[12r]

|140 Temptacio dyaboli de impaciencia.

|141 Tercio, dyabolus tamptat hominem infirmum per impacienciam, que oritur ex magna infirmitate, dicens :

|142 Cur tu pateris istum dolorem gravissimum qui est intollerabilis omni creature et tibi penitus inutilis ? |143 Nec eciam tuis exigentibus demeritis dolor tantus jure deberet causari, |144 nam scriptum est : |145 In penis benignior interpretacio facienda. |146 Eciam, quod multum gravat, nullus tibi compatitur, quod contra omnem racionem fieri nemo dubitat. |147 Licet autem amici ore compaciantur, tamen maxime propter bona relinquenda tuam mortem mente desiderant. |148 Anima quidem corpore exuta, vix per unius diei spacium pro omni substancia relicta corpus tuum hospitari volunt.

|149 Istis et similibus ad impacienciam, que est contra caritatem, qua tenemur Deum diligere super omnia, nititur dyabolus hominem ducere ut sic merita sua perdat. |150 Nota quod morituris maximus dolor corporis accidit, hiis precipue qui non morte naturali, que raro est, |151 sicut docet experiencia manifesta, sed frequenter ex accidentibus, puta febre vel apostemate vel alia infirmitate gravi et afflictiva atque longa dissolvuntur. |152 Que quidem infirmitas plerosque et precipue ad mortem indispositos et injuste morientes adeo reddit impacientes atque murmurantes |153 ut plerumque ex nimio dolore in impaciencia amentes atque insensati videantur sicut sepe visum est in multis. |154 Ex quo vere constat quod tales utique in vera deficiant caritate, |155 teste Jheronimo, qui ait : |156 Si quis cum dolore egritudinem vel mortem patitur seu accipit, signum est quod sufficienter Deum non diligit. |157 Et Paulus ait : |158 Caritas paciens est, benigna est.

[14r] |159 Bona inspiracio angeli de paciencia.

|160 Contra terciam temptacionem dyaboli dat angelus bonam inspirationem dicens :

|161 O homo, averte ab impaciencia animum tuum per quam dyabolus suis mortiferis instigationibus nichil aliud quam anime tue detrimentum querit, |162 nam per impacienciam et murmur anima perditur sicut per pacienciam possidetur, |163 teste Gregorio, qui ait : |164 Regnum celorum nullus murmurans accipit. |165 Te igitur infirmitatis, que respectu meritorum tuorum levis est, non tedeat, |166 cum ipsa ante mortem sit quasi quoddam purgatorium cum tolleratur ut oportet, |167 videlicet patienter et libenter cum gratitudine, quia non solum gratitudine opus est in hiis que sunt ad consolationem |168 sed eciam que sunt ad afflictionem, |169 quia, ut Gregorius ait : |170 Misericorditer Deus temporalem adhibet severitatem ne eternam inferat ulcionem. |171 Et Augustinus : |172 Domine, hic ure et seca ut in eternum michi parcas. |173 Nulle ergo tribulaciones te perturbent quia Christum nolle te relinquere ostendunt juxta illud Augustini : |174 Mala que nos hic puniunt ad Deum nos ire compellunt. |175 Non igitur anime salus approbatur in carnis beneplacitis sed potius eterna dampnacio, |176 juxta illud Augustini : |177 Signum manifeste dampnationis est beneplacita assequi et a mundo diligi. |178 Et iterum : |179 Mirum est quod omnibus in eternum dampnandis omnes lapides non surgunt in colacium |180 sed magis mirum est quod omnibus in eternum salvandis omnes lapides non surgunt in periculum. |181 Repelle ergo a te impacienciam tamquam pestem virulentam |182 et assume pacienciam scutum fortissimum quo omnes inimici anime faciliter superantur |183 et respice Christum pacientissimum et omnes sanctos usque ad mortem. |184 Nota, cum infirmus sentit se temptari per impacienciam, consideret primo quam nociva est impaciencia quia ipsum inquietando et perturbando a Deo avertit |185 quia Dominus dicit : |186 Super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humilem corde ? |187 Secundo consideret quod paciencia est sollicite servanda primo quia est necessaria. |188 Unde Paulus : |189 Paciencia est vobis necessaria. |190 Et Dominus : |191 Nonne oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam ? |192 Et Gregorius : |193 Nunquam servari concordia nisi per pacienciam valet. |194 Secundo quia est utilis, unde Dominus : |195 In paciencia vestra possidebitis animas vestras. |196 Et Gregorius : |197 Melioris meriti est adversa tollerare quam bonis operibus insudare. |198 Idem : |199 Sine ferro martires esse possumus si pacienciam in animo veraciter servamus. |200 Et Salomon : |201 Melior est paciens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.


145 Note : Boniface VIII, De Regulis Juris, regula 49.
148 Variante :  P voluit
149 Variante : O hominel inducere
150 Variante : P maximis
151 Variantes : P accidentibus biffé, remplacé dans l’interligne supérieur par trois ou quatre mots biffés et rendus illisibles, remplacés à leur tour, dans la marge de droite, par anterioribus disposicionibus pe[rni]ciosis ; O gravi vel afflictiva
153 Leçon non conservée : plerisque – Variante : O plerisque
156 Note : Référence à Jérôme (parfois à Jean) partagée par la plupart des versions mais non identifiée.
158 Variante : P est benigna rempacé par etc. – Notes : Paul, Première Épitre aux Corinthiens, 13, 4. – Suit une illustration pleine page au v.
160 Variante : P per quam dyabolus
164 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, XIX.
169 Variante : P quia mq.
170 Note : Grégoire Ier, Epistula ad Marcellum, V.
172 Note : Augustin, Enarrationes in Psalmos, XXXIII, II, 20.
174 Variante : Augustinus – Note : La citation attribuée à Augustin se trouve en réalité chez Grégoire Ier, Moralia in Job, XXVI, 24.
176 Leçon non conservée : Augustinus – Variante : Augustinus
177 Note : Pseudo-Eusebius Cremonensis, De morte Hieronymi ad Damasum, XXV.
179 Note : Pseudo-Eusebius Cremonensis, De morte Hieronymi ad Damasum, XXV.
186 Note : Esaïe, 66, 1-2.
189 Note : Paul, Épitre aux Hébreux, 10, 36. 
190 Variante : P Christum pati
191 Note : Luc, 24, 26.
193 Note : Grégoire Ier, Moralia in Job, XXI, XXI, 33.
194 Variante : O vestra mq.
195 Note : Luc, 21, 19.
196 Variante : P operibus
197 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, II, XXXV, 7.
199 Note : Grégoire Ier, Homeliae in Evangelia, II, XXXV, 7.
200 Variante : P dominator
201 Note : Proverbes, 16, 32 – Suit une illustration pleine page au v.