] Ad propositum dicit Apostolus : « Didelis est Deus qui non pacietur vos temptari ultra id quod potestis, sed faciet cum temptacione proventum ut possitis sustinere. »
|[47] Sequitur bona inspiracio angeli.
|[48] Contra primam temptacionem dyaboli quam dedit homini infirm contra fidem dat angelus bonus bonam inspiracionem dicens : |[49] « O homo, non credas pestiferis suggestionibus dyaboli, cum ipse sit mendax, nam [v°] ipse menciendo primos parentes tuos, Adam scilicet et Evam, decepit |[50] in tantum quod ipsi et omnes de ipsis descendentes privati fuerunt pardiso tam terrestri quam celesti, taliter quod oportuit Christum pati pro redempcione omnium eorum. |[51] Noli aliquo modo in fide christiana dubitare quamvis sensu vel intellectu ipsam comprehendere non valeas, qui, si ipsam comprehendere sensu vel intellectu aut racione naturali posses, non esset meritoria, |[52] juxta illud quod dicit beatus papa Gregorius : ‘Fides non habet meritum ubi vel cui humana racio prebet experimentum.’ |[53] Ymo etiam, si humana racione comprehendi posset, non esset tunc fides sed vera sciencia. |[54] Non igitur ipsam racione comprehendere velis, sed memorare verba sanctorum Patrum, |[55] videlicet beati Pauli Apostoli, Ad Hebreos, .xj°., dicentis ‘Sine fide impossibile est placere Deo’ |[56] [82 r°] et etiam scribentis Johannis, tercio, ‘Qui non credit jam judicatus est’. |[57] Et beatus Bernardus dicit quod ‘Difes est primogenita inter omnes virtutes’. |[58] Et iterum idem Bernardus dicit quod ‘Beacior fuit beata Maria percipiendo fidem Christi quam carnem Christi’. |[59] Considera etiam fidelium antiquorum fidem scilicet Abraham, de quo scribitur ‘Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justiciam’ |[60] et eciam Ysaac et Jacob et quorundam gentilium, videlicet Job, Raab, meretricis, et similium similiter fidem apostolorum necnon innumerabilium martirum qui pro fide Christi mori elegerunt pocius quam ipsum anegare vel relinquere aut in ea aliquot modo deviare. |[61] Considera, inquam, fidem confessorum et virginum qui in fide Christi mortui sunt et salvi facti sunt, nam omnes, tam antiqui quam moderni, per fidem Deo placuerunt. |[62] [v°] Per fidem sanctus Petrus super aquas ambulavit, sanctus Johannes Euvangelista venenum sibi propinatum sine nocumento bibit. Montes Caspii orante sancto Alexandro per fidem adunati sunt. |[63] Multi etiam sancti per fidem et in fide Christi multa miracula et quasi innumerabilia fecerunt, |[64] demonia ejecerunt, mortuos suscitaverunt, leprosos curaverunt, surdos et mutos fecerunt audire et loqui, ita quod omnia sunt possibilia bene credenti. |[65] Et, ideo, fides adeo merito benedicta. Propterea viriliter debes resistere dyabolo et firmiter credere et obedire Deo, |[66] observando omnia ejus mandata et recipiendo Ecclesie sacramenta humiliter et devote |[67] quia Ecclesia sancta errare non potest cum a Sancto Spiritu regatur, et infidelis et maledictus est qui in ea dubitat. |[68] Ideo quam cito infirmus sentit se temptari contra [83 r°] fidem, debet primo congitare quod fides est ad salutem necessaria et quod sine ipsa nulla potest esse salus. |[69] Secundo debet congitare quam utilis est fides et potens quia potest omnia, dicente Deo : ‘Omnia possibilia sunt credenti.’ |[70] Quia, ut dicit Dominus : ‘Quecumque orantes pecieritis, credite, quia accipietis et fiet vobis.’ |[71] Et sic infirmus corpore et firmus in fide faciliter per Dei graciam vincet dyabolum in temptacione si bonam habuerit in fide constanciam. |[72] Corde enim creditur ad justiciam, ore autem confessio fit ad salute. Dicit enim Scriptura: ‘Omnis qui credit in Illum non confundetur.’ » |[73] Quare bonum esset ut Simbolum Fidei circa agonisante malta voce et intelligibili diceretur, non solum semel sed pluries, |[74] ut par hoc infirmus ad fidei constanciam forcius animaretur et demones qui in illud audire aborrent abigerentur.
|[75] Secunda temptacio dyaboli.
