[1 v°] |[1] ARS MORIENDI

|[2] Quamvis, secundum Philosophum tercio Ethicorum, omnium terribilium mors corporis sit terribilissima, morti tamen anime nullatenus est comparanda, |[3] teste Augustino qui ait : « Majus est dampnum in amissione unius anime quam mille corporum. » |[4] Teste eciam Bernardo qui dicit : « Totus iste mundus ad unius anime precium estimari non potest. » |[5] Mors ergo anime tanto est horribilior atque detestabilior quanto anima corpore est nobilior atque preciosior. |[6] Cum ergo anima tante preciositatis existat et dyabolus pro morte ipsius eterna hominem in extrema infirmitate maximis temptationibus infester, |[7] ideo summe necessarium est ut homo anime sue provideat ne morte illa perdatur. |[8] Ad quod maxime expediens est ut quilibet artem bene moriendi, de qua est presens intencio, frequenter pre oculis habeat atque extremam infirmitatem mente sua revolvat quia, |[9] ut ait Gregorius : « Valde se sollicitat in bono opere qui semper cogitat de extremo fine », nam, si futurum malum preconideretur, facilius tollerari potest. |[10] Juxta illud futura si pesciantur levius tollerantur, sed rarissime aliquis se ad mortem disponit tempestive eo quod quilibet diucius se victurum existimet nequaquam credens se tam cito moriturum, |[11] quod instinctu dyaboli fieri certum est, namp plures per talem inanem spem se ipsos neglexerunt indispositi morientes. |[12] Et ergo nullatenus infirmo detur spes nimia corporalis sanitatis consequende, |[13] nam, secundum Cancellarium Parisiensem, « Sepe, per talem falsam consolacionem et fictam sanitatis confidenciam, certam incurrit homo dampnacionem. » |[14] Ante omnia ergo inducatur moriturus ad ea que necessario ad salute requiruntur. |[15] Primot, ut credat sicut bonus christianus credere debet letus quoque quod in fide Christi et Ecclesie morietur unitate et obediencia. |[16] [2 r°] Secundo, ut recognoscat se Deum graviter offendisse et inde doleat. |[17] Tercio, ut proponat se veraciter emendare si supervixerit et nunquam amplius peccare. |[18] Quarto, ut indulgeat suis offensoribus propter Deum et remitti petat ab hiis quos ipse offendit. |[19] Quinto, ut ablata restituat. Sexto, ut cognoscat pro se mortuum esse CHristum et quod aliter salvari non potest nisi per meritum passionis Christi de quo agat Deo gracias inquantum valet. |[20] Ad que si bono corde responderit, signum est quod sit de numero salvandorum. |[21] Deinde studiose inducatur ad debitum usum sacramentorum Ecclesie. Primo, ut per veram contricionem integram faciat confessionem, alia eciam Ecclesie sacramenta devote recipiendo. |[22] Quisquis vero de premissis ab alio interrogatus et informatus non fuerit se ipsum interroget consideranda si sit dispositus ut prefertur. |[23] Qui autem sic dispositus est se totum passioni Christi committat, continue eam retinendo atque meditando, nam per hoc omnes temptaciones dyabolu et in fide maxime superantur. |[24] Unde notandum quod morituri graviores habent temptationes quam unquam prius habuerunt. |[25] Et sunt quinque, ut postea patebit, contra quas angelus suggerit eis quinque bonas inspirationes, |[26] sed, ut omnibus ista materia sit fructuosa et nullus ab ipsius speculacione secludateur sed inde mori salubriter discat, |[27] tam litteris tantum litterato deservientibus quam ymaginibus laico et litterato simul deservientibus cunctorum obicitur que duo se mutuo correspondentes habent |[28] se tamquam speculum in quo preterita et futura tamquam presencia speculantur. |[29] Qui ergo bene mori velit ista cum sequentibus diligenter consideret.

