|163 [86v] Tercia temptacio dyaboli.

|164 Tercio dyabolus temptat hominem per impacienciam, que oritur ex magna infirmitate, dicens :

|165 « O miser homo, cur tu pateris istum dolorem gravissimum qui est intollerabilis omni creature et tibi penitus inutilis ? |166 Nec etiam tuis exigentibus demeritis dolor tantus jure deveret causari, |167 nam scriptum est : |168 In penus est benignior interpretacio facienda. |169 Eciam, quod multum gravat, nullus tibi compatitur quod contra racionem fieri nemo dubitat. |170 Licet enim amici tui ore compaciantur, tamen maxime propter bona relinquenda tuam mortem mente desiderant. |171 Anima quidem corpore exuta, vix per unius diei spacium pro omni substancia relicta corpus tuum hospitari volunt. |172 Et si habuerunt unum vilem pannum tibi tradent pro sepultura. »

|173 Hiis et similibus suggestionibus [87r] ad impacienciam, que est contra caritatem, qua tenemur Deum diligere super omnia et proximum sicut nos, nititur dyabolus hominem ducere ut sic merita sua perdat, quia sine caritate nemo potest salvari. |174 Et ubi est major caritas, ibi est etiam amplior gloria in paradiso.

|175 Ideo notandum est quod morituris hominibus maximus dolir accidit, et hiis precipue qui non morte maturali, que raro est, |176 sicut docet experiencia manifesta, sed frequenter ex accidentibus ut puta febre vel apostemate aut alia infirmitate gravi et afflictiva atque longa dissolvuntur. |177 Que quidem infirmitas plerosque et precipue ad mortem indispositos et invite morientes adeo reddit inpacientes atque murmurantes |178 ut plerumque ex nimio dolore in inpaciencia amentes atque insensati videantur sicut sepe sum est in multis. |179 Ex quo vere constat quod tales utique in vera defficiant caritate, |180 teste [87v] Jeronimo qui ait : |181 Si quis cum dolore, egritudinem vel mortem patitur seu accipit, signum est quod sufficienter Deum non diligit, |182 nam Quis nos separabit a caritate Dei, tribulacio an angustia an fames an gladius, etc. |183 Quasi dicar quod nichil nos debet separare, ymo libenter debemus pro amore Dei omnia sustinere. |184 Unde dicit Paulus : |185 Caritas paciens est, benigna est, etc.

|186 Bona inspiracio angeli.

|187 Contra terciam temptacionem dyaboli dat angelus bonus bonam inspiracionem dicens :

|188 « O homo, averte ab inpaciencia animum tuum per quem dyabolus suis mortiferis instigacionibus nichil aliud querit quam anime tue detrimentum, |189 nam per inpacienciam et murmur anima perditur sicut per pacienciam possidetur, |190 teste beato Gregorio, qui ait : |191 Regnum celorum nullus mirmirans accipit et qui [88r] accipit mirmirare non poteste. |192 Et Dominus dicit : |193 In paciencia vestra possidebitis animas vestras.

|194 Non igitur infirmitatis tue, que respectu meritorum tuorum levis est, tedeat, |195 cum ipsa infirmitas ante mortem sit quoddam purgatorium si tolleretur ut opportet et expedit, |196 videlicet pacienter et libenter cum gratitudine, quia non solum gratitudine opus est in hiis que sunt ad consolacionem |197 sed etiam in hiis que sunt ad afflictionem, nam, ut ait beatus Gregorius : |198 Misericorditer Deus adhibet severitatem temporalem vel eternam inferat ulcionem. |199 Et Augustinus dicit : |200 Domine, hic ure, hic seca me ut in eternum michi parcas.

|201 Nulle ergo tribulaciones te perturbent ymo consolentur qui Christum nolle te relinquere. |202 Ostendunt, juxta illud Augustini : |203 Mala que nos hic pugniunt ad Deum nos ire compellunt.

|204 Non igitur anime salus aprobatur in carnis [88v] beneplacitis sed pocius eterna dampnacio, |205 juxta illud beati Augustini : |206 Signum manifeste dampnacionis est beneplacita assequi et a mondo diligi. |207 Et iterum : |208 Mirum est quod omnibus in eternum dampnandis omnes lapides non surgunt in solacium |209 sed magis mirum est quod omnibus in eternum salvandis omnes lapides non surgunt in periculum.

|210 Repelle ergo a te inpacienciam tanquam pestem violetam et assume pacienciam scutum fortissimum quo omnes inimici anime faciliter superantur |211 et respice Christum pacientissimum et omnes sanctos usque ad mortem. »

|212 Et nota bene quod, quando infirmus sentit se temptati per impacienciam, debet primo quantum nociva sit inpaciencia quia ipsum infirmum inquietando et perturbando a Deo avertit. |213 Unde Dominus ipsemet dicit : |214 Super quem requiescet [89r] spirictus meus nisi super quietum et humilem corde ! |215 Secundo, considerare debet quod paciencia est solicite servanda propter duo. |216 Primo quia est necessaria. |217 Unde Paulus : |218 Paciencia vobis necessaria est. |219 Et Dominus dicit de se ipso : |220 Nonne opportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam ? |221 Et Gregorius dicit : |222 Nunquam servari concordia nisi per pacienciam poteste. |223 Secundo quia est utilis, unde Dominus dict : |224 In paciencia vestra possidebitis animas vestras. |225 Et Gregorius : |226 Melioris meriti est adversa tollerare quam bonis operibus infundere. |227 Et alibi : |228 Sine ferro martires esse possumus si tamen pacienciam in animo veraciter servamus. |229 Et Salmon : |230 Melior est paciens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.


168 Note : Boniface VIII, De Regulis Juris, regula 49
172 Leçon du ms. non conservée : villem
177 Leçon du ms. non conservée : plerisque
178 Leçon du ms. non conservée : amantes ; incensati
181 Note : Référence à Jérôme partagée par la plupart des versions mais non identifiée.
182 Note : Paul, Épitre aux Romains, 8, 35-37
184 Leçon du ms. non conservée : Jeronimo
185 Note : Paul, 1re Épitre aux Corinthiens, 13, 4
191 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XIX
193 Note :Luc, 21, 19
194 Leçon du ms. non conservée : tuorum verus est
198 Note : Grégoire Ier, Epistula ad Marcellum, V
199 Leçon du ms. non conservée : percas
200 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXXIII, II, 20
202 Leçon du ms. non conservée : Augustinum
203 Note : La citation attribuée à Augustin se trouve en réalité chez Grégoire Ier, Moralia in Job, XXVI, 24
206 Note : Pseudo-Eusebius Cremonensis, De morte Hieronymi ad Damasum, XXV
207 Leçon du ms. non conservée : eternum salvandis omnes
208 Note : Pseudo-Eusebius Cremonensis, De morte Hieronymi ad Damasum, XXV
210 Leçon du ms. non conservée : peste
214 Note : Esaïe, 66, 1-2
218 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 10, 36
220 Note : Luc, 24, 26
222 Note : Grégoire Ier, Moralia in Job, XXI, xxi, 33
224 Note :Luc, 21, 19
225 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, II, XXXV, 7
228 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, II, XXXV, 7
229 Leçon du ms. non conservée : p. vero f. et que d.
230 Note : Proverbes, 16, 32