[v°]|[76] Secundo dyabolus temptat hominem infirmum per desperacionem, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet habere in Deum. |[77] Cum enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc ei dyabolus dolorem doloribus superaddit obiciendo sibi omnia paccata sua presertim non confessa ut enim in desperacionem inducat, dicendo : |[78] « O miser, vide peccata tua que tanta sunt ut nunquam veniam acquirere possis, ita ut dicere potes sicut Caym : ‘Major est iniquitas mes quam ut veniam merear.’ |[79] Ecce quomodo et quotmodis precepta Domini Dei tui transgressus es, nam primo Deum super omnia non dilexisti ut predicitur nex proximul tuum sicut te ipsum. |[80] Ymo pluribus hominibus nocuisti et in injuriam intulisti et fere omnia alia contempsisti et tamen bene scis quod nullus potest alvari |[81] nisi observaverit mandata Dei et quod [84 r°] qui offendit in uno factus et omnium reus, |[82] quia Dominus dicit : ‘Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.’ |[83] O miser, tu fuisti superbus, avarus, luxuriosus, gulosus, iracondus, invidius, etc. |[84] Et tamen predicari audisti quod propter unum peccatum mortale homo dignus est dampnacione eterna, quia qui deffecerit in uno factus est omnium reus.
|[85] Item opera misericordie non implesti neque corporalia neque spiritualia que tamen Dominus requiret in judicio et extremo die ut ipse testatur dicens hiis qui a sinistris ejus erunt : |[86] ‘Ite, maledicti, in ignem eternum, nam esurivi et non dedistis michi manducare, sitivi et non dedistis michi bibere, etc.’ |[87] Item Jacobus dit : ‘Judicium sine misericordia erit illi qui non [v°] fecerit misericordiam super terram, etc.’ |[88] Quale judicium fiet illi qui non solum non fecit misericordaim sed eciam commisit rapinam ? |[89] Tu, miser, vides quam plures religiosos noctem et diem in dei servicio perdurantes et laaborantes qui tamen de salute sua presumere non audent, quia nullus scit an odio vel amore dignus sit. |[90] Ergo tibi nulla spes salutis relinquitur, quia vix justus salvbitur. » |[91] Per ista et similia argumenta inducit quantum potest dyabolus hominem in desperacione quia bene scit quod, si homo moriatur desperatus, quod erit dampnatus. |[92] Et ideo summe cavenda est desperacio, eciam super omnia alia mala, quia misericordiam Dei offendit, que sola misericordia nos solvat, |[93] teste propheta : ‘Miserocirdie Domini est quia non consumpti sumus. » |[94] Et Aujustinus dicit : « Unusquisque positus in peccato, si de venia vere desperaverit, misericordiam Dei funditus perdit. » |[95] Quia nichil [85 r°] sic Deum offendit sicut desperacio. Ergo summe cavenda est.
|[96] Bona inspiracio angeli.
|[97] Contra istam secundam temptacionem dyaboli dat conseqenter angelus bonus bonam inspiracion, dicens: “O homo, noli desperare. Quare desperas? |[98] Licet enim tot latrocinia, furta, homicidia et alia peccata perpetrasses quot sunt maris gutte et arene, |[99] eciam si tu solus tocius mondi peccata commisisses et eciam si de eisdem peccatis nunquam prius in vita tua penitenciam egisses |[100] nec ea confessus fuisses nec eciam modo ad confitendum ea facultatem haberes, |[101] nichillominus desperare non debes quia in tali casu sufficit sola contrictio interior, |[102] teste Psalmista, qui dicit : ‘Cor contrictum et humiliatum, Deus, non despicies.’ |[103] Item Ezechiel propheta, [v°] loquens in Spirictu Sancto, ait : ‘Hora ingemuerit peccator salvus erit.’ |[104] Et beatus Bernardus dicit : ‘Major est Dei pietas quam quevis iniquitas.’ |[105] Et Augustinus : ‘Plus potest Deus misereri quam homo peccare.’ In casu etiam quo tibi constaret quod de numero dampnatorum esses, nequaquam adhuc desperare deberes |[106] eo quod per desperacionem nichil agitur nisi quod per eam piissimus Deus multo magis offenditur et alia peccata forcius aggravantur ac per hoc pena eterna in infinitum augmentantur. |[107] Christus etiam pro peccatoribus crucifixus et mortuus est, non pro justis, ut ipsemet testatur : |[108] ‘Non veni vocare justos sed peccatores.’ |[109] Exemplum habes in Petro Christum negante et Paulo Ecclesiam persequente, Matheo et Zacheo publicanis, |[110] Maria Magdalena peccatrice, etiam in muliere deprehensa in adulterio, [86 r°] in latrone juxta Christum in cruce pendente, in Maria Egypciaca et, prelibet, aliis qui licet miserimos peccatores essent. |[111] Tamen per Dei misericordiam, quoniam ingemuerunt, salvi facti sunt. |[112] Etiam, si Judas qui tradidit Christum non desperasset et peciisset humiliter misericordiam adeo, obtinuisset, |[113] quia misericorda Dei super exaltat judicium et misericordia ejus super omnia opera ejus. |[114] Quando ergo infirmus sentit se temptara per desperacionem, debet cogitare quod desperacio est pejor omnibus aliis peccatis quibuscumque et majore in pena pugnietur in inferno. |[115] Ideo nunquam debet admicti et specialiter propter quecunque sequantur. |[116] Primo enim, ut dicit Augustinus : ‘Plus peccavit Judas desperando quam Judei crucifigengo Christum.’ |[117] Item dicit Crisostomus quod ‘Spes est necessaria quia ipsa est salutis nostre anchora, vite nostre fundamentum, dux itineris quo itur ad celum’. |[118] Quapropter nunquam est relinquenda propter quecumque peccata tam sint gravissima. »
[v°] |[119] Tercia temptacio dyaboli.
|[120] Tercio dyabolus temptat hominem per ompacienciam, que oritur ex magna infirmitate, dicens : |[121] O miser homo, cur tu pateris istum dolorem gravissimum qui est intollerabilis omni creature et tibi penitus inutilis ? |[122] Nec etiam tuis exigentibus demeritis dolor tantus jure deveret causari, |[123] nam scriptum est : ‘In penus est benignior interpretacio facienda.’ |[124] Eciam, quod multum gravat, nullus tibi compatitur quod contra racionem fieri nemo dubitat. |[125] Licet enim amici tui ore compaciantur, tamen maxime propter bona relinquenda tuam mortem mente desiderant. |[126] Anima quidem corpore exuta, vix per unius diei spacium pro omni substancia relicta corpus tuum hospitari volunt. |[127] Et si habuerunt unum vilem pannum tibi tradent pro sepultura. » |[128] Hiis et similibus suggestionibus [87 r°] ad impacienciam, que est contra caritatem, qua tenemur Deum diligere super omnia et proximum sicut nos, nititur dyabolus hominem ducere ut sic merita sua perdat, quia sine caritate nemo potest salvari. |[129] Et ubi est major caritas, ibi est etiam amplior gloria in paradiso. |[130] Ideo notandum est quod morituris hominibus maximus dolir accidit, et hiis precipue qui non morte maturali, que raro est, |[131] sicut docet experiencia manifesta, sed frequenter ex accidentibus ut puta febre vel apostemate aut alia infirmitate gravi et afflictiva atque longa dissolvuntur. |[132] Que quidem infirmitas plerosque et precipue ad mortem indispositos et invite morientes adeo reddit inpacientes atque murmurantes |[133] ut plerumque ex nimio dolore in inpaciencia amentes atque insensati videantur sicut sepe sum est in multis. |[134] Ex quo vere constat quod tales utique in vera difficiant caritate, |[135] teste [v°] Jeronimo qui ait : « Si quis cum dolore, egritudinem vel mortem patitur seu accipit, signum est quod sufficienter Deum non diligit, nam quis nos separabit a caritate Dei, tribulacio an angustia an fames an gladius, etc. » |[136] Quasi dicar quod nichil nos debet separare, ymo libenter debemus pro amore Dei omnia sustinere. |[137] Unde dicit Paulus : « Caritas paciens est, benigna est, etc. »
|[138] Bona inspiracio angeli.
|[139] Contra terciam temptacionem dyaboli dat angelus bonus bonam inspiracionem dicens : |[140] « O homo, averte ab inpaciencia animum tuum per quem dyabolus suis mortiferis instigaciobus nichil aliud querit quam anime tue detrimentum, |[141] nam per inpacienciam et murmur anima perditur sicut per pacienciam possidetur, |[142] teste beato Gregorio, qui ait : ‘Regnum celorum nullus mirmirans accipit et qui [88 r°] accipit mirmirare non poteste.’ |[143] Et Dominus dicit : ‘In paciencia vestra possidebitis animas vestras.’ |[144] Non igitur infirmitatis tie, que respectu meritorum tuorum levis est, tedeat, |[145] cum ipsa infirmitas ante mortem sit quoddam purgatorium si tolleretur ut opportet et expedit, |[146] videlicet pacienter et libenter cum gratitudine, quia non solum gratitudine opus est in hiis que sunt ad consolacionem |[147] sed etiam in hiis que sunt ad afflictionem, nam, ut ait beatus Gregorius : |[148] ‘Misericorditer Deus adhibet severitatem temporalem vel eternam inferat ulcionem.’ |[149] Et Augustinus dicit : ‘Domine, hic ure, hic seca me ut in eternum michi parcas.’ |[150] Nulle ergo tribulaciones te perturbent ymo consolentur qui Christum nolle te relinquere. |[151] Ostendunt, juxta illud Augustini : ‘Mala que nos hic pugniunt ad Deum nos ire compellunt.’ |[152] Non igitur anime salus aprobatur in carnis [v°[ beneplacitis sed pocius eterna dampnacio, |[153] juxta illud beati Augustini : ‘Signum manifeste dampnacionis est beneplacita assequi et a mondo diligi.’ |[154] Et iterum : ‘Mirum est quod omnibus in eternum dampnandis omnes lapides non surgunt in solacium |[155] sed magis mirum est quod omnibus in eternum salvandis omnes lapides non surgunt in periculum.’ |[156] Repelle ergo a te inpacienciam tanquam pestem violetam et assume pacienciam scutum fortissimum quo omnes inimici anime faciliter superantur |[157] et respice Christum pacientissimum et omnes sanctos usque ad mortem. |[158] Et nota bene quod, quando infirmus sentit se temptati per impacienciam, debet primo quantum nociva sit inpaciencia quia ipsum infirmum inquietando et perturbando a Deo avertit. |[159] Unde Dominus ipsemet dicit : ‘Super quem requiescet [89 r°] spirictus meus nisi super quietum et humilem corde !’ |[160] Secundo, considerare debet quof paciencia est solicite servanda propter duo. Primo quia est necessaria. Unde Paulus : ‘Paciencia vobis necessaria est.’ |[161] Et Dominus dicit de se ipso : ‘Nonne opportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam ?’ |[162] Et Gregorius dicit : ‘Nunquam servari concordia nisi per pacienciam poteste.’ |[163] Secundo quia est utilis, unde Dominus dict : ‘In paciencia vestra possidebitis animas vestras.’ |[164] Et Gregorius : ‘Melioris meriti est adversa tollerare quam bonis operibus infundere.’ |[165] Et alibi : ‘Sine ferro martires esse possumus si tamen pacienciam in animo veraciter servamus.’ |[166] Et Salmon : ‘Melior est paciens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.’
[v°] |[167] Quarta temptacio dyaboli.
|[168] Quarto, dyabolus temptat hominem infirmum per sui ipsius complacenciam que est superbia spiritualis per quam devotis et religiosis atque perfectis magis infestat, |[169] cum enim hominem ad deviandum a fide aut in desperacionem aut ad inpacienciam non potest inducere, |[170] tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans congitaciones : « O home, quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constanter paciens es in tua infirmitate ! |[171] O quam multa bona oera operatus es ! Maxime enim gloriari debes quia non es sicut ceteri qui infinita mala perpetrarunt et tamen solo gemictu ad celestia regna pervenerunt. |[172] Igitur regnum celorum tibi jure negari non potest quia legitime certasti. Accipe ergo coronam tibi paratam et sedem excellentiorem [90 r°] pre ceteris obtinebis. » |[173] Per ista et similia dyabolus instantissime laborat hominem inducere ad spiritualem superbiam sive ad sui ipsius complacenciam. |[174] Pro quo notandum est quod ista superbia spiritualis multum est victanda propter tria. Primo, quia per eam homo efficitur similis dyabolo, nam, per solam superbiam, de angelo factus est dyabolus. |[175] Secundo, quia per ipsam homo videtur commictere blaphemiam per hoc quod bonum quod habet a se presumit habere, cum tamen nulla sint nobis bona nisi a Deo. |[176] Tercio, quia tanta posset esse sua complacencia quod per hanc dampnaretur. |[177] Unde Gregorius : ‘Reminiscendo quis boni quod gessit, dum se apud se erigit apud auctorem humilitatis cadit. » |[178] Et Augustinus : « Homo qui se justificaverit et de justicia sua presumpsit ipsa sua presumpcione cadit. » Ideo, qui stat videat ne cadat.
[v°] |[179] Bona inspiracio angeli.
|[180] Contra quartam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dicens : |[181] « O miser homo, cur superbis ascribendo tibi ipsi constanciam in fide, spe et paciencia, que tamen a Deo ascribenda est, |[182] cum nichil bonu a te habeas, Domino dicente : ‘Sine me, inquit, nichil potestis facere.’ |[183] Et alibi scriptum est : ‘Non tibi arroges. Non te jactes. Non te insolenter extollas. Nichil de te presumas. Nichil boni tibi tribuas.’ |[184] Et Dominus ait in Euvangelio : ‘Qui se exaltat humiliabitur.’ |[185] Et iterum dicit : ‘Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regno celorum.’ |[186] Humila ergo te et tunc exaltaberis, dicente Domino : ‘Qui se humiliat exaltabitur.’ |[187] Et Augustinus : ‘Si te humilias, Deus descendet ad te. Si autem te exaltas, Deus recedet a te.’ Averte ergo mentem tuam a superbia, que Luciferum quandam [91 r°] angelorum pulcherrimum fecit dyabolorum deformissimum et de alto celorum projecit ad inferni profunda, que etiam fuit causa omnium peccatorum. |[188] Unde Bernardus : ‘Inicium omnis peccati et causa tocius perdicionis est superbia. |[189] Tolle ergo hoc vicium et sine labore omnia vicia resecantur.’ |[190] Unde singulariter notandum est quod, quandocumque moriturus sentit se temptari per superbiam, debet primo cogitare |[191] quod superbia tantum Deo displicuit quod sola ipsius occasione nobilissimam craturarum Luciferum cum omnibus suis adherentibus de celis relegavit in eternum dampnando. |[192] Et ex tali consideracione se humiliet atque deprimat, sua recogitando peccata, quia ignorat an odio el amore dignus sit. |[193] Unde debet precipue capere exemplum a sancto Athonio, cui dyabolus dixit : |[194] ‘O Anthonii, tu me vicisti. Cum enim volo te exaltare, tu te deprimis ; cum te [v°] volo deprimere, tu te erigis.’ |[195] Secundo, debet cogitare moriturus quod humilitas tantum Deo placuit quod precipue ipsius occasione gloriosa Virgo Maria Deum concepit et super choros angelorum axaltas est, |[196] ita quod magis Deo placuit humilitas Marie quam virginitas. |[197] Adde notandum quod quanto hic humiliabimur, tanto magis exaltabimur in paradiso. |[198] Exemplum familiare videmus in arcu quia quanto magis curvatur tanto alcius sagittam mictit. |[199] Aliud exemplum habemus in publicano quia sicut dicitur in Euvangelio nolebat occulos ad Deum levare, sed percuciebat pectus suum, dicens: ‘Deus, propicius esto michi peccatori.’ |[200] Et, quia oracio ejus fundata erat in humilitate, ideo descendit justificatus in domum suam.
|[201] Quinta temptacio dyaboli
|[202] est avaricia, magis seculares et carnales [92 r°] infestans, que est nimia occupacio temporalium et exteriorum rerum |[203] circa uxores, filios et filias et amicos carnales seu etiam corporales divicias atque alia que magis in vita sua dilexerunt, |[204] per que dyabolus hominem vexat maxime in fine, dicens : |[205] « O miser homo, tu jam relinques omnia bona temporalia que sollicitudinibus et laboribus maximis congregasti |[206] et etiam uxorem, prolem, consanguineos, amicos carissimos et omnia alia desiderabilia |[207] quorum te societati ad huc interesse tibi magnum foret solacium ipsisque magni boni occasio. » |[208] Dyabolus hec et similia homini in extremis laborantin de avaricia presentat ut sic per amorem et cupiditatem terrenorum advertat ab amore Dei, celestium bonorum et proprie salutis. |[209] Unde singulariter notandum est quod maxime caveri debet ne cuiquam morenti amici carnales videlicet [v°] uxor, liberi et bona temporalia ad memoriam reducantur, |[210] nisi inquantum illud sanitas spiritualis infirmi postulat aut requirit, quia aliter maxime periculosum esset. |[211] Tamen, si sit ab hiis que spirictus et salutis sunt, quibus maxime tunc omnibus viribus interuiribus et exterioribus intendum est, |[212] revocaretur ad ista temporalia et carnalia esset maximum periculum. |[213] Ymo tunc cum maxima sollicitudine a memoria et ejus mente removenda sunt. In quibus cogitacio celestium bonorum et salus anime posset impediri.
|[214] Bona inspiracio angeli.
|[215] Contra quintam temptacionem dyaboli dat angelus bonus bonam inspiracionem, dicens : |[216] « O homo, averte aures tuas a mortiferis suggestionibus dyaboli, quibus te metere et inficere conatur |[217] et omnia temporalia penitus postpone quia eorum memoria tibi [93 r°] nichil salutis conferre potest, ymo magnum impedimentum. |[218] Memo resto verborum Domini Nostri Jhesuchristi, Creatoris, Redemptoris et Salvatoris tui, tibi et omnibus qui istis adherent dicentis : |[219] ‘Sisi quis renunciaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus.’ |[220] Et iterum : ‘Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc et animam suam propter me non est me dignus.’ |[221] Et alibi dicit : ‘Omnis qui relinquerit domum vel fratres vel sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidebit.’ |[222] Itaque Deus vult diligi super omnia et ante omnia et quod nos relinquamus omnia propter eum quia in eo sunt omnia bona nostra et sine ipso nichil nobis prodest, |[223] [v°] nam « Quid prodest homini si totum mondum lucretur, anime vero sue detrimentum paciatur ? Quam dabit homo commutacionum pro anima sua ? |[224] Memento etiam paupertatis Christi pro te pendentis in cruce, qui matrem dilectissimam et sanctissimam et discipulos suos carissimos propter tuam salutem sponte reliquite. |[225] Considera etiam quomodo Petrus et Andrea relinquentes patrem et navem secuti sunt em. Et omnes alii apostoli et sancti propter eum relinquerunt omnia sed etiam voluntatem habendi. |[226] Et ideo tanta relinquerunt quante concupiscere potuissent. Propter Deum relinquenda sunt omnia quia nimis est avarus cui non sufficit Deus. |[227] In primis ergo ista turmenti et omnia transitoria tanquam venenum et saluti tue contraria repelle |[228] et cor tuum ad voluntariam paupertatem [94 r°] propter Deum integre converte. Et sic regnum per misericordiam Dei ex promisso tibi dabitur, |[229] dicente Domino : ‘Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.’ |[230] Ergo te totum Deo, ut tibi divisias conferat sempiternas, plenarie commicte, totam tuam fiduciam in eo fundens et, in Judicio, vocem ejus dulcissimam audies dicentem : |[231] ‘Venite, benedicti Patris mei. Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mondi.’
|[232] Nota bene quod, quando infirmus sentit se temptari per avariciam seu amorem terrenorum, a Deo separat quia Dei amorem scludit, |[233] teste beato Gregorio qui ait : « Tantot quis a superno amore disjungitur quanto hic inferius in creaturis delectatur. » |[234] Secundo, consideret quod voluntaria paupertas hominem beatificat et ad celum ducit, ut supra dictum, [v°] |[235] dicente Domino : « Beati pauperes, etc. »
|[236] Postquam autem infirmus vicerit omnes predictas temptaciones dyaboli, mediante Dei auxilio et consilio seu bona inspiracione angeli, |[237] si agonisans loqui et usum racionis habere potuerit, tunc fundat oraciones, Deum regraciando et humiliter deprecando ut ipsum per ineffabilem misericordiam suam et cirtutem passionis sue suscipere dignetur. |[238] Secundo, humiliter et diligenter invocet gloriosissimam Virginem Mariam, matrem Domini Nostri Jhesuchristi et mediatricem inter Deum et hominem |[239] ut ipsa sua mediatrix esse dignetur apud piissimu et misericordissimum Filium suum, Dominum Nostrum, |[240] ut, sicut ipsa lactavit propriis uberibus, ita ejus amore et propria pietate misereri dignetur sui ipsius peccatoris ad se revertentis et de suis peccatis dolentis, |[241] deinde omnes [9( r°] angelos et archangelos omnesque ordines angelorum et precipue angelum pro sua custodia deputatum. |[242] Postea, omnes apostolos, martires, confessores et virgines et specialiter illos vel illas quos vel quas prius ille sanus in veneracione habuit et dilexit, |[243] quorum ymagines cum ymagine Crucifixi et gloriose Virginis Marie, matris gracie et misericordie, ei presententur. |[244] In quarum ymaginum presencia dicat propriorum sanctorum et sanctarum oraciones si potuerit et sciat videlicet ante versum et oracionem cujuslibet per ordinem. |[245] Et primo et principaliter dirigat suam primam oracionem ad beatissimam Trinitatem hoc moe : Pater Noster et Ave Maria et Benedicte et Credo. |[246] Et deinde dicat istam antiphonam : « Gracas tibi Deus. Gracias tibi vera une Trinitas, vera et summa Deitas [v°] sancta et una unitas. »
|[247] Oremus.
|[248] Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione vere fidei eterne TRinitatis gloriam agnoscere et in potencia majestatis adorare unitatem, |[249] quesumus ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. |[250] In qua vivis et regnas Deus per…
|[251] Versus.
|[252] Pater de celis, Deus, miserere mei peccatoris.
|[253] Oremus.
|[254] Domine, sanctePater omnipotens, eterne Deus, qui consustancialem et coeternum tibi ante omnia secula filium genuisti, |[255] cum quo atque Spiritu Sancto ex te eodemque procedente Filio celum et terram et quecumque existunt visibilia et invisibilia creasti, te adoro, te laudo teque [96 r°] glorifico. |[256] Esto, queso, propicius mihi peccatori et ne despicias me, opus manuum tuarum, sed salva et adjuva me propter nomen sanctum tuum. Amen.
|[257] Redemptor mondi, Deus, miserere mei peccatoris.
|[258] Oremus.
|[259] Domine Jhesucriste, filii Dei vivi, qui est verus et omnipotens Deus, splendor et ymago Patris et vita eterna, |[260] cui est una cum Patre et Spiritu Sancto potestas, decus, honor, eadem gloria coeterna majestas, una substancia, te adoro, te laudo teque glorifico. |[261] Ne me, obsecro, perire paciaris sed salva et adjuva me gratuito munere tuo quem redemisti precioso sanguine tuo. Amen.
|[262] Versus.
|[263] Spiritus Sancte, Deus, miserere meu peccatoris.
|[264] Oremus.
|[265] Domine Sancte Spiritus, qui consustancialis Patri Filioque existens ex eis ineffabiliter procedis, |[266] qui super eundem Dominum Nostrum Jhesum Christum in colombe [v°] specie et super sanctos apostolos et linguis igneis descendisti, |[267] te adoro, te laudo teque glorifico. |[268] Repelle a me tenebras tocius nequicie, iniquitatis et perfidie et accende in me lumen gracie tue. Amen.
|[269] Sancta Trinitas, unus Deus, miserere mei peccatoris.
|[270] Oremus.
|[271] Domine Deus omnipotens, eterne et ineffabilis, sine fine, absque inicio, quem unum in Trinitate atque trinum in unitate confitemur, |[272] te solum adoro, te laudo teque glorifico, tue misericordie et clemencie gracias refero qui me exutum nocte perfidie et errores participem fieri voluisti gracie tue. |[273] Perfice, queso, ceptum in me opus misericordie tue et dona michi sempter cogitare, loqui et agere que bene placita sunt tibi |[274] et gratuita me ubique pietate custodi et fac me indignum ac miserum ad tuam pervenire visionem, qui vivis et regnas, Deus, per omnia secula seculorum. Amen.
|[275] Salve, Regina misericordie, vita, dulcedo et spes nostra. Salve. Ad te clamamus, [97 r°
] exules filii Eve. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valles. |[276] Eya, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes occulos ad nos converte et Jhesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilum ostende. O clemens, o pia, o dulcis Maria.
|[277] Versus. Post partum virgo, etc.
|[278] Oremus.
|[279] Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta celorum regina, inventrix gracie, genitric vite, Mater salutis, ut per te suscipiat nos, qui per te datus est nobis. |[280] Excuset apud eum integritas tua culpam nostre corruptionis et humilitas Deo grata nostre veniam impetret vanitatis. |[281] Copiosa caritas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum et fecunditas gloriosa feconditatem nobis conferat meritorum. |[282] Domina Nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia [v°] tuo Filio nos representa, tuo Filio nos commenda. |[283] Fac, o benedicta, per graciam quam invenisti, per prerogrativam quam meruisti et per misericordiam quam peperisti |[284] ut qui, te mediante, dignatus est particeps fieri infinitatis et miserie nostre te quoque intercedente participes nos faciat glorie beatudinis sue Jhesus Christus, |[285] Filus tuus, Dominus Noster, qui est Deus omnipotens benedictus in secula seculorum. Amen.
|[286] Beati estis sancti Dei omnes qui meruistis confortes fieri celestium virtutum et perfrui claritatis gloria ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum Nostrum.
|[287] Versus.
|[288] Letamini in Domino et exultate justi et gloriamini omnes recti corde.
|[289] Oremus.
|[290] Succurrite michi, queso, omnes sancti et electi Dei ad quorum ego miser et peccator patrocinia confugio. |[291] O beata Maria Virgo, Christi Mater Dei, [98 r°] templum Spiritus Sancti, exaudi me, salva me, custodi me, |[292] obtine michi fidem rectam, spem firmam, caritatem perfectam, humilitatem, castitatem, sobrietatem. |[293] Et tu, sancte Michael archangele, cum omnibus milibs angelorum, eripe me de potestate adversariorum, adjuva me habere Dei amorem, cordis decorem, fidei vigorem. |[294] Vos quoque, patriarche et prophete sancti, poscite michi indulgenciam, constanciam, sanitam que perseverenciam. |[295] O beati apostoli, solvite me, deffendite me et ad regnum vite perducite me. |[296] Per vos, sancti martires, detur michi caritas sancta, pax sincera, mens pura, vita casta. Ogloriosi confessores Dei, pro me orate. |[297] Per vos michi tribuatur celestis concupiscencia, morum reverencia, mandatorum Dei observancia. |[298] Vos, ergo, sancte virgines, adjuvate me bonam habere voluntatem cordis et corporis sanitatem, piam firmitatem, [v°] prudenciam, justiciam, fortitudinem, temperanciam, iterum atque rerum ymo in eternum. |[299] O vos, omnes sancti Dei, deprecor, subvenite michi misero, miserimini mei, erigite me, corrigite me. |[300] Per vos detur michi consciencia sancta, componcio salutaris, vita honorabilis, consummacio laudabilis |[301] et me adjuvate ut per vos veniam ad vos, prestante Domino Nostro Jhesuchristo, qui, com Patre et Spiritu Sancto, vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.
|[302] Postea dicat ter istum versum : “Dirupisti, Domine, vincula mea. Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. » |[303] Nam iste versus, secundum Cassiodorum, tante virtutis esse creditur ut peccata homini dimictantur si ter in fine vera confessione dicateur. |[304] Deinde dicat : « Pax Domini Nostri Jhesuchristi et cirtus passionis ejus et signum sancte crucis et integritas beatissime Virginis Marie |[305] et benedictio omnium sanctorum [99 r°] et sanctarum, custodia angelorum necnon suffragia omnium electorum |[306] sint inter me et omnes inimicos meos visibiles et invisibiles in hac hora mortis mee. Amen. |[307] In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Redemisti me, Domine Deus veritatis.” |[308] Si autem infirmus nesciat oraciones dicere, tunc dicat illas aliquis de astantibus alta voce coram eo. |[309] Ipse vero oret corde et magno desiderio et maxima devocione in quantum scit et potest. Pro quo notandum quod, ex quo tota salus hominis in fine consistit, |[310] sollicite curare debet unusquisque ut sibi de sicio vel amico fideli devoto et ydoneo provideat |[311] qui ei in extremis fideliter assistat ad fidei constanciam, spem et confidenciam, pacienciam, devocionem et perseverenciam, |[312] ipsum admonendo, incitando et animando, in tali agonia inducat et oraciones devotas pro salute ejus in tant necessitate [v°] et maxime in exitu anime fideliter, humiliter et devote dicat |[313] sicut recommendacio animarum et totam letaniam, etc., candellam benedictam et absolucionem non postponat.
|[314] Explicit ars sive sciencia bene et devote moriendi.
Igitur regnum celorum tibi jure negari non potest quis legitime certasti. Accipe ergo coronam tibi paratam et sedem excellenciorem [90 r°] pre ceteris obtinebis. » Per ista et similia dyabolus instantissime laborat hominem inducere ad spiritualem superbiam sive ad sui ipsius complacenciam. Pro quo notandum est quod ista superbia spiritualis multum est victanda propter tria. Primo quia per eam homo efficitur similis dyabolo, nam, per solam superbiam, de angelo factus est dyabolus. Secundo, quia per ipsam homo videtur commictere blasphemiam per hoc quod bonum quod habet a se presumit habere, cum tamen nulla sint nobis bona nisi a Deo. Tercio, quia tanta posset esse sua complacencia quod per hanc dampnaretur. Unde Gregorius : “Reminiscendo quis boni quod gessit, dum se apud se erigit apud auctorem humilitatis cadit. » Et Augustinus : « Homo qui se justificaverit et de justicia sua presumpsit ipsa sua presumpcione cadit. Ideo qui stat videat ne cadat.
[11] Leçons du ms. non conservées : per tantem vanam
[15] fidei que sibi
[22] pectat
[23] a propose suo r.
[30] habent quem u.
[31] quinque bonos i.
[49] nam répété au v°
[65] merita
[73] agognisantem
[79] ut precipitur nec
[84] audistis
[90] reliquitur
[98] gucte ; commississes
[105] etiam quid tibi
[110] Magdalene ; Entre juxta et Christum, crucem biffé
[114] majori
[117] quo iter ad
[127] villem
[132] plerisque
[133] amantes ; incensati
[138] Jeronimo
[144] tuorum verus est
[149] percas
[151] Augustinum
[154] eternum salvandis omnes
[156] peste
[166] p. vero f. et que d.
[168] per quem devotis
[173] (obtinetis) Semper ista
[186] descendet a te
[188] Bernardus ; peccati est causa
[191] nobilissimum
[213] s. ad memoriam et ; remonenda
[216] te metire et
[225] et naum secuti
[257] Entre peccatoris et Oremus, Oratio abrégé, d’une autre main
[258] Entre peccatoris et Oremus, Oratio abrégé, d’une autre main
[306] vissibiles et invissibiles