[4 r°] |[30] Tentacio dyaboli de fide.

|[31] Ex quo fides est tocius salutis fundamentum et sine ea nulli omnino potest esse salus, |[32] teste Augustino, qui ait : « Fides est bonorum omnium fundamentum et humane salutis », |[33] et Bernardo dicente « Fides est humane salutis inicium. Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere, sine hace omnis labor hominis est vacuus ». |[34] Ideo dyabolus, totius humani generis inimicus, totis viribus hominem in extrema infirmitate ab illa totaliter avertere nititur |[35] vel saltem ad deviandum in ea ipsum inducer laborat, dicens : |[36] « Tu, miser, in magno stas errore. Non est sicut credis vel sicut predicateur. Infernus fractus est. |[37] Quidquid homo agat, licet aliquem vel se ipsum occidat cum indiscreta pnitencia, sicut aliqui fecerunt, vel ydola adorat ut reges paganorum et plures pagani faciunt, |[38] nonne in fine idem est ? Quia nullus revertitur dicens tibi veritatem et sic fides tua nichil est. » |[39] Hiis et similibus dyabolus maxime laborat ut hominem in extremis agentem a fide avertat quia bene scit si fundamentum ruat omnia superedificata necessario ruent. |[40] Secundum tamen quod dyabolus in nulla temptacione hominem cogere potest nec eciam aliquo modo prevalere ut sibi consenciat quam diu usum racionis habuerit |[41] nisi sponte voluerit ei consentire, quod certe super omnia cavendum est. |[42] Unde Apostolus : « Fidelis Deux qui non patietur vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptacione proventum ut possitis sustinere. »

[6 r°] |[43] Bona inspiracio angeli de fide.

|[44] Contra primam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dicens : « O homo, ne credas pestiferis suggestionibus dyaboli, cum ipse sit mendax, nam menciendo prothopraentes decepit, nec aliquo modo in fide dubites, |[45] licet sensu vel intellectu comprehendere non valeas, quia, si comprehendere posses, nullatenus esset meritoria, |[46] juxta illud Gregorii : ‘Fides non habet meritum cui humans ratio prebet experimentum.’ |[47] Sed memento verba sanctorum Patrum, scilicet sancti Pauli ad Hebreos, .xi., dicentis ‘Sine fide impossibilé est placere Deo’ |[48] et Johannis, tercio, ‘Qui non credit jam judicatus est’ et Bernardi dicentis ‘Fides est primogenita inter virtutes’. |[49] Et iterum : « Beatior fuit Maria percipiendo fidem Christi quam carnem Christi ». |[50] Considera eciam fidem antiquorum fidelium, Abraham, Ysaac et Jacob et quorundam getilium, scilicet Job, Raab, meretricis, |[51] et similium, similiter fidem apostolorum necnon innumerabilium martirum, confessorum atque virginum, nam per fidem omnes, antique et moderni, placuerunt. |[52] per fidem, sanctus Petrus super aquas ambulavit, sanctus Johannes venenum sibi propinatum sine nocumento bibit. Montes Caspii orante Alexandro per fidem adunati sunt. |[53] Et, ideo, fides adeo merito benedicta. Propterea viriliter debes resistere dyabolo et firmiter credere omnia mandata Ecclesie, |[54] quia sancta Ecclesia errare non potest, cum a Spiritu sancto regatur. |[55] Nota quam, cito infirmus sentit se temptari contra fidem, cogitet primo quam necessaria est fides, quia sine ea nullus salvari potest. |[56] Secundo, cogitet quam utilis est, quia potest omnia, dicente Domino : ‘Omnis possibilia sunt credenti.’ |[57] Et iterum : ‘Quodcumque orantes pecieritis, credite, quia accipietis.’ » |[58] Et sic infirmus faciliter Dei gracia dyabolo resistet. |[59] Quare eciam bonum est ut Simboli Fidei circa agonizantem alta voce dicatur pluriesque repetatur ut, per hoc, infirmus ad fidei constanciam animetur et demones, qui illud audire abhorrent, abigantur.

[8 r°] |[60] Temptacio dyaboli de desperacione.

|[61] Secundo, dyabolus temptat hominem infirmum per desperacionem, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet habere in Deum. |[62] Cum enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc dyabolus dolorem dolori superaddit obiciendo sibi peccata sua presertim non confessa, ut eum in desperacionem inducat, dicens : |[63] « Tu, miser, vide peccata tua que tanta sunt ut nunquam veniam acquirere possis, ita ut dicere possis cum Caym : ‘Major est mea iniquitas quam ut veniam merear.’ |[64] Ecce quo modo Dei precepta transgressus es, nam Deum super omnia non dilexisti. |[65] Hominibus injuriam intulisti et tamen bene scis quod nullus potest salvari nisi servaverit mandata Dei, |[66] quia Dominus dicit : ‘Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.’ |[67] Sed superbe, avare, luxuriose, gulose, iracunde, invide, accidiose vivisti. Attamen predicari audisti quod propter unum peccatum mortale homo potest dampnari. |[68] Insuper, septem opera misericordie non implesti, que tamen Dominus precipue inquiret in extremo die ut ipsemet testatur, dicens hiis qui a sinistris sunt : |[69] ‘Ite in ignem eternum, nam esurivi et non dedisti michi manducare, sitivi et non dedisti michi potum, etc.’ |[70] Et ideo Jacobus dicit : ‘Judicium sine misericordia erit illi qui sine misericordia fuit super terram.’ |[71] Vides eciam quam plurees, nocte et die, in lege Dei vigilantissime laborantes qui tamen nullatenus de salute sua presumere audent, |[72] quia nullus scit an odio vel amore dignus est et ergo nulla spes salutis tibi relinquitur. » |[73] Per ista et similia inducit hominem in desperacionem que super omnia mala est vitanda cum misericordiam Dei offendat, que sola nos salvat, |[74] teste propheta : « Misericordie Domini quia non consumpti sumus. » |[75] Et Augustinus dicit : « Unusquisque positus in peccato, si de venia vera desperaverit, misericordiam funditus perdit. » |[76] Nichil enim sic Deum offendit quam desperacio.

[10 r°] |[77] Bona inspiracio angeli contra desperacionem.

|[78] Contra secundam temptationem dyaboli dat angelus bonam inspirationem, dicens: “O homo, quare desperas? |[79] Licet enim tot latrocinia, furta et homicidia perpetrasses quot sunt maris gutte et arene, |[80] eciam si solus tocius mundi peccata commisisses, eciam si de eisdem nunquam prius penitenciam egisses |[81] nec ea confessus fuisses nec eciam modo ad confidentum ea facultatem haberes, |[82] nichilominus desperare non debes quia in tali casu sufficit sola contricio interior, |[83] teste Psalmo : ‘Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.’ |[84] Et Ezechiel ait : ‘Quacumque hora peccator ingemuerit salvus erit.’ |[85] Unde Bernardus ait : ‘Major est Dei pietas quam quevis iniquitas.’ |[86] Et Augustinus : ‘Plus potest Deus misereri quam homo peccare.’ |[87] In casu eciam quo tibi constaret quod de numero dampnandorum esses, nequaquam adhuc desperare debes |[88] eo quod per desperationem nichil aliud agitur nisi quod per eam piissimus Deus multo magis offenditur et alia peccata fortius aggravantur. |[89] Pena quoque eterna usque in interitum augmentatur, Christus eciam prop peccatoribus crucifixus est et non pro justis, ut ipsemet testatur, dicens : |[90] ‘Non veni vocare justos sed peccatores.’ |[91] Exemplum habeas in Petro Christus negante, Paulo Ecclesiam persequente, Matheo et Zacheo publicanis, |[92] Maria Magdalena peccatrice, in muliere dephrensa in adulterio, in latrone juxta Christum in cruce pendente, Maria Egipciaca, etc. |[93] Nota quam, cito infirmus sentit se temptari per desperacionem, cogitet quod ipsa est pejor et dampnabilior omnibus peccatis |[94] Et quod nunquam debet admitti propter quecunque eciam peccata, |[95] nam, ut dicit Augustinus : ‘Plus peccavit Judas desperando quam Judei crucificendo Christum.’ |[96] Secundo, cogitet quam utilis et necessaira est spes, quia, secundum Crisostomum : ‘Est salutis nostre anchora, vite nostre fundamentum, dux itineris quo itur ad celum.’ |[97] Et ideo nunquam est relinquenda propter eciam quecumque peccata. »

[12 r°] |[98] Temptacio dyaboli de impaciencia.

|[99] Tercio, dyabolus tamptat hominem infirmum per impacienciam, que oritur ex magna infirmitate, dicens : |[100] « Cur tu pateris istum dolorem gravissimum qui est intollerabilis omni creature et tibi penitus inutilis ? Nec eciam tuis exigentibus demeritis dolor tantus jure deberet causari, |[101] nam scriptum est : ‘In penis benignior interpretacio facienda.’ |[102] Eciam, quod multum gravat, nullus tibi compatitur, quod contra omnem racionem fieri nemo dubitat. |[103] Licet autem amici ore compaciantur, tamen maxime propter bona relinquenda tuam mortem mente desiderant. |[104] Anima quidem corpore exuta, vix per unius diei spacium pro omni substancia relicta corpus tuum hospitari volunt.” |[105] Istis et similibus ad impacienciam, que est contra caritatem, qua tenemur Deum diligere super omnia, nititur dyabolus hominem ducere ut sic merita sua perdat. |[106] Nota quod morituris maximus dolor corporis accidit, hiis precipue qui non morte naturali, que raro est, |[107] sicut docet experiencia manifesta, sed frequenter ex accidentibus, puta febre vel apostemate vel alia infirmitate gravi et afflictiva atque longa dissolvuntur. |[108] Que quidem infirmitas plerosque et precipue ad mortem indispositos et injuste morientes adeo reddit impacientes atque murmurantes |[109] ut plerumque ex nimio dolore in impaciencia amentes atque insensati videantur sicut sepe visum est in multis. |[110] Ex quo vere constat quod tales utique in vera deficiant caritate, |[111] teste Jheronimo, qui ait : « Siquis cum dolore egritudinem vel mortem patitur seu accipit, signum est quod sufficienter Deum non diligit. » |[112] Et Paulus ait : « Caritas paciens est, benigna est. »

[14 r°] |[113] Bona inspiracio angeli de paciencia.

|[114] Contra terciam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspirationem dicens : |[115] « O homo, averte ab impaciencia animum tuum per quam dyabolus suis mortiferis instigationibus nichil aliud quam anime tue detrimentum querit, |[116] nam per impacienciam et murmur anima perditur sicut per pacienciam possidetur, |[117] teste Gregorio, qui ait : ‘Regnum celorum nullus murmurans accipit.’ |[118] Te igitur infirmitatis, que respectu meritorum tuorum levis est, non tedeat, |[119] cum ipsa ante mortem sit quasi quoddam purgatorium cum tolleratur ut oportet, |[120] videlicet patienter et libenter cum gratitudine, quia non solum gratitudine opus est in hiis que sunt ad consolationem |[121] sed eciam que sunt ad afflictionem, quia, ut Gregorius ait : |[122] ‘Misericorditer Deus temporalem adhibet severitatem ne eternam inferat ulcionem.’ |[123] Et Augustinus : ‘Domine, hic ure et seca ut in eternum michi parcas.’ |[124] Nulle ergo tribulaciones te perturbent quia Christum nolle te relinquere ostendunt juxta illud Augustini : |[125]  ‘Mala que nos hic puniunt ad Deum nos ire compellunt.’ |[126] Non igitur anime salus approbatur in carnis beneplacitis sed potius eterna dampnacio, |[127] juxta illud Augustini : ‘Signum manifeste dampnationis est beneplacita assequi et a mundo diligi.’ |[128] Et iterum : ‘Mirum est quod omnibus in eternum dampnandis omnes lapides non surgunt in colacium |[129] sed magis mirum est quod omnibus in eternum salvandis omnes lapides non surgunt in periculum.’ |[130] Repelle ergo a te impacienciam tamquam pestem virulentam et assume pacienciam scutum fortissimum quo omnes inimici anime faciliter superantur |[131] et respice Christum pacientissimum et omnes sanctos usque ad mortem. |[132] Nota, cum infirmus sentit se temptari per impacienciam, consideret primo quam nociva est impaciencia quia ipsum inquietando et perturbando a Deo avertit |[133] quia Dominus dicit : ‘Super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humilem corde ?’ |[134] Secundo consideret quod paciencia est sollicite servanda primo quia est necessaria. Unde Paulus : ‘Paciencia est vobis necessaria.’ |[135] Et Dominus : ‘Nonne oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam ?’ |[136] Et Gregorius : ‘Nunquam servari concordia nisi per pacienciam valet.’ |[137] Secundo quia est utilis, unde Dominus : ‘In paciencia vestra possidebitis animas vestras. ‘|[138] Et Gregorius : ‘Melioris meriti est adversa tollerare quam bonis operibus insudare.’ |[139] Idem : ‘Sine ferro martires esse possumus si pacienciam in animo veraciter servamus.’ |[140] Et Salomon : ‘Melior est paciens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.’

[16 r°] |[141] Temptacio dyaboli de vana gloria.

|[142] Quarto, dyabolus tamptat hominem infirmum per sui ipsius complacenciam que est superbia spiritualis, per quam devotis et religiosis atque perfectis magis est infestus, |[143] cum enim hominem ad deviandum a fide aut in desperacionem aut ad impacienciam non potest inducere, |[144] tunc aggreditur eum per sui ipsius complacenciam, tales in eum jaculans cogitaciones : |[145] « O quam firmus es in fide, quam fortis in spe et quam constanter paciens in tu infirmitate ! |[146] O quam multa bona operatus es ! Maxime gloriari debes quia non es sicut ceteri qui infinita mala perpetrarunt et tamen solo gemitu ad celestia regna pervenerunt. |[147] Igitur regnum celorum tibi jure negari non potest quia legittime certasti. Accipe ergo coronam tibi paratam et sedem excellenciorem pre ceteris optinebis. » |[148] Per ista et similia dyabolus instantissime laborat hominem inducer ad spiritualem superbiam sive ad sui ipsius complacenciam.

|[149] Pro quo notandum quod ista superbia multum est vitanda. Primo, quia per eam homo efficitur similis dyabolo, nam, per solam superbiam, de angelo factus est dyabolus. |[150] Secundo, quia per ipsam homo videtur committere blasphemiam per hoc quod bonum quod a Deo habet a se presumit habere. |[151] Tercio, quia tanta posset esse sua complacencia quod per hanc dampnaretur. |[152] Unde Gregorius : « Reminiscendo quis boni quod gessit, dum se apud se erigit apud auctorem humilitatis cadit. » |[153] Et Augustinus : « Homo, si se justificaverit et de justicia sua presumpserit, cadit. »

[18 r°] |[154] Bona inspiracio angeli contra vanam gloriam.

|[155] Contra quartam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dicens : |[156] « Miser, cur tu superbis asscribendi tibi ipsi constanciam in fide, spe et paciencia, que tamen soli Deo asscribenda est, |[157] cum nichil boni a te habeas, Domino dicente : ‘Sine me nichil potestis facere’ ? |[158] Et alibi scriptum est : ‘Non tibi arroges. Non te jactes. Non te insolenter extollas. Nichil de te presumas. Nichil boni tibi tribuas.’ |[159] Et Dominus ait : ‘Qui se exaltat humiliabitur.’ |[160] Et iterum : ‘Hisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum celorum.’ |[161] Humilia ergo te et exaltaberis, dicente Domino : ‘Qui se humiliat exaltabitur.’ |[162] Et Augustinus : ‘Si te humilias, Deus descendit ad te. Si te exaltas, Deus recedet a te.’ |[163] Averte ergo mentem tuam a superbia, que Luciferum quondam angleorum pulcherrimum fecit dyabolum deformissimum |[164] et de alto celorum projecit ad inferni profunda, que eciam fuit causa omnium peccatorum. |[165] Unde Bernardus : ‘Inicium omnis peccati et causa tocius perdicionis est superbia.’ |[166] Idem : ‘Tolle hoc vicium et sine labore omnia vicia resecantur.’

|[167] Unde singulariter notandum quod, quandocumque moriturus sentit se temptari per superbiam, debet primo cogitare |[168] quod superbia tantum Deo displicuit quod sola ipsius occasione nobilissimam creaturarum Luciferum cum omnibus sibi adherentibus de celis relegavit in eternum dampnando. |[169] Et sic ex tali consideracione se humiliat atque deprimat, sua recogitando peccata, quia ignorat an odio vel amore dignus sit. |[170] Unde debet precipue capere exemplum a sancto Anthonio, cui dyabolus dixit : |[171] ‘O Anthoni, tu me vicisti : cum enim volo te exaltare, tu te deprimis ; cum te volo deprimere, tu te erigis.’ |[172] Secundo, debet cogitare quod humilitas tantum Deo placuit quod precipue ipsius occasione gloriosa Virgo Maria Deum Concepit et super choros angelorum exaltata est.

[20 r°] |[173] Temptatio dyaboli de avaricia.

|[174] Quinta temptacio dyaboli est avaricia, magis seculares et carnales infestans, que est nimia occupacio temporalium atque exteriorum |[175] circa uxorem et amicos carnales seu corporales divicias atque alia que magis in vita sua dilexerunt |[176] per que dyabolus hominem maxime vexat in fine, dicens : |[177] « O miser, tu jam relinques omnia temporalia, que sollicitudinibus et laboribus maximis sunt congregata, |[178] eciam uxorem, proles et consanguineos, amicos carissimos et omnia alia hujus mundi desiderabilia |[179] quorum te societati adhuc interesse tibi magnum foret solacium ipsis quoque magni boni occasio. » |[180] Hec et similia dyabolus homini in extremis de avaricia presentat ut sic per amorem et cupiditatem terrenorum avertat amore Dei et propria salute. |[181] Unde singulariter notandum quod maxime caveri debet ne cuiquam morenti amici corporales, uxor, liberi, divicie et alia temporalia ad memoriam reducantur, |[182] nisi inquantum illud infirmi spiritualis sanitas postulet aut requirat, quia alias maxime periculosum esset. |[183] Tamen sic ab hiis que spiritus et salutis sunt, quibus macxime tunc omnibus viribus interioribus et exterioribus intendendum est, |[184] revocaretur ad ista miseria temporalia et carnalia tunc cum maxima sollicitudine a memoria et mente removenda, in quibus certe tunc occupari est valde periculosum.

[22 r°] |[185] Bona inspiracio angeli contra avariciam.

|[186] Contra quintam temptationem dyaboli dat angelus bonam inspiracionem, dices : |[187] « O homo, averte aures tuas a mortiferis suggestionibus dyaboli, quibus te irritere et inficere conatur |[188] et omnia temporali totaliter postpone, quorum memoria utique nichil salutis conferre potest sed magnum impedimentum, memor verborum Domini ad eos qui istis adherent : |[189] ‘Nisi quis renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus.’ |[190] Et iterum : ‘Siquis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc non potest meus esse discipulus.’ |[191] Item, ad eos qui istis renuncuant, dicit : ‘Et omnis qui relinquerit domum vel fratres vel sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam eternam possidenit.’ |[192] Memento eciam paupertatis Christi in cruce pro te pendentis, matrem dilectissimam et discipulos carissimos propter tuam salutem spontissime relinquentis. |[193] Considera eciam quod tot viri sancti in isto contemptu rerum tempralium secuti sunt eum audituri illud : |[194] ‘Venite, benedicti Patris mei. Possidete regnum paratum vobis ab origine mundi.’ |[195] Imprime ergo ista tue menti et, omnia transitoria tamquam venenum a te penitus repellendo ; cor tuum ad voluntariam paupertatem integre converte et sic regnum celorum ex promisso tibi debetur, |[196] dicente Domino : ‘Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.’ |[197] Teque totum Deo, qui tibi divicias conferet sempiternas, plenarie committe, totam tuam fiduciam in eum fundens. |[198] Nota, quando infirmus sentit se temptari per avariciam seu amorem terrenorum, consideret primo quod amor terrenorum a Deo separat quia Dei amorem secludit, |[199] teste Gregorio qui ait : ‘Tanto quis a superno amore disjungitur quanto hic inferius in creaturis delectatur.’ |[200] Secundo, consideret quod voluntaria paupertas hominem beatificat et ad celum ducit, |[201] dicente Domino : ‘Beati pauperes spiritu quoniam isorum est regnum celorum.’

[24 r°] |[202] Si agonisans loqui et usum racionis habere potuerit, fundat oraciones, Deum primo invocando ut ipsum per ineffabilem misericordiam suam et virtutem passionis sue suscipere dignetur. |[203] Secundo, diligenter invocet gloriosam Virginem Mariam pro sua mediatrice, deinde omnes angelos et precipue angelum pro sua custodia deputatum, |[204] deinde apostolos, martires, confessores atque virgines, specialius tmen illos quos vel quas prius sanus in veneracione habuit et dilexit, |[205] quorum ymagines cum ymagine Crucifixi et beate Marie Virginis ei presententur. |[206] Item, dicat ter istum versum : « Disrupisti, Domine, vincula mea. Tibi sacreficabo hostiam laudis. » |[207] Nam iste versus, secundum Cassiodorum, tante creditur esse cirtutis ut peccata homini dimittantur si in fine vera confessione dicatur. |[208] Item, dicat ter hec verba vel similia que in Summa beato Augustino asscribuntur : |[209] « Pax Domini Nostri Jhesuchristi et virtus passionis ejus et signum sancte crucis et integritas beatissime Virginis Marie |[210] et benedictio omnium sanctorum ac sanctarum, custodia angelorum necnon suffragia omnium electroum |[211] sint inter me et omnes inimicos meos visibiles et invisibles in hac hora mortis mee. Amen. » |[212] Ultimo, dicat : « In manus tuas commendo spiritum meum. » |[213] Si autem infirmus non sciat oraciones dicere, dicat aliquis de astantibus alta voce coram eo praciones vel historias devotas in quibus pridem sane delectabatur. |[214] Ipse vero oret corde et desiderio ut scit et potest. Unde nota ex quo tota salus hominis in fine consistat : |[215] sollicite curare debet unusquisque ut sibi de socio vel amico devoto, fideli et ydoneo, provideat |[216] qui ei in extremis fideliter assistat ad fidei constanciam, pacienciam, devocionem, confidenciam et perseveranciam, |[217] ipsum incitando, animando et in agonia oraciones devotas pro eo fideliter dicendo. |[218] Sec, heu, pauci sunt qui in morte proximis suis fideliter assistunt interrogando, monendo et pro ipsis orando, |[219] presertum cum ipsi morientes nondum mori velint et anime moriencium sepe miserabiliter periclitantur.

 


 

[23] retinuando

[26] secludantur

[42] possit

[47] .xl.

[51] n. immutabilium m.

[55] primo qua necessaria

[108] plerisque

[126] Augustinus

[128] Augustinus

[144] a. cum per

[176] per quem d.

[178] amicocos