[8r] |86 Temptacio dyaboli de desperacione.
|87 Secundo, dyabolus temptat hominem infirmum per desperacionem, que est contra spem atque confidenciam quam homo debet habere in Deum. |88 Cum enim infirmus doloribus cruciatur in corpore, tunc dyabolus dolorem dolori superaddit obiciendo sibi peccata sua presertim non confessa, |89 ut eum in desperacionem inducat, dicens :
|90 Tu, miser, vide peccata tua que tanta sunt ut nunquam veniam acquirere possis, |91 ita ut dicere possis cum Caym : |92 Major est mea iniquitas quam ut veniam merear. |93 Ecce quo modo Dei precepta transgressus es, nam Deum super omnia non dilexisti. |94 Hominibus injuriam intulisti et tamen bene scis quod nullus potest salvari nisi servaverit mandata Dei, |95 quia Dominus dicit : |96 Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. |97 Sed superbe, avare, luxuriose, gulose, iracunde, invide, accidiose vivisti. |98 Attamen predicari audisti quod propter unum peccatum mortale homo potest dampnari. |99 Insuper, septem opera misericordie non implesti, que tamen Dominus precipue inquiret in extremo die ut ipsemet testatur, dicens hiis qui a sinistris sunt : |100 Ite in ignem eternum, nam esurivi et non dedisti michi manducare, sitivi et non dedisti michi potum, et cetera. |101 Et ideo Jacobus dicit : |102 Judicium sine misericordia erit illi qui sine misericordia fuit super terram. |103 Vides eciam quam plures, nocte et die, in lege Dei vigilantissime laborantes qui tamen nullatenus de salute sua presumere audent, |104 quia nullus scit an odio vel amore dignus est et ergo nulla spes salutis tibi relinquitur.
|105 Per ista et similia inducit hominem in desperacionem que super omnia mala est vitanda cum misericordiam Dei offendat, que sola nos salvat, |106 teste propheta : |107 Misericordie Domini quia non consumpti sumus. |108 Et Augustinus dicit : |109 Unusquisque positus in peccato, si de venia vera desperaverit, misericordiam funditus perdit. |110 Nichil enim sic Deum offendit quam desperacio.
[10r] |111 Bona inspiracio angeli contra desperacionem.
|112 Contra secundam temptationem dyaboli dat angelus bonam inspirationem, dicens :
|113 O homo, quare desperas ? |114 Licet enim tot latrocinia, furta et homicidia perpetrasses quot sunt maris gutte et arene, |115 eciam si solus tocius mundi peccata commisisses, eciam si de eisdem nunquam prius penitenciam egisses |116 nec ea confessus fuisses nec eciam modo ad confidentum ea facultatem haberes, |117 nichilominus desperare non debes quia in tali casu sufficit sola contricio interior, |118 teste Psalmo : |119 Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. |120 Et Ezechiel ait : |121 Quacumque hora peccator ingemuerit salvus erit. |122 Unde Bernardus ait : |123 Major est Dei pietas quam quevis iniquitas. |124 Et Augustinus : |125 Plus potest Deus misereri quam homo peccare. |126 In casu eciam quo tibi constaret quod de numero dampnandorum esses, nequaquam adhuc desperare debes |127 eo quod per desperationem nichil aliud agitur nisi quod per eam piissimus Deus multo magis offenditur et alia peccata fortius aggravantur. |128 Pena quoque eterna usque in interitum augmentatur, Christus eciam pro peccatoribus crucifixus est et non pro justis, |129 ut ipsemet testatur, dicens : |130 Non veni vocare justos sed peccatores. |131 Exemplum habeas in Petro Christus negante, Paulo Ecclesiam persequente, Matheo et Zacheo publicanis, |132 Maria Magdalena peccatrice, in muliere dephrensa in adulterio, in latrone juxta Christum in cruce pendente, Maria Egipciaca, etc. |133 Nota quam, cito infirmus sentit se temptari per desperacionem, cogitet quod ipsa est pejor et dampnabilior omnibus peccatis |134 Et quod nunquam debet admitti propter quecunque eciam peccata, |135 nam, ut dicit Augustinus : |136 Plus peccavit Judas desperando quam Judei crucificendo Christum. |137 Secundo, cogitet quam utilis et necessaira est spes, quia, secundum Crisostomum : |138 Est salutis nostre anchora, vite nostre fundamentum, dux itineris quo itur ad celum. |139 Et ideo nunquam est relinquenda propter eciam quecumque peccata.
88 Variante : O cofessa
90 Variante : O iniquitas mea
92 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in Cantica canticorum, XI.
95 Variante : O si vitam ingredi vis (v. ajouté au-dessus de la ligne) serva
96 Note : Matthieu, 19, 17.
100 Note : Matthieu, 24, 35
102 Note : Jacques, 2, 13.
106 Note : Jérémie, auquel la tradition attribue le Livre des Lamentations
107 Note : Lamentations, 3, 22.
109 Note : La citation attribuée à Augustin se trouve en réalité chez Grégoire Ier, Homeliae in Ezechielem prophetam, II, VII, 13.
110 Note : Suit une illustration pleine page au v.
119 Note : Psaumes, 34, 20.
121 Note : Ézechiel, 18,21.
123 Note : Bernard de Clairvaux, Sermones in Cantica canticorum, XIII.
125 Note : Augustin, In Iohannis Evangelium tractatus, 47.
126 Variante : O in causu etiam
127 Variante : O per (après quod) mq. ; aliud mq.
130 Note : Luc, 5, 32.
136 Note : Augustin, Sermones, CCCLII, III, 8 (De utilitate agendae poenitentiae).
138 Note : Jean Chrysostome, Libello de compunctione (généralement cité d’après Gerson)
139 Variante : P ideo via nunquam ; relinquenda ta propter quemque – Note : Suit une illustration pleine page au